Skip to the text

Laus Dei ut simplex

SUMMÆ, puræ ac infinitæ simplicitatis es, Deus excelse: hinc quidquid in te est, Deus est; et quidquid habes, hoc es, præter quod de te dicitur relative, reali ad intra relatione.

Quum compositio signum sit indigentiæ, non potest in te ente perfecto compositio qualiscumque locum habere.

Tu enim in tuo purissimo esse, omnem nobilitatem et perfectionem excellentissime et simplicissime comprehendis: idcirco nullius additamento compositioneve indiges.

Simplicissimus es, quia simpliciter primus omniumque principium : hinc constat te simplicissimam unitatem esse supra ordinem universorum.

Non est enim in te materia limitans, nec differentia contrahens, neque potentialitas ulla determinans.

Tu ergo es incorporalis et immaterialis, insensibilis, intemporalis et illocalis.

Tu nec corpus, nec virtus in corpore, nec corporis virtus, nec virtus corporea, Deus sanctissime.

Denique tu actus purus, in quo non est modorum diversitas, sed mera et vera superineffabilisque identitas.

Tanta est tuæ supersanctæ naturæ simplicitas, Deus sublimis, ut ejus comparatione asseratur materialis atque compositus etiam angelicus spiritus : est nempe in eo et in re omni creata, quo est et quod est, seu actus et potentia.

Quo creata ejusdem ordinis amplius a te distant, eo compositiora redduntur; et quo tibi plus appropinquant, eo simpliciora esse noscuntur.

Simplicitas tua, Domine, perfectionis et formæ est, per exclusionem totius indigentiæ : quoniam in se opulentissima exstans, nec eget, nec valet perfici aliunde.

Tu itaque in te ipso super omnia, superessentialiter incommixtibiliterque subsistis; ideoque per propriam puritatem ab universis, summe Deus, distingueris.

Corda nostra simplifica, ne in caducis sint vagabunda; sed a carnalibus et vanis abstracta, in te recollecta exstent et fixa.

Actionum nostrarum pluritas ordinetur et simplificetur in te, ut omnia semper rite fiant finaliter propter te, Domine Deus beatitudinis nostræ.

Ad te simplicissimum Creatorem sit semper mentis nostræ conversio; in te omnis ejus sit intentio, occupatio, beatitudo.

Te, Deus æterne, tota virtute laudet, honoret, glorificet, quem hymnus, gratiarum actio, adoratio omnisque sancta veneratio decet. Amen.

Laus Dei ut infinitus.

INFINITUM te esse, Domine Deus noster, humiliter confitemur; quodque infinitas sit tibi intrinseca, propria, prima proprietas, cum gaudio profitemur.

Hæc tua, Deus, benedicta infinitas, non extensive nec materialiter est sumenda, sed intensive atque formaliter esse censetur in tua supersancta natura.

Tuam namque essentiam, quæ simplicissima forma est, immediate consequitur. Hinc quidquid tibi inest aut competit, cum perfectione intensive infinita tibi adscribitur.

Infinitæ itaque perfectionis, et eminentiæ quomodolibet illimitatæ, est tua essentia, tua sapientia, dulcedo, vita, delectatio, pulchritudo, sanctitas, pietas, justitia atque munditia.

Tu cuncta in essentia, potestate et perfectione in infinitum excedis; et tuo respectu omne quod citra te est, velut punctum est ac tenuissimus pulvis.1

Hæc tua est, sancte Creator, excellentia propria tibi : ad quam proportionem non habet creatura quæcumque, quasi naturaliter similis ei.

Omnes virtutes finitæ, pendentes sunt per te primum et infinitum, qui es incircumscriptibile bonum, virtus virtutum, dans omnibus fulcimentum.

In numero, pondere, mensura, omnia constituisti;2 sicque creata tibi assimilasti, quod omnibus in omni dignitate in infinitum præstantior permansisti.

Supra omnem legem ac ordinem rerum subsistis; tu tibi es locus, quoniam in te ipso sic es, quod nullo loco concluderis.

Tu ante machinam mundi es, non solus, post eam, non præventus; supra eam, non elatus, infra eam, non oppressus; in ea, non inclusus, extra eam, non exclusus.

Tua, Domine Deus, infinitas, tuæ perfectionis est interminabilitas, tua illimitabilis dignitas, incircumscripta indefinibilisque nobilitas.

Cui omnis angelicæ creaturæ sublimitas cum profunda humilitate inclinatur et subditur, tibi, Deitas sancta, Trinitasque immensa, omnis hymnus, honor, virtus, gloria debetur. Amen.

Footnotes

  1. Is. xl, 15. ↩

  2. Sep. xi, 21. ↩

Chapter 10 of 78