Skip to the text

Laus Dei ut æternus

Tu solus æternus es, Deus præclare, a quo ad nihil dependente scimus omnia emanare.

In te interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio; in te invariabilitas plena, omni carens causali principio.

Non itur in entibus in infinitum: oportet ergo esse ens primum, increatum, summum, æternum: quod tu es, Domine Deus noster, Deus deorum.1

Tua æternitas est deitas tua; ante te mille et innumerabiles anni, velut momentum ac dies præterita.

Omnes differentias temporis tua æternitas comprehendit; omni tempori coadsitit, quamvis in se inextensa atque invariabilis perseveret.

In eodem nunc simplicissimo subsistis æternitatis momento, in quo ante mundi productionem subsistebas, Deus altissime, in te ipso.

Fuisse, esse et fore te dicimus; verum tu idem ipse es, quem in incommutabili præsentia esse nequaquam ambigimus.2

Tu tempus ab ævo et ævum ab æterno prodire jussisti, qui in exordio sæculorum entibus certas durationis mensuras dedisti, itemque inferioribus periodos subsistentiæ præfixisti.

Ad tuæ æternitatis participationem nos in patria promove; a temporalibus ad amorem et contemplationem æternorum nos erige; et in his omni nos hora, Deus beatissime, gratiosissime perfice.

Tibi summæ Trinitati, Deo æterno, benedictio, claritas, sapientia, gratiarum actio; tibi in æternum sit honor, virtus et fortitudo. Amen.3

Laus Dei ut incomprehensibilis et ineffabilis.

Te Deum nemo vidit unquam per speciem in vita præsenti, nec videre potest vivendo vita sensitiva, humana ac naturali.4

Tu quippe lux infinita, cujus actualitas atque perfectio est penitus incircumscripta.

Idcirco omnis creatæ mentis capacitatem in infinitum excedis; nec ab intellectu nisi infinito, utique a te ipso, comprehensive cognosceris.

Denique, quum nullam causam ante te habeas, plene sciri non vales, quum scire sit rem per causam cognoscere, juxta philosophiam.

Tanta est quoque tua simplicitas, ut omnem rationis indagationem excedas.

Quis enim capere queat quomodo tibi idem sit esse, posse et agere, quum multa agas libere, necessarium vero omnimode sit tuum esse?

Latibulum tuum ponis, o Domine, tenebras, qui inaccessibilem lucem inhabitas.56

Ipsa quidem tuæ incomprehensibilis lucis invisibilis infinitaque claritas, est latibulum tuum, quod divinam caliginem appellamus et tenebras: quas constat excedere mentes angelicas.

Quumque per positionem et ablationem possis nobis jam aliqualiter notificari, melius per omnium entium abnegationem novimus te laudari, describi et explicari.

Hoc ergo est te Deum adorandum vere cognoscere, te supersubstantialem supersubstantialiter per omnium rerum ablationem extollere.

Nil enim tibi et creaturis univoce competit; et omne creatum, a natura tua ac plenitudine infinite distat ac deficit.

Melius itaque scimus quid non sis, quam quid sis: imo quid sis ignorantes, quia sis, certissime noscimus.

Tuam superbenedictam, æternam, abyssalem essentiam, nullus valet sentire aut opinari, imaginari, comprehendere, definire, scrutari, aut digne effari.

Verum, sicut te aliquo modo per rationem et fidem cognoscimus, ita te, prout reverentialius possumus, certis nominibus designamus.

Rem vero ac Deitatem per nomina talia designatam ignoramus, quoad ejus essentiam gloriosam et superexaltatam.7

Merito itaque, Domine, scrutator majestatis tuæ opprimetur a gloria; præsum ptuosusque est qui immoderanter nititur penetrare, discutere aut tractare divina.

Ex creaturarum ordinibus et naturis te naturaliter contemplamur; per fidem vero, in Scripturis ac supernaturalibus effectibus sublimius speculamur.

Quemadmodum enim effectus causam quodammodo repræsentat, sic qualis sis tu, Creator omnipotens, in universo aliquo modo relucet.

Quid enim est creatura, nisi radius Creatoris? et quid totus rerum ordo, natura et lex, nisi scala ad notitiam Conditoris?

Erige nos, incomprehensibilis Deus, ad gloriosam tuæ essentiæ contemplationem; fac nos te fide radiosa speculari per supernaturalem illustrationem.

Dignus es, Domine Deus noster, accipere honorem, gloriam et virtutem:8 quem digne laudare non possumus, propter tuæ majestatis immensitatem. Amen.

Footnotes

  1. Ps. XLIX, 1. ↩

  2. Ps. cx, 28. ↩

  3. Apoc. vii, 12. ↩

  4. Joann. 1, 18. ↩

  5. 1 Tim. vi, 16. ↩

  6. Ps. xvii, 12. ↩

  7. Prov. xxv, 27. ↩

  8. Apoc. IV, 11. ↩

Chapter 18 of 78