Skip to the text

Laus Dei patris

QUUM bonum sit sui ipsius diffusivum et communicativum, o Deus sublimis, palam quod sicut tuæ bonitatis ita et tuæ communicabilitatis nullus sit finis.

Hinc a te, Deus benedicte, profitemur æternaliter emanare germen, tuæ communicabilitati proportionatum, immensum, quod dicimus te veraciter generare.

Est ergo in te, Deus bone, generatio vera, incomprehensibilis et æterna: non materialis, successiva, localis, sed intellectualis, incommutabilis atque æterna.

Tu equidem, Deus purissime et perfecte, es actualissimus intellectus, mens in se subsistens, separata, simplicissima, fecundissima prorsus.

Hinc te ipsum plenissime cognoscendo, profers intra te Verbum æternum: quod enim de te ac aliis intelligis, hoc intra te dicis, gignisque subsistentem conceptum.

Non utique aliquid in tua ingenita sapientia continetur, quod non in hoc Verbo plene resplendeat.

Quoniam quidquid intelligis, intra te loqueris; Verbum tuum quum sit sapientiæ tuæ plena expressio, te plenissime repræsentat.

Denique, quum sis actus purus, lux immensa, bonum perfectum; credimus quod in te sit processio immanens, actus ab actu, lucis a luce, nec producente inferius sit productum.

Quum enim tua essentia sit actio tua, procedentis ac producentis ab intra est una substantia.

Hoc Verbum mentis tuæ paternæ, Deus Pater adorande, non est sonans aut transiens, sed subsistens, æternum, tibi penitus coæquale.

Rite præterea Verbum istud tuus Filius appellatur, quia secundum rationem similitudinis, a te in identitate naturæ, germen originatur.

Quum omnium emanationum generatio perfectissima censeatur, merito hæc tibi omnis communicabilitatis primo ac sincerissimo fonti, competere affirmatur.

Quomodo enim tu, Deus ditissime, qui generationem aliis tribuis, non intra te generares, aut sterilis eris?

Quomodo in te beatissimo rerum principio non erit quidquid ad beatitudinis pertinet plenitudinem, ut habeas dilectum et condilectum, tuo immenso amori correspondentem?

His nempe deliciis nil exstat suavius: habere dilectum quem amet quis sicut se ipsum in omnibus.

Tu, Pater perfecte, Filium gignis et habes perfectum: æternus æternum, unicus unicum; adorandus, omnipotens, adorandum ac omnipotentem; immensus immensum, superessentialis superessentialem, Deus verus Deum verum, tibi veraciter consubstantialem.

Tu, Pater æterne, infinita et superferventi dilectione hunc tuum Unigenitum diligis, atque cum superæstuanti incomprehensibilique ardore æternaliter eum amplecteris, amas et inspicis.

Cum infinita jucunditate et dilectione æterna hunc tuum Unigenitum intueris: cui te totum communicas, quem non minus quam te ipsum, Pater sanctissime, amas.

Infinitam complacentiam habes in eo, o Pater sublimis: est enim tibi omnino simillimus, optimus, in infinitum amabilis, dulcissimus, speciosissimus, ejusdem tecum voluntatis, imo una tecum voluntas exsistens.1

Unum dumtaxat Filium genuisti, quia in uno Verbo te ipsum et omnia plenissime expressisti.

O Pater altissime, omnis paternitatis principium, omnisque fecunditatis origo, fac nos filios tuos adoptivos, conformes tuo Filio naturali ac unico.23

Da te filialiter honorare; omnem virtutem, honorem et gloriam fac nos tibi fideliter immolare.

Gloria, magnificentia, gratiarum actio, tibi Patri æterno, consempiternoque Filio et Spiritui Sancto. Amen.

Footnotes

  1. Matth. xvii, 5. ↩

  2. Ephes. iii, ↩

  3. Prov. viii, ↩

Chapter 24 of 78