Skip to the text

Laus Dei de rationibus incarnationis

NON poterat homo convenientius liberari, nisi per tuam incarnationem, Unigenite Dei.

In hoc siquidem redemptionis modo, eminentissime lucet sapientia Dei, atque justitia, bonitas et clementia, redemptionis quoque potentia.

Denique digna non erat pura creatura redimere genus humanum, sed ad hoc dumtaxat tu eras sufficiens, Verbum Dei incarnatum.

Tanta namque est dignitas gratiæ, tanta quoque excellentia gloriæ, quum sit immediata fruitio Deitatis immensæ, tanta insuper gravitas culpæ, respectu divinæ majestatis offensæ, et tanta communicabilitas est naturæ, ut amissam gratiam toti naturæ recuperare, aut eam ad cœlestem beatitudinem reportare, aut Dei immensæ majestati satisfacere, aut transeuntem actionem in totam naturam habere, non competat puræ creaturæ, quum sit dignitatis finitæ.

Tu igitur, Fili Dei, solus ad ista omnia eras idoneus, qui ratione deitatis tuæ, infinitæ dignitatis consistis.

Ex assumpta namque humanitate, competebat tibi satisfacere ac mereri; efficacia vero idoneitasque merendi, erat ex præsentia Verbi.

Tu ergo, summe Fili Dei, benignissime es incarnatus, ut ab originalis peccati reatu, omnique actuali excessu, eriperetur homo damnatus.

Ut item tuæ caritatis magnitudo, totiusque Trinitatis dilectio, nobis patesceret, meriti quoque tui immensitas nobis jugiter copiosissime subveniret.

Rursus, ut conversatio tua sanctissima atque invicta constantia, esset nobis perfecte vivendi unica forma, totiusque patientiæ exemplar et causa.

Fac nos, Salvator omnipotens, tuæ incarnationis fructum sortiri; fac nos tibi gratissimos, et tuæ clementiæ dona feliciter adipisci.

Gratias agimus tibi cum Patre et Spiritu Sancto, Rex gloriæ, pro tua tam ineffabili dignatione, omniumque beneficiorum collatione. Amen.

Chapter 29 of 78