Laus Dei ut perfectus
TE solum, Domine Deus noster, ens absolute perfectum fatemur: quoniam tua perfectio extra et supra omne genus est, quam simpliciter illimitatam reveremur.
Quidquid tibi inest aut competit, cum infinita plenitudine tibi competit: hinc omnis nobilitas cum infinita excellentia tibi veraciter convenit.
Quidquid absolute loquendo melius digniusque est inesse quam deesse, tibi sine termino perfectionis, et sine limite excellentiæ, confitemur inesse.
In te ergo et tu sapientia illimitata, sanctitas infinita, beatitudo immensa, justitia plena, pax suavissima, dulcedo interminata, et quidquid præstantius est (simpliciter fando) esse quam non esse, Deitas superaltissima.
Tuæ perfectionis respectu, omnis nostra perfectio defectio est; nec potest se aliquid inaniter arbitrari, qui in conspectu tuo se statuit atque perpendit.
Tu solus, Domine Deus, de propriis gaudes divitiis, qui non aliunde perfectionem sortitus es, sed ex te ipso substantialiter quomodolibetque perfectus consistis.
Hinc nulla tibi usquequaque imperfectio potest competere, quum agnoscamus imperfectum nil esse nisi in quantum a propriæ perfectionis elongatum est fonte.
Nihilo minus tuam perfectionem imitari a te ipso jubemur, ut per gratiam, quod tu es per naturam, esse, o Deus supergloriose, conemur.
Perfice ergo nos, Domine Deus noster altissime; et imperfectum nostrum non despicias, Conditor benedicte, sed restaures ac salves, Dominator æterne.
Tibi quidquid perfectionis habemus, humili semper corde adscribamus; in te dumtaxat gaudeamus, tibi gloriam et honorem jugiter, sancta Trinitas, offeramus.
Da, Christe, implere quod præcipis: Estote perfecti quemadmodum Pater vester cœlestis; et rursus: Perfectus et absque macula cum Domino Deo tuo eris.12
Tibi, Trinitas supergaudiosissima, simplicissime Deus, honor, potestas, felicitas, conditor, gubernator glorificatorque meus. Amen.
Footnotes
Chapter 9 of 78