Skip to the text

Laus Dei ut misericors

TE Dominum Deum nostrum naturaliter, vere ac proprie misericordem, pium, benignum, tota docet sacra Scriptura consistere.

Adeo pronus es ad miserendum, ut quocumque momento peccator fuderit gemitum cordialem, mox sortiatur a te indulgentiam salutarem.1

Ex connaturali tibi bonitate, consubstantiali atque congenea proprietate, convenit tibi, clementissime Deus, misereri, subvenire ac parcere; ulcisci autem, damnare et perdere, est velut peregrinum a te:2 quanquam hæc agas, malitia nostra exigente.

Alienum hoc opus tuum, Deus piissime; opem vero clementiæ impertiri, proprium tibi est et connaturale.

Ex propria bonitate sumis unde nobis misericordiam tuam impendas; ex nostra vero pravitate accipis unde rigorem æquitatis et pœnas infligas.

Tu misericors in natura, miserator in opere, patiens, mitis, longanimis, sciens fragilitatem nostræ substantiæ.

Hæc tibi conveniunt non secundum passionis affectum, sed operis veritatem: quia incommutabilem habens naturam, nescis passionum immutationem.

Misericordiam nobis præsertim commendas; misericordibus beatitudinem repromittis, eisque misereri singulariter pronus consistis.3

Præterea miserationes tuæ super omnia opera tua: abundant enim in tuis effectibus, maxime nunc in via.4

Inæstimabilis prorsusque incomprehensibilis et immensa est misericordia tua: aliter te ferre aut salvari quomodo fragilitas nostra posset?

Nunc vero, quoniam te supermisericordissimum noscimus, Deus pie, dulcis et mitis, desperare non possumus.

Quin imo, cum ingenti fiducia semper speramus, teque propter misericordiam tuam toto corde laudamus atque ardenter diligimus.

Mille modis misericordiam tuam, Conditor universorum, fecisti et indesinenter facis nobiscum, Rex omnium sæculorum.

Quotidie parcis, ignoscis et sanas; differs, succurris, salvas ac benignissime agis.

Solem facis oriri pluviamque descendere super bonos et malos;5 semper quoque paratus es reconciliari et gratiam dare, si quod in nobis est fecerimus nos.

Præterea incessanter invitas nos ut convertamur ad te, tuique amici ac filii efficiamur, suscipiendo dona munificentiæ tuæ.67

O ineffabilis et admiranda et superglorificanda nostri misericordia Creatoris! Non obliviscamur, sed mente gratissima jugiter recordemur viscerum misericordiæ nostri Salvatoris.

Da nobis mentem piam, clementem, suavem, opera misericordiæ idonee exercentem, et omnibus ignoscentem.

Tibi pietatis misericordissimo fonti, Deo trino ac simplici, gratiarum actio, honor, beatitudo et gloria duratione perenni. Amen.

Footnotes

  1. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  2. Is. xxviii, 21. ↩

  3. Matth. v, 7. ↩

  4. Ps. cxl, 4. ↩

  5. Matth. v, 45. ↩

  6. Joann. xv, 14, 15. ↩

  7. Zach. i, 3. ↩

Chapter 16 of 78