Skip to the text

Laus Dei ut ens

DOMINE Deus noster, tu ens increatum, primum, altissimum; ens vero incausatum, fontanum et omnium productivum.

Tibi esse tam vere ac proprie competit, ut Moyses nomen tuum interrogans, a te responsum tale acceperit: Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Hoc dixisti, Emmanuel.

O Esse divinum, Esse purum, in te subsistens ac separatum, tibi nihil de non esse, nihil de imperfecto esse, est admixtum.

Tu tanquam pelagus infinitum, omnem essendi nobilitatem excellentissime contines; et quidquid ad entis eminentiam pertinet, superplenissime comprehendis.

Tu solus esse verum, plenum, immensum, cujus comparatione, omnis creatura secundum se, est tanquam vanum et nihilum.12345

A te ordine quodam omnibus derivatum est esse, nec sine tua conservatione continua potest aliquid in universo consistere.

Adorandum et superexaltatum est esse tuum æternum, omni utique reverentia honorandum, et incessabilibus hymnis laudandum.

Ecce, Domine, coram te tanquam nihil est esse substantiæ meæ; sed tu illud gratiosissime perfice, et tibi fac supernaturaliter simile.

Omne non esse, id est peccatum, indesinenter aufer a me; sicque magnifica atque entifica esse meum in te, princeps et fons totius essentiæ.

Te cuncta entia digne honorent, tibi soli omne bonum et esse adscribant, gloriamque et honorem tibi Deo trino ac simplici condecenter exhibeant.

Footnotes

  1. Is. xi, 17. ↩

  2. Exod. iii, 13, 14. ↩

  3. Matth. xix, 17; ↩

  4. Marc. x, 18; ↩

  5. Luc. xviii, 19. ↩

Chapter 2 of 78