Skip to the text

Laus Dei ut dulcis

DULCIS es, Domine Deus, in te ipso, omnisque dulcedinis fontalis origo, omnis suavitatis supereffluentissima ac delectabilissima ratio.

Dulce, quod sensum delectat, in corporalibus appellamus; in spiritualibus quoque, quod intellectuales vires oblectat, dulce vocamus.

Dulcissimus ergo es, bone et sancte perfecteque Deus, qui proprio intellectui et voluntati dulcissime sapis. Proinde tua natura nonne ipsa est delectatio pura, universæ suavitatis plenitudinem in se complectens absque mensura ?

Tu dulcedo vere immensa, qua feliciter fruitur omnis Beatus in patria, quam vicissim experimur utcumque in hujus exsilii via.

Omni menti devotæ suavissime sapis : quæ tuam experta dulcedinem, carnales delectationes fastidit in terris.

Quumque omni naturæ creatæ convenientissimus delectabilissimusque consistas, palam quod omnifarie tibi in te ac ceteris dulcissimus exstes.

Si tanta in creaturis ac sensibilibus invenitur suavitas, sicut in melle, oleo, balsamo, variisque pigmentis, gemmis, herbis et floribus id edocet veritas: quanta est tua dulcedo increata, Deus beate, a quo profluxit infiniteque deficit dulcedo totius naturæ plasmatæ ?

Hoc tuæ beatitudinis complet immensitatem, quod in te ipso interminabilem prorsus possides suavitatem, universisque dulcor es per omnimodam incomparabilitatem.

Quam exuberantem abundantiam dulcedinis tuæ, latere vis servili timore timentes te.

Hanc amantibus te demonstrasti, quos ab exteriorum conturbatione ac strepitu elongasti.

Hanc qui in carnalibus et caducis renuunt consolari, experiri merentur: cujus gustu mentes tibi familiares ac amantissimæ, vicissim copiose implentur.1

Da nobis gustare et videre quam dulcis sis, Domine;2 da pro tuo amore carnalium suavitatem mollitiemque incessanter respuere.

Tibi sublimitas, salus et gloria, Deus trine, sancte, dulcissime: cui reverentia sit immensa, virtus et imperium sine fine, Creator fortissime. Amen.

Footnotes

  1. Ps. LXXVI, 3, 4. ↩

  2. Ps. xxxii, 9. ↩

Chapter 23 of 78