Skip to the text

Laus filii Dei

Tu, Unigenite Dei, Patris æterni es plena ac naturalis imago, omnis quoque creaturæ exemplar, causalis ac archetypa ratio.

Pater enim uno simplicissimo actu se ipsum et alia cuncta plene intelligit : idcirco unica generatione te Verbum, quod ejus imago sis et ceterorum exemplar, producit.

Tu Sapientia genita, ars increata, omnipotens sermo æterni Patris te parientis;12 splendor gloriæ, candor lucis æternæ, emanatio sincera claritatis Dei omnipotentis.3

Tu virtus summa, prima potestas, et speculum sine macula majestatis paternæ;4 character substantiæ Genitoris, intelligibilis dictio te gignentis immanenter, interne.

Tu pulchritudo immensa, omnia portans virtutis tuæ imperio;5 a te omnis decor creaturarum profluxit, qui es sapientiæ Patris perfecta locutio.

In te unico Dei Verbo omnia contemplantur Sancti in patria; tu, Sapientia adoranda, in animas sanctas te transfers in via.6

Tu fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis;7 ex ore prodisti Altissimi ex diebus æternitatis, natus æternaliter ex substantia Patris.89

Quando machinam mundi condidit Pater, eras cum eo cuncta componens, delectabarisque per singulos dies, coram illo omni tempore ludens.

Quumque in te ipso vere beatissimus perfectissimusque consistas, nihilo minus cum hominibus esse tuas testatus es esse delicias.

Tu Patrem plenissime comprehendis, ardentissime diligis, inavertibiliter intueris.

Quidquid habes et es, ab ipso te suscepisse cognoscis :10 hinc superfervidissimo penitusque immenso amore eum rediligis.

Cum gaudio simpliciter infinito te ad Patrem convertis; in eo vero interminabiliter delectaris, atque in sinu et corde ipsius, æterno amplexu quiescis.

Omnes rationes sanctæ dilectionis, inter Patrem et te perfectissime reperiuntur : similitudo plena, dilectio mutua, identitas in natura, communicatio, pulchritudo, bonitas, consensus, generatio : quæ a nemine comprehenduntur.

O virtus et Sapientia Patris, Fili Dei, nos semper illustra et robora; ad Patris beneficam visionem nos perduc, conserva, perfice et guberna.

Tibi cum Patre et Spiritu Sancto adoratio, gratiarum actio, sempiterna laudatio, qui es Deus de Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero. Amen.

Footnotes

  1. 15; ↩

  2. Sap. xviii, ↩

  3. 3; Sap. vii, ↩

  4. Sap. vii, 26. ↩

  5. Hebr. 1, 3. ↩

  6. Sap. vii, 27. ↩

  7. Eccli. 1, ↩

  8. Mich. v. 2. ↩

  9. 5; xxiv. 5; ↩

  10. Joann. xiii, ↩

Chapter 25 of 78