Skip to the text

Laus Dei ut justus

Justus es, Deus omnipotens, et universis quod justum est reddens.

In omni opere tuo justitia et pietas admiscentur; dumque injustis misereris ac subvenis, ex parte tua justum esse censetur.

Tanta quippe est bonitas tua, Deitas benedicta, ut justum sit eam miseris quoque et indignis influere gratiæ dona.

Justus es, Deus altissime, ad te ipsum, quia quod tibi debetur, requiris ab universitate angelorum ac hominum, ut scilicet tuum in omnibus servent præceptum.

Denique gloriam tuam non tribuis aliis, nec laudem tuam communicas, summe Deus, sculptilibus.

Sed tibi ipsi et gloriam et honorem finaliter vis impendi, tibique soli latriæ cultum præcipis exhiberi.

Spernis insuper omnes a tuis justitiis discedentes, quoniam justus es et odis justitiam odientes.123

Justus es quoque ad alios, jubens observari justitiam inter eos.

Nil boni impræmiatum relinquis, nil mali inultum permittis.4

Omni intellectuali creaturæ facis finaliter justum judicium; et sicut angelis in casu et prima conversione ad te, sic hominibus in morte das præmium consummatum.

Ubicumque namque ceciderit lignum, ibi erit;5 et in qua quis dispositione seu statu vitam finierit, in illa te judice æternaliter permanebit.

Infinita est, Deus tremende, sempiterna æquitas tua; nec aliquid penitus inordinatum deseris in universa creatura.

Inordinationem equidem culpæ ordinas per tormenta justitiæ, ut qui contra tuam voluntatem suæ immoderanter voluntati indulsit, contra suam voluntatem a tua voluntate pœnam sustineat.

Incomprehensibilis est in multis, Domine, tua justitia;6 et tua judicia, Deus pavende et recte, dicuntur abyssus multa.7

Nil sine justa ratione permittis aut facis; nullum vi opprimis, nec personam tu accipis.8

Injuriam patientibus tu facis judicium, nec de injustitia calumniari te potest quisquam viventium.9

Tua etenim virtus, justitiæ exstat initium;10 omnisque legis et æquitatis tu mensura es, regula atque principium.

Intellectualibus creaturis, sapientissime Deus, synderesim impressisti; præcepta legesque rectissimas mentibus rationalibus inscripsisti.

Da nobis tibi semper in vera justitia famulari, zelo justitiæ ordinate accendi, recta quoque cum salutari scientia operari.

Tibi Deo justissimo omnis semper virtus et æquitas adscribatur; tibi virtus, honor et gloria, Deus Trinitas, jugiter offeratur. Amen.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 118. ↩

  2. Is. xlii, 8. ↩

  3. Luc. i, 74, 75. ↩

  4. Job xxiv, 12. ↩

  5. Eccle. xi, 3. ↩

  6. Rom. xi, 33. ↩

  7. Ps. xxv, 7. ↩

  8. Deut. x, 17; etc. ↩

  9. Ps. cxl, 7. ↩

  10. Sap. xii, 16. ↩

Chapter 15 of 78