Laus Dei ut terribilis
QUEMADMODUM bonitas tua, dilectio atque clementia faciunt te in infinitum amabilem, sic æquitas tua, rigor, severitas, reddunt te, Domine Deus noster, in immensum terribilem.
Terribilis es plane in consiliis super filios hominum :1 sicut in exordio sæculorum terribilis apparuisti in damnatione apostatantium angelorum.
Nonne terribilis es, summe Deus, Judex altissime, qui pro momentanea aversione, æternaliter condemnasti pulcherrimum angelorum, cum omnium ipsi adhærentium numerositate ?
Metuendus es nimis, qui pro temporali instantaneoque delicto pœnam infligis æternam, acerbissimum ignis incendium in inferno.
Iræ tuæ nemo potest resistere;2 nec valet eum quispiam quem spernis corrigere.3
Timent te quidam timore servili, in quantum es causa mali pœnæ ultorque peccati.
Verum timendus es timore sancto, casto ac filiali, eo quod pessimum sit te offendere, aut a te fonte beatitudinis separari.
Tibi cum reverentiali timore adstant angelicæ mentes universæ; hocque timore impleta est anima Christi, et omnes te perfruentes.
Nil siquidem pœnæ timor iste includit, sed electos tuæ majestatis intuitu reverentes atque attonitos facit.
Te solum timeat anima nostra; te sancto timore revereatur tota substantia nostra; repleatque nos timor qui donum est Spiritus Sancti, cum omni gratia tua.4
Semper quasi tumentes super nos fluctus te formidemus; tibi, sub quo curvantur orbem portantes, in omnibus honorem et gloriam demus.56
Omnis levitas, vanitas, dissolutio, tollatur in æternum a nobis: qui coram te, ad cujus conspectum columnæ cœli contremiscunt, omnisque creatura tremit, pavet, obedit, ambulamus.7
Tuo enim pavendo tribunali nos oportet cito adstare, præmiumque æternum a tua inflexibili æquitate captare.8
Nostram itaque cum timore et tremore operemur salutem, timorati semper atque solliciti venerari Dei cuncta cernentis præsentiam.9
Tibi cultus, hymnus, magnificentia sempiterna, Domine Deus noster, trine et simplex, qui regnas in sæcula infinita. Amen.
Footnotes
Chapter 22 of 78