Laus Dei ut idea atque exemplar
Tu, Domine Deus noster, mens sapientissima appellaris; tu omnia per intellectum in sapientia distincte et infallibiliter operaris.
Tu operis tui rationem vides et concipis in te ipso, qui nihil producis a casu neque fortuito.
Quumque sis auctor rerum primus, æternus, simplex et incommutabilis, operum tuorum rationes ideales exemplaresque formas, a priori seu aliunde non suscipis.
Sed ipsa tua superpulchra divina essentia ut imitabilis a te ipso intellecta, entium est exemplar, ratio, species et idea.
Omnium nempe perfectiones in se simplicissime comprehendit, omnia repræsentat, omnium causativa consistit.
Et quoniam universa distincte cognoscis, propriisque rationibus ordinate producis, plures in te confitemur exemplares rationes atque ideas: quas tuæ simplicitati ac unitati non derogare asserimus.
Pluralitas namque est per respectum ad ideata; in te vero identitas permanet atque simplicitas inviolata.
Hæ ideæ in te, o Deus benedicte, sunt lux, vita et veritas; suntque cognoscendi ac producendi principium omnes creatas essentias.
Hæ mentis tuæ æternæ, consempiternæ, stabiles invariabilesque ideæ, sunt principales formæ, tuæ intelligentiæ luce contentæ.
Secundum has formatur quidquid oritur et occumbit, quum ipsæ nec oriantur nec occidant, sed increatæ consistant.
Tanta in his ponitur vis ideis, ut sapiens esse nullus queat nisi cognitis eis.
Sine his nemo salvatur, nihil creatur, conservatur aut gubernatur.
Ipsæ sunt mundus archetypus tuæ mentis divinæ, et tanquam sincerissimi fontes omnis naturæ creatæ mundialisque machinæ.
Per ideas competit tibi agere efficienter, per exemplar formaliter, per rationem vero finaliter.
In te ergo sicut in effectivo principio ponuntur ideæ; exemplar, tanquam in causa formali formante; rationes, sicut in causa finali omnia ad finem congruum ordinante.
Harum idealium rationum virtute nos, Deus noster, illustra et salva, ut tibi a nobis æternaliter impendatur omnis honor et gloria. Amen.
Laus Dei ut providentiam habens.
TIBI sapientissimo atque liberrimo omnium rerum opifici, competit totius providentia sæculi et gubernatio universi.
Nec enim alium constituisti super machinam mundialem in principem;1 nec aliquem qui pura sit creatura præfecisti universo in regem ac provisorem.
Nihilo minus corporalia per spirituales regis substantias; ecclesiasticamque hierarchiam per angelicam tu, summe Deus, gubernas.
Exsecutio quippe regiminis competit quibus hoc commisisti, tibi vero fontana dispositio gubernandi, qui et superiora per te ipsum immediate regere decrevisti.
Tu principalis, primus, universalis et exemplaris es gubernator, ad quem cetera gubernantia tanquam instrumenta ad artificem comparantur, o sancte Creator.
Tu solus per auctoritatem et propriam sapientiam omnibus provides, qui varios tibi substituis dominatores, ministerialiter principantes.
Non est enim potestas nisi a te :2 qui secundum hominum merita sæpe tribuis principes; qui propter regendorum peccata, præsidere concedis hypocritas.3
Tu quædam sic regis, ut a suo nunquam deficiant fine nec errent; quædam vero sic regis, ut interdum fallant, fallantur, deficiant, peccent et pereant.
Singula enim secundum suas naturas gubernas; nec gubernatis necessitatem imponis, qui naturales rerum proprietates salvas, non tollis.
Hinc a fine usque ad finem attingens diceris, omniaque suaviter disponere, Deus sapientissime, perhiberis.4
Sic summa, cœlestia, immortalia et intellectualia regis, quod inferiora, terrena, irrationalia atque mortalia oblivioni non tradis.
Tu enim jumentis das escam;5 et veneunt quinque passeres dipondio, quorum nec unus in oblivionem cadit coram te Domino Deo altissimo.6
Hominum multo amplius curas et inspicis actus: imo omnes eorum ponderas cogitatus, et numeras gressus.7
Magna nobis indicta est timorâte vivendi necessitas, quum coram te Judice metuendo totus vitæ nostræ agatur processus.
Tua nos, Deus omnipotens, in cunctis providentia dirigat; ipsa nos roboret, et a ruina, damnatione periculisque custodiat.
Te providissimum esse gubernatorem, uniformis ac stabilis gubernatio mundi testatur.
Tibi laus, virtus, honor et gloria de optimo fabricæ mundialis regimine æternaliter tribuatur. Amen.
Footnotes
Chapter 20 of 78