Skip to the text

Laus Dei ut prædestinator et reprobator

SICUT in ordine universorum intellectualis creatura primatum sortitur, sic a te, juste, sancte sapiensque Creator, eminentius gubernatur, singulariter quoque curatur.

Hinc quantum ad eam, tua providentia prædestinatio dicitur : unde providentiæ pars quædam prædestinatio ipsa asseritur.

Tu enim, superbone ac liberalissime Deus, propter supernaturalem finem eam plasmasti; tu ad tuæ essentiæ claram immediatamque visionem fruitivam, eam plasmasti.

Non enim contenta erat tua superpurissima bonitas ad naturalem finem eam deducere; nec tibi suffecit naturalibus eam bonis ac perfectionibus decorare.

Porro ad supernaturalem beatitudinem, nequit creatura rationalis propriis viribus aut naturalibus pertingere donis; sed supernaturali tuo auxilio et ope indiget gratiæ, per quæ supernaturalem finem valeat, summe Deus, attingere.

Hos itaque ab æterno diceris prædestinasse, quos ad hunc finem dignatus es ordinasse, ac media gratiæ eis ad pertingendum necessaria præparasse.1

Est enim prædestinatio, præordinatio quorumdam ad gloriam, miserendi quoque propositum, et præparatio gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro, o Deus rex omnium.

Verum non omnes præordinasti sic ad vitam beatam, volens in quibusdam tuam, inscrutabilis Deus, relucere justitiam.

Omnia equidem propter te ipsum operatus es, Domine Deus, magnus atque terribilis :2 quatenus tua perfectio resplenderet in entibus, ad tui gloriam nominis.3

Misericordia autem et veritas, tuæ sunt naturæ eximiæ perfectiones : idcirco in quibusdam misericordiam, in ceteris vero tuam declarare justitiam decernebas.

Fecisti ergo vasa misericordiæ, fecisti et vasa iræ, Plasmator altissime :4 in cujus manu omnes sunt, ut in manu figuli lutum, Conditor metuende.

Hoc tuum secretum judicium, venerandum fatemur, non discutiendum, qui cujus vis misereris, et quem vis induras ac deseris in æternum.5

Nemo venit ad te nisi traxeris eum :6 qui quem vis, trahis clementer, et quem vis, deseris juste et in ævum.

Misericors es in quem tibi placuerit, rigorosus es in quem propter sua peccata vindicare libuerit.7

Bonitatem tuam itaque in prædestinatis laudamus;8 severitatem tuam in reprobis formidamus.

Elegisti quos prædestinasti :9 quos sine eorum meritis ad vitam gloriæ præparasti.

Hæc prædestinatio liber est vitæ : qui est memoria atque conscriptio electorum tuorum in notitia mentis tuæ divinæ.

O quam beati sunt, Domine Deus noster, quos elegisti!10 Quidquid interim patiantur, vere felices sunt quos in libro tuo scripsisti.

Jube nos in electorum tuorum collegio numerari; a reproborum consortio præsta nos jugiter merito ac præmio separari.

Tibi adoratio sancta, honoratio summa, omnis beatitudo et gloria, Deus trine, inter electos et reprobos distinguens tam infinita distantia. Amen.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 30. ↩

  2. Prov. XVI, 4. ↩

  3. Ps. LXXXVIII, 8. ↩

  4. Rom. IX, 21-23. ↩

  5. Rom. IX, 18. ↩

  6. Joann. VI, 44. ↩

  7. Exod. XXXIII, 19. ↩

  8. Rom. XI, 22. ↩

  9. Rom. VI, 30. ↩

  10. Ps. LXXIV, 5. ↩

Chapter 21 of 78