Laus Dei ut excellens
Tu, Domine Deus noster, cunctis solus es in infinitum sublimior, Dominator altissime, superfelix Creator, omnipotensque Salvator.
Incomparabiliter minus universum mare excedit minutissimam guttam in quantitate, quam tua majestas universa creata, in omni perfectione, felicitate et nobilitate.
Nil simile tibi nisi per deficientem imitationem; parem autem non habes neque contrarium, sed rebellem per inobeditionem.
Major es omni præconio, omni contemplatione, veneratione, cultu et voto.1
Nec tibi se potest tam profunde humiliterque subjicere aliqua creatura ut dignum est, tuæ majestatis respectu, Deitas supergloriosa, simplex et pura.
Omnis namque angelicæ naturæ sublimitas, tua nobilitate inferior est per innumeras perfectionum distantias.
Possent enim inter tuam superincomprehensibilem essentiam, summamque angelicæ speciei personam, innumerabiles angelorum species creari per tuam infinitam potentiam: nihilo minus a tua perfectione occumberent atque distarent in infinitum universæ.
Da nobis tuam excellentiam sinceriter contemplari, ferventer diligere, reverentialiter venerari, jugiter quoque eidem sollicite deservire, ut ipsa nos angelicæ excellentiæ parilitate dignetur vestire.
Tibi, Deus Trinitas, excellentissimo Principi, Regi altissimo, summa et singularissima veneratio debetur, quæ dicitur adoratio. Amen.
Footnotes
-
Eccl. XLIII, 33. ↩
Chapter 19 of 78