Skip to the text

Laus Dei ut pulcher

Te universæ pulchritudinis fontem, Domine Deus noster, vere laudamus; te omnis ornatus et speciositatis primum principium, supergloriose Creator, digne asserimus.

Tu in te ipso pulcher es, imo pulcherrimus ipse; et tua essentia, pulchritudo est supersubstantialis, in se subsistens, separata ac idealis.

A te omnis pulchritudo creata distat ac deficit in immensum: quoniam pulchritudo tua est penitus infinita, invisibilis, immaterialis, decorativaque omnium.

Tibi idem est esse et pulchrum esse. Hinc tuæ pulchritudinis comparatione, omne pulchrum creatum, est velut nullius momenti atque deforme.

Rite supersplendidissima pulchritudo tu diceris, qui substantialiter sapientia, veritas, lux, sanctitas esse cognosceris.

Quum pulchrum dicatur quod visum oblectat, et in spiritualibus pulchrum vocetur quod in operatione sua ordinate et convenienter se habet, tu Deus vere ac propriissime pulcher dicendus es.

Tuæ namque essentiæ visio, visui intellectuali delectabilissima est censenda; et actio tua est tibi convenientissima, inordinatione carens et sancta.

Nil tenebrositatis, defectibilitatis aut commixtionis invenitur in te, Domine sancte, Creator omnipotens, Deus æterne, sublimis et benedicte.

Quid enim sapientia clarius, quid veritate et æquitate splendidius, quid luce sincerius, quid sanctitate et caritate venustius?

Quum ergo sapientiæ, veritatis, æquitatis, lucis, sanctitatis et caritatis tuæ nullus sit finis, constat quod pulchritudinis tuæ, o superfelix, desiderabilissime Deus, nullus sit terminus.

Pulchritudinem tuam non tantum sol et luna, sed omnis quoque angelicus spiritus admiratur; et quidquid decoris in eis est, a te fontaliter derivatur, dependet et conservatur.

Pulchritudinem tuam omnes electi optant summo affectu prospicere, in cujus visione palam est omnium Beatorum beatitudinem summam consistere.

Te videndo satiari non valent, atque de tui decoris intuitu, ineffabiliter et inavertibiliter sine fastidio gaudent.

Tu pulcher es in te ipso, Domine Deus noster, qui soli, lunæ et stellis lucem et speciem indidisti; cœlis quoque, elementis et mixtis, quidquid decoris habent dedisti.

Verum parum est hoc, quoniam invisibilibus et intellectualibus creaturis pulchritudinem nimis eminentiorem largitus es, angelicis scilicet mentibus et humanis.

Tu ad intuendum desiderabilissimus delectabilissimusque consistis; et justum ut te videre per speciem ardentissime affectemus, qui mentibus puris te ipsum libenter ostendis.

Pulchritudinem tuam, Domine Deus, universa participant: qua subtracta, omnis decor et species mundi in nihil mox caderent.

Animas nostras ab omni culpabili deformitate semper emunda, gratiæ et donorum Spiritus Sancti decore adorna, internæque reformationis speciositate sine fine pulchrifica.

Tibi mente purgata pulchriformiter ministremus; tibi laudem, virtutem, honorem et gloriam, sancta Trinitas, incessabiliter immolemus. Amen.

Chapter 8 of 78