Skip to the text

Laus Dei ut incommutabilis

Tu, Deus, qui non mutaris, nec minorari nec perfici vales, transmutationi et vicissitudinis obumbrationi nequaquam subjiceris.12

Solus perfectam atque omnimodam habes immortalitatem, quoniam solus es id ipsum, nullam suscipiens variabilitatem.3

Nil novum, nil vetus in te; nulla inceptio, nulla desitio reperitur in te.4

Incommutabilis manens, variabilia temporaliaque fecisti; immobilis perseverans, omnia moveri dedisti.

Tu æternaliter in optima tui ipsius dispositione subsistis; et stabilis manens, cuncta creata ac variabilia sapientissime regis.

Tua incommutabilitate totus sensibilis mundus incorruptibiliter manet; tu actus purus, cujus natura prorsus inalterabilis æternaliter perseverat.

Cunctis mortalibus præfixisti periodum, qui solus universorum, æternus immensusque permanens, instituisti terminum.

Tuæ stabilitatis respectu, mutabilis fertur omnis creatura, angelica quoque natura, quæ quidquid firmitatis immortalitatisque habet, a te suscepit, o Bonitas pura.

Instabilitatem et evagationem cordis a nobis tu remove, cor virtuosum in bonis firmatum tribue, Deus Trinitas : cui hymnus, adoratio, virtus, gloria sine fine. Amen.

Footnotes

  1. Jacob. 1. 17. ↩

  2. Malach. 1. 6. ↩

  3. 1 Tim. 1. 16. ↩

  4. 1 Petr. ii. 3. ↩

Chapter 12 of 78