Laus verbi incarnati
TE unicum Dei Filium, Deum verum, veraciter incarnatum fatemur;1 te hominem factum, et Deum ac hominem esse, certa atque immobili fide testamur.
Veram atque perfectam humanitatem hypostatice assumpsisti; non personam, sed naturam benignissime atque suppositaliter induisti.
Eodem momento, in sanctæ Virginis utero animam rationalem creasti, corpus ex ejus purissimo sanguine formasti et organizasti.
Utrumque etiam, ad constituendum unam naturam specificam, naturaliter sibi invicem copulasti, atque naturam hanc ad tuam personalitatem æternam et increatam assumpsisti.
Assumpta est enim tua humanitas ad increatum personaleque esse Verbi, et ipsum Verbum æternum est assumptæ humanitatis hypostasis, juxta testimonium fidei.
Duplex itaque est in te natura, sed una persona; duplex quoque nativitas seu generatio competit tibi, sed filiatio una.
Non enim duo Filii, sed unus es Dei ac Virginis Filius: quoniam filiatio concernit personam, generatio autem naturam, in entibus genitis.
Filiatio autem tua divina est, non humana: nihilo minus vere te esse filium Virginis credit Ecclesia, quoniam vere ex ejus es substantia natus.
Utraque ergo natura manet in te inviolata, pura et integra, proprietatum suarum naturalium vere et inconfusibiliter retentiva.
Hinc tua, o Christe, humanitas non subsistit in esse creato ac proprio, nec duplex esse hypostaticum invenitur in te aliquo modo.
Neque tu, Pater, neque tu, Spiritus Sancte, dicendus es incarnatus: quamvis uterque noscatur ad incarnationem cooperatus.
Decuit autem te Filium incarnari: quoniam tibi appropriatur similitudo Patris æterni; angelus autem et homo similitudinem Dei inordinate appetendo peccaverunt.
Hinc Pater æternus zelans pro te injuriam patiente, utrumque damnavit: unde tu cernens Patrem propter te perdidisse quam condidit rationalem ac nobilem creaturam, ut ejus reparares regnum atque honorem, dignatus es tuam assumere plasmaturam.
Tu quoque quum sis emanatio intellectus, utputa Verbum et sapientia Patris, specialem cum homine convenientiam habes, qui ab intellectuali perfectione dicitur rationalis.
Tibi demum mediæ personæ in divinis, præcipue competere potuit nomen et ratio mediatoris.
Filio quoque præsertim competebat Patrem placare et matrem habere: ut qui erat sine matre natus ex Patre in æternitate, sine patre nasceretur ex matre in tempore.
Tua, o Fili Dei, incarnatio purissima, præamanda et benedicta, sit nobis deificationis omnisque gratiæ concupitæ perennis et efficax causa.
Tua ad ima descensio inæstimabilisque dignatio, sit nobis æternæ causa salutis atque ad summa provectio.
Tuæ incarnationis intuitu da nobis spem summam concipere, caritatis fervore ardere, in fidei quoque illuminatione eminenter proficere.
Quid enim sic roborat fidem, ut quod tu ipse verus Deus nos docuisti? Quid sic stabilit spem, ut quod tu ipse promisisti beatitudinem? Quid sic caritatem inflammat, ut quod tu ipse tanta pro nostra salute fecisti, pertulisti et assumpsisti?
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto omnis gratiarum actio, reverentia, hymnus et gloria; tibi prompte et affectuose deserviat omnis creatura humana per omnia sæcula. Amen.
Footnotes
-
Joann. 1, ↩
Chapter 28 of 78