Laus Dei ut volens et liber
VOLUNTATEM tibi immobilis complacentiæ, Deus noster, adscribimus; voluntatem autem imperfectionis seu desiderii tibi competere non sentimus.
Tua voluntas est summa, prima atque liberrima : quæ esse non potest irrationabilis neque injusta.
Ipsa enim substantialiter est sapientia tua æterna, æquitas plena, justitia consummata, omnis æquitatis justissima atque certissima regula.
Tuæ voluntatis immediatum propriumque objectum est bonitas tua immensa : idcirco te solum necessario amas, et vis libere cetera.
Voluntate antecedente omnia vis salvari;1 porro voluntate consequente, quæ semper impletur, sola prædestinata vis felicitari.
In hoc voluntatis tuæ omnipotentia patet, quod in universo quidquid voluisti, et sicut voluisti, fecisti.2
Voluntati tuæ non est qui queat resistere;3 ejusque imperio opus est omnem naturam creatam ad nutum parere.
Omnia secundum propositum voluntatis tuæ plasmasti, et tuæ voluntatis non potest omnifarie ratio assignari.4
Tua bonitas est tibi ratio appetendi diligendique alia; nec aliud exstat tua voluntas quam divina essentia.
Non est in te recens volitio nec volendi mutatio; sed tuæ voluntatis est immensa dilectio, infinita delectatio, interminabilis beatitudo.
Omnis voluntas, affectio atque libertas, a tua imperscrutabili voluntate manavit, o superbenedicta Divinitas.
Causa tui es, ad nihil dependens nullique obligata : idcirco liberrime operaris quæ facis, et libere creasti universa.
Omne bonum honestum approbat, sancte Deus, tua voluntas; omneque vitium detestatur tua invariabilis æquitas.
Quidquid extra et contra tuæ voluntatis et æquitatis ordinem desideratur, amatur aut quæritur, inordinate appetitur.
Talis demum voluntas merito nuncupatur rebellis, privata et propria : quam summe detestatur omnis veraciter religiosus, cujus est abnegare se ipsum per omnia.5
Tuum esse, tuum est velle; et idem est rem fieri te volente teque agente.
Quidquid tu, Deus omnipotens, in tempore produxisti, tunc et taliter produxisti quemadmodum ab æterno voluisti et decrevisti : idcirco incommutabilis permansisti in omnibus quæ fecisti.
Fiat semper voluntas tua in terra, ut quemadmodum tibi obedit angelica celsitudo in patria, sic pareat tibi fragilitas nostra in via.
Tuam in omnibus, Domine, voluntatem laudemus, adoremus et glorificemus; tibi trino ac simplici Deo magnificentiam, gloriam et honorem jugiter immolemus.6 Gratiarum actio sempiterna sit tibi, voluntas divina, pro omni bono quod in universo fecisti, causa prima, sapientialis et sancta atque liberrima. Amen.
Footnotes
Chapter 13 of 78