Laus Dei ut verus et veritas
Tu, Domine Deus noster, solus es verus Deus; tibi dumtaxat deitatis natura seu deitas vera competit penitus.
Tu verus et veritas prima perfecta, quoniam tuæ naturæ ad intellectum tuum est adæquatio summa.
Tu omnis veritatis secundæ causa fontana, exemplaris, finalis et effectiva; origo idealis, idea æternalis, infallibilis regula, sapientialis mensura.
Tanta est, Deus æterne, tuæ naturæ et veritatis firmitas, plenitudo et fixio, ut ejus respectu omne creatum vocetur mendax et vanitas, simile nihilo.12
Sicut ab uno vultu, in diversis speculis imagines multæ resplendent; sic ab una veritate tua æterna, diversæ in creaturis veritates derivantur atque refulgent.
Et sicut in uno speculo, diversarum facierum relucent imagines; sic in una veritate tua divina, omnium creaturarum resplendent exemplariter veritates.
Tu triplicem veritatem in creaturis produxisti, o Domine: veritatem vitæ, veritatem doctrinæ, et item veritatem justitiæ.
Sed et veritas rei veritasque sermonis, nonne effectus sunt tuæ superbenedictæ incommutabilis veritatis?
Quidquid intellectus tuus de rebus censet et asserit, hoc prorsus de necessitate vere sic est eisque competit.34
Sermo tuus, sancte Creator, est veritas; et principium verborum tuorum rite dicitur veritas.
Hinc omne mendacium tua æquitas detestatur;5 et omne falsum, tibi, Veritas summa, Deus omnipotens, contrariatur.
Simulatores quoque et callidi tuam contra se iracundiam provocant;6 duplices animo et bilingues, tibi, simplicissime Deus, odibiles exstant.
Porro, corda sincera atque simplicia diligis; mentes veritatis zelo ferventes et veraciter se habentes, amplecteris.
Veritatis tuæ splendore, animarum nostrarum intima pie semper et copiose perfunde; omnem autem hypocrisim, falsitatem et calliditatem, a nobis in æternum, sincerissime Deus, repelle.
Veritate vitæ, doctrinæ atque justitiæ nos decora, ut reverenter a nobis incessabiliter honoreris, Deitas superexaltata.
Tibi, o Veritas exemplaris, æterna, Trinitas adoranda, omnis honor, gloria, hymnus, virtus, lætitia.
Tua enim sempiterna invariabilisque essentia, est veritas per se subsistens, mundissima, supersubstantialis, cujus pulchritudo et claritas est penitus infinita.
Te omnis creatura toto semper conatu honoret, quam nullus digne honorare aut colere valet.
Footnotes
Chapter 5 of 78