Skip to the text

Laus Dei ut amans

Tu, Domine Deus noster, ignis vocaris, spiritualis, non materialis, qui caritas nuncuparis.12

Tu namque, Deus benedicte et verax, vitiorum consumis rubiginem, ad superna elevas mentem, et sanctæ dilectionis infundis ardorem.

Tu substantialiter amor et caritas appellaris, tu ignis innocue ardens, qui pro justitia ardentissime æmularis.

Divinus amor non te dereliquit sine germine esse, sed ex amore tuo gratuito, universa cognoscimus te creasse.

Tuam voluisti bonitatem ex amore entibus communicare; nil proprium tibi reservas, te totum communicas, qui nec reprobis cessas dona naturæ et bona fortunæ præstare.

Cuncta quoque reducis in te atque in esse conservas, qui omnia quæ fecisti, naturali quadam dilectione, quantum ad id quod ex te sunt, amas.3

Te creaturas diligere, est te eis bonum velle; ea demum quibus majus vis bonum, amplius diligis, quum nihilo minus tua dilectio una in se sit, simplex et immutabilis.

Qui manet in dilectione, vivit per gratiam, et manet in te;4 tu quoque habitas in eo, Deus, dulcissime immorator, custos hospesque animæ.5

Quum multæ tibi adscribantur virtutes, quanto magis caritas, quæ omnium est regina virtutum, imperialiter movens ac dirigens eas?

Sicut voluntas ita et dilectio competit tibi, qui omnia amas, quoniam tuæ in aliquo assimilata sunt bonitati.

Tu ros ardens roransque ardor, cujus ad te ipsum dilectionis immensus est fervor.

Tu ardentissimus amor, infinitæ caritatis calore amans te ipsum, et inter creata plus diligens meliora, præsertim si in bonitate persistant in sæculum.

Omnis boni causa in nobis amor est tuus, qui incomprehensibilis gloriæ bona præparavit electis in cœlis.67

Tuæ dilectioni semper referamus gratias; tuæ sanctæ dilectionis flamma nos, Deus omnipotens, ignias.

Tua nos caritate succensos trahe ad te, ut omnia transcendendo, mox perducamur ad beatitudinem patriæ.

Caritatem in nobis tu ordina; da proximorum vere diligere corda; da jugiter in caritatis concrescere flamma.

Tuæ dilectioni gratiarum actio sit æterna, honor, hymnus, potestas et adoratio per sæcula infinita. Amen.

Footnotes

  1. 1 Joann. iv, 8. ↩

  2. Deut. iv, 24. ↩

  3. Sap. xi, 25. ↩

  4. Joann. iv, 21, 23; ↩

  5. 1 Joann. iv, 16. ↩

  6. Is. l, xiv, 4; ↩

  7. 1 Cor. ii, 9. ↩

Chapter 17 of 78