Laus Dei ut felix
PLENA et infinita est tua, o Deus sublimis, beatitudo, qui universæ beatitudinis es fontana origo summaque ratio.
Est namque in te omnium bonorum, pulchrorum ac desiderabilium immensa possessio, in te omnium divitiarum opulentissima prorsus fruitio in ipso æternitatis momento.
Tibi, incommutabilis Deus, substantialiter idem est esse et esse beatum: idcirco felicitas tua vere est simplicissima, gaudiumque intensive immensum.
Tu enim, superbeatissime Deus, de connaturalibus et propriis gloriaris divitiis; tu omnium perfectionum decore et exsultatione interminabiliter plenus consistis.
Tu solus te ipsum plenarie comprehendis ac diligis, omnemque pulchritudinem, perfectionem et excellentiam, in te cum æterna et infinita delectatione intueris.
Te ipsum contemplans, infinitæ dulcedinis gustu lætaris; estque pacis, quietis et dilectionis tuæ sapor internus, immensa suavitas.
Conspicis omnia tibi subjecta, et a tua perfectione in infinitum occumbere; cernis te solum tibi ex te, in te et per te, omnino sufficere.
Tibi proprium est in te ipso licite gloriari, omnemque gloriandi rationem essentialiter continere.
Nil quippe aliunde sortitus es, et quidquid dignius est adesse quam deesse, in te ipso cum infinita plenitudine vides.
Tua, Deus colende, felicitas est voluptuosissima atque purissima, nobilissima, æterna, sanctissima: cujus est fruitio superdulcissima.
Quidquid ad beatitudinis plenitudinem pertinet, conspicis te cum infinita excellentia possidere: imo et ea in quibus terrena et falsa beatitudo reponitur, tu veraciter habes cum incomparabili perfectione.
Pro divitiis siquidem omnimodam sufficientiam habes; pro voluptate, gaudium de te ac tuis operibus possides.
Pro potestate habes omnipotentiam; pro fama, omnium creaturarum admirationem ac laudem; pro activa insuper felicitate, totius mundi gubernationem.
Vides te ipsum infinite perfectum, opulentissimum, superpulcherrimum, omnibus præsidentem, cunctis in infinitum eminentem, ex te ipso altissimum.
Hinc gaudio penitus infinito in te ipso plenus consistis; et quidquid sanctæ delectationis, felicitatis aut suavitatis in rebus creatis est, a tua beatitudine datum est eis.
Futuræ felicitatis dulcem quamdam prælibationem, infundis sæpius in corda tuorum satagentium aspernari carnalem et vanam delectationem.
Ab omni nos tandem miseria eripe, ab omni peccato nos jugiter dilue, de hac valle lacrimarum nos transfer ad beatitudinem patriæ.
Cœlestis felicitatis gustum in nobis nunc incipe, ut gustemus quam dulcis es, Domine: cui honor, majestas, decus et gloria sine fine. Amen.
Chapter 11 of 78