Skip to the text

Laus Dei ut omnipotens

TIBI, Deus sublimis et benedicte, idem est esse et posse, et tua essentia, est tua potentia in plena identitate.

Quemadmodum enim tua essentia est illimitata atque immensa, sic tua potentia vere est infinita, omnipotens, incontracta.

Tibi nec impossibile neque difficile est omne verbum;1 nec potes in tot vel tanta, quin posses in infinities plura atque majora.2

Quidquid contradictionem non implicat, potes : imo absolute omnia potes, quoniam cuicumque ratio entis non obviat, potes.

Tu propria potestate es dominans, a qua est omnis potestas emanans : cujus comparatione censetur infirma, omnis creata potentia.34

Domine, rector omnipotens, in ditione tua cuncta sunt collocata:5 quæ solo nutu, per absolutam tuam potentiam, posses in nihilum redigere universa.

Tibi soli competit creare, legem, naturam et ordinem rerum instituere, atque supernaturaliter et miraculose solo imperio agere.

Omnipotentiam tuam parcendo et miserendo præsertim declaras: qui quamvis sis præclarus in magnis, mirabilia tamen magnificentius agis in minimis.

Tu orbem tua virtute sustentas, verbo virtutis tuæ omnia portas;6 ad tuum imperium contremiscit et paret omnis potestas.

Non est qui tibi queat resistere; nec potest, cui suffragari dignaris, perire.

Non est tibi difficilius facere atque extendere cœlum, quam arboris folium, qui in nihilo condidisti, collocasti et contines universum.

Omnipotentiam tuam in nobis clementer ostende, nostramque fragilitatem atque insufficientiam incessabiliter confirma et perfice, ut omnia in te nos confortante potentes, inveniamur tibi perseveranter atque alacriter obsequentes.7

Da carni et proprio animo fortiter dominari, mundo quoque ac dæmoni victorialiter reluctari.

Tibi Deo omnipotenti, trino ac simplici, omnis honor, hymnus et gloria. Tibi condigne ministret devoteque psallat omnis rationalis creatura. Amen.

Footnotes

  1. Jer. XXVII, 17; ↩

  2. Luc. I, 37. ↩

  3. Deut. XXXII, 39; ↩

  4. Is. XLV, 5. ↩

  5. Esther xiii. ↩

  6. Hebr. 1, 3. ↩

  7. Philipp. iv, 13. ↩

Chapter 7 of 78