Skip to the text

Laus Dei ut unus et unitas

DOMINE Deus noster, tu unus et solus es Deus, neque est præter te aut extra te Deus.

Tu unitas simplicissima, prima ac summa : quam entium multitudo participat quodam ordine tota.

Universa enim rerum pluralitas, te ordinante, ad unitatem reducitur; atque ad te unitatem fontalem, universorum ordo revertitur, sistit, finitur.

Quumque sit pluralitas principum mala, te unum et solum omnium esse regem ac dispositorem, exigit gubernatio bona.

Quidquid præter te, Domine Deus noster, non inaniter deus vocatur, a te divinam proprietatem eminentemque perfectionem sortitur.1

Omnes dii gentium dæmonia, in quibus nec salus, nec numen, nec gratia;2 pereuntque corda illos colentia.

Universi qui participative dii vocantur, in tua potestate consistunt, tibi prorsus subjecti sunt, et a tua majestate in infinitum occumbunt.

Tu unum quod solum necessarium perhibetur, quod ab omni intellectu bene disposito summe amatur et colitur, atque finaliter desideratur.3

Mentem nostram unifica, ut tibi intenta sit tota, nec vaga distrahatur per multa.

Unus tecum spiritus fiat, tibi sincere ac fervide vacet, omnesque affectiones suas in te ordinatas semper possideat.

Tibi soli cultus latriæ impendatur, te solum omne sæculum Deum confiteatur, tibi totum quod sum cum ingenti reverentia famuletur. Amen.

Footnotes

  1. Joann. XVII, 17. ↩

  2. Ps. XCV, 5. ↩

  3. Luc. X, 42. ↩

Chapter 6 of 78