Laus Dei de perfectione humanitatis
Christi.
AB incarnationis tuæ, o Christe, exordio, erat anima tua feliciter fruens Deo; erasque comprehensor, Deum per speciem videns ut homo.
Eodem incarnationis instanti, impleta est anima tua totius plenitudine gratiæ : quam non ad mensuram tibi datam profitemur vere atque catholice.1
Verumtamen, gratia tua habitualis infusa, erat secundum essentiam suam finita, quemadmodum omnis creata natura.
Fertur tamen quodammodo infinita in specie sua: quoniam quidquid ad gratiæ plenitudinem pertinet, continebatur in ea, tota quoque capacitas intellectualis creaturæ fuit gratia adimpleta in tuæ animæ substantia.
Rursus, quoniam fonti gratiæ fuit tua humanitas immediate suppositaliter unita: qui tantam ei influxit gratiam, quantam capere potuit ipsa.
Erat ergo in te gratia habitualis, animam tuam perficiens, et unionem hypostaticam consequens; hancque in te nominamus gratiam capitis, in quantum per ejus exuberantiam tuis membris influis.
Ponitur quoque, o Christe, in te gratia capitis, quam quidam Sanctorum tuorum appellant liberalitatem, seu esse personale Verbi assumentis.
Quam constat esse simpliciter infinitam, quum sit quid increatum : quod dicimus deitatem Verbi humanitati unitam.
Erant demum in te dona gratiæ gratis datæ, prophetia, gratia sanitatum, donum linguarum, sermo sapientiæ atque scientiæ.2
Erat nihilo minus anima tua viatrix, tuque viator in quantum passibilis et quantum ad inferiores animæ vires, imo et ad superiores, ad subjectum passibile comparatas.
De plenitudine gratiæ tuæ influe nobis semper, pie et copiose, clemens Salvator; merito tuo assequamur quod nostra non meretur fragilitas, omnipotens Dominator.
Tibi jucunda sit semper ac decora laudatio, tibi omnis honor et gloria, cum Patre et Spiritu Sancto. Amen.
Footnotes
Chapter 30 of 78