Laus Dei de sapientia Christi
IN te, Deus incarnate, utriusque permanent inconfusæ proprietates naturæ.
Hinc in te duplex est intellectus atque voluntas, duplex operatio, duplex quoque potentia, duplexque caritas.
Sunt enim in te intellectus et voluntas, operatio, caritas et potestas ad tuam pertinentes naturam divinam, o summa Majestas: quæ aliud non sunt nisi tua incommutabilis deitas.
Sunt quoque in te intellectus et voluntas, operatio, caritas et potestas ad tuam humanitatem pertinentes: quas constat esse creatas.
Simili modo est in te sapientia divina, increata, æterna; et item sapientia infusa, creata, multiplex in te dicta.
Est enim in anima tua sapientia Beatorum ac patriæ: qua ab incarnationis principio vidit omnia per speciem in Verbo clarissime.
Est etiam in te sapientia indita, qua per proprias species conspicis omnia, rationesque omnium concernentium humanæ redemptionis mysteria.
Quæcumque Deus scientia visionis cognoscit, scit anima tua, hoc est, universa præsentia, præterita et futura.
Non tamen Deum comprehensive intelligit, nec ejus virtutem plenarie comprehendit, nec actu infinita cognoscit.
B Hoc enim Deitati est proprium, cujus solius posse est penitus infinitum, sibique soli omnimode comprehensum.
Profecisti, o Christe, sapientia et gratia, quantum ad usum et manifestationem, coram aliorum præsentia.1
Sapientiæ tuæ nobis radios copiose infunde; donis sapientiæ atque scientiæ corda nostra benignissime reple.
Ab omni nos periculosa ignorantia libera tu, Christe, cui cum Patre et Spiritu Sancto est virtus, honor et gloria infinita. Amen.
Footnotes
-
Luc. ii, 52. ↩
Chapter 31 of 78