Laus Dei ut sapiens
Tu, Deus gloriose, mens simplicissima, immaterialis invisibilisque consistis;1 tu honoratissimus intellectus, lucidissimus oculus, animus sanctus, omnium intuitivus esse cognosceris.
O Mens idealis, separata, omnium formativa, in te superessentialiter invariabiliterque subsistens, adoranda, nequaquam finita!2
In te idem sunt, esse et intelligere, sapientia et essentia, intelligens, res intellecta, potentia, actus, objectum, intelligibilis forma.
Intelligere enim est tibi natura, Deus fortis, sanctus et immortalis, qui propriam per essentiam te ipsum et cetera cuncta, in fine simplicitatis intelligis.3
Tu sapientia increata, æterna, exemplaris, fontalis, omnium prospectiva.
Tuum conspectum, Domine Deus, nihil evadit; tuæ sapientiæ finis aut numerus non consistit.
Infinita cognoscis, et in ipso æternitatis momento universa invariabiliter, quasi præsentialiter conspicis.
Ea quoque quæ non sunt, et infinita quæ nec sunt, nec fuerunt, nec erunt, simplicis visionis intelligentia te cernere theologi sancti dixerunt.
Omnis a te sapientia, omnis scientia, omnis notitia fluxit; et quidquid intellectualis perfectionis in creatis est mentibus, sapientia tua efficiendo induxit.
O Sapientia aliunde non recepta, omnium illuminativa, a nullo illuminata!
Te abyssalem prorsusque incomprehensibilem et ignotam asserimus; te tibi soli plene et comprehensive cognitam, mente fideli sentimus.
Tu ars prima et causalissima, rationibus plena; mens ideis refulgens, exemplaris omnium causa.
Tua sapientia respectu creaturarum, vocatur scientia; providentia quoque vocatur, prout concernit regenda.
Insuper, respectu electorum, prædestinatio dicitur; respectu vero reproborum, præscientia communiter nominatur.
Hominum gressus, cogitatus et verba, affectiones quoque et opera indesinenter adspicis, o supersapiens Mens divina.
Temporalia, sensibilia, variabilia atque corporea, intemporaliter, insensibiliter, invariabiliter immaterialiterque cognoscis, mens summa.
Omnem angelicum spiritum intellectuali luce pulchrificas, radiisque sapientiæ radiose perfundis, et supernaturali beatifica illustratione liberalissime imples.
Corda humana clementer illustras, doces et dirigis; eademque angelica eruditione confortare et custodire non desinis.
Tu solus sapiens, o Deus excelse;4 et stultus factus est homo reputatione scientiæ propriæ, imo et cæcus comparatione sapientiæ tuæ.
Tua natura, Domine Deus, est in se subsistens splendidissima sapientia: in qua idealiter refulgent clarissime entia universa.
Corda nostra benignissime illumina; tentationum, errorum et vitiorum tenebras fuga, gratiarumque lumina in nobis perfice quotidie, et in finem conserva.
Donis sapientiæ et intellectus, consilii et fortitudinis, corda nostra semper implere dignetur Spiritus Sanctus.
Tibi, o Mens divina, Deus simplex, Trinitas benedicta, honor et gloria, virtus, magnificentia, beatitudo, imperium, hymnus, lætitiaque immensa. Amen.5
Footnotes
Chapter 4 of 78