Laus Spiritus Sancti
Ex Patre æterno et Filio ejus unigenito tanquam ex uno principio tu profluis, Spiritus Sancte, Deus verus, summus paracletus, ab æterno.
Pater namque et Filius in eo quod te spirant, non distinguuntur, sed unum sunt.
Tu enim es emanatio voluntatis, quæ una est in ambobus : es etenim amor, quem ad voluntatem pertinere omnis docet theologus.
Pater diligens Filium, et Filius diligens Patrem, habent te tertium condilectum, quem diligunt in immensum.
Tu, benedicte, adorande, supergloriose Paraclete, Patris et Prolis es nexus dulcissimus, profluviumque commune.
Tu amor amborum, jucundissimum osculum suavissimusque amplexus, pax quoque serenissima, tranquillitas infinita, communio plena, indissolubilis nexus.
Te simul spirant, complectuntur, intuentur et diligunt; in te universas gloriæ suæ divitias et deitatis plenitudinem fundunt.
Te Pater et Filius amant amore prorsus immenso, eosque conformiter diligis ardore penitus infinito.
Ab ipsis æternaliter profluis; in ipsis superdulcissime conquiescis, inegressibiliter procedis.
Tibi bonitas atque benignitas appropriantur; bonitatis quoque, benignitatis et caritatis opera tibi specialiter deputantur.
Tuum est mentes creatas bonitatibus gratiæ et donorum implere, igne sanctæ dilectionis accendere, affectibus misericordiæ occupare, et sanctificare.
Tu paracletus tristium, Dei altissimi donum, fluvius vivus, rigans, implens, lætificans cœlestem Jerusalem, ferens opem terrigenis.
Tu deificæ voluptatis torrens inundans; tu omnium electorum exauditor, impletor, remunerator abundans.
In te deitas vera, felicitas plena, infinita lætitia; tu summe amabilis, interminabiliter dulcis, desiderabilis sine mensura.
Non minor es Patre et Filio, sed substantialiter idem cum eis omnino.
Tu summum, primum ac liberalissimum donum, in quo datur a Deo omne donum gratuitum, quum sis amor, cui ratio doni competit primum.
Tu gratia septiformis; et quibus dona tua præstantur, tu ipse dare te diceris, a Patre quoque et Filio dari censeris.
Tanta est bonitas tua, caritas atque clementia, tam liberalissima est ad nos dilectio tua, ut præstes te ipsum simul cum donis tuis in munificentia plena.
Pietatis tuæ abyssum et caritatis fervorem in nobis declara; liberalitatis tuæ plenitudinem, in nobis, adorande Paraclete, manifesta.
Corda nostra purga, illustra, accende, sanctifica, perfice, incessabiliter posside, o Spiritus-Sancte.
Tibi cum Patre et Filio hymnus, virtus, honor et gloria; te decet adoratio, Deus sublimis et benedicte, per sæcula infinita. Amen.
Chapter 26 of 78