Laus Dei ex evangelio, de Christi divinitate
IN principio erat Verbum. Tu enim, o unice Dei Fili, Verbum Genitoris altissimi, æternaliter es in Patre, qui est principium sine principio, atque principium tui.1
Tu quoque ante omnia alia, et in principio temporis, quando mundi creata est machina, tu incommutabiliter subsistebas, subsistentia sempiterna.
Confusi sunt ergo qui te puram creaturam esse dixerunt, vel ex matre aut tempore simpliciter incepisse finxerunt.
Omnia enim per te facta noscuntur, qui apud Deum Patrem eras, Deusque eras, ut Scripturæ loquuntur.
Per te facta sunt cuncta, non sicut per causam instrumentalem vel a Patre diversam, sed sicut per verum Creatorem, quem cum Patre et Spiritu Sancto credimus idem rerum principium eamdemque causam.
Omnia quippe facta sunt per te, sicut per exemplare et comprincipale principium, quum tu sis Verbum, sermo ac Sapientia Patris, quo omnia loquens, condidit universum.
Sine te factum est nihil atque peccatum, cujus voluntas creata est principium, ut quid defectuosum ex nihilo procreatum.
Universa creata, in te, o Verbum et Sapientia Dei, vita fuerunt :2 quoniam idealiter, æternaliter atque vitaliter in te fonte vitæ invariabili exstiterunt.
Denique tu ipse vita es ista :3 quod enim in te simplicissimo est, tu es, dummodo absolute dicatur.
Tu vita, es lux hominum, lucens in tenebris :4 quam tenebræ, seu corda excæcata et reproba, non comprehenderunt in terris.
Misit Deus ante te hominem sanctum, tui præcursorem, de te testimonium perhibentem, semitarum tuarum præparatorem.56
Non erat hic lux, loquendo de vera luce, plena, non illustrata :7 sic enim tu lux es, omnium hominum venientium in hunc mundum illuminativa.
A te enim est lux naturalis ingenii super omnes signata ; nec quisquam lumine gratiæ illustratur nisi a te vera luce fontana.
In mundo a principio eras secundum deitatem, qui cœlum et terram imples per tuam incircumscriptibilem majestatem.
Mundus vero, quantum ad reprobos, te non cognovit :8 populus quoque Judaicus, ad quem specialiter missus eras, te per fidem et caritatem, quantum ad plurimos, non recepit.
Recipientibus vero te, dedisti virtutem adoptivos fieri filios Dei :9 qui non carnaliter sed ex Deo sunt nati, tanquam divina virtute et gratia spiritualiter in Baptismo regenerati.
Tu Verbum atque Unigenitus Dei, factus es caro seu homo, quoniam naturam quam voluisti salvare, assumpsisti tempore ab æterno præfixo.10
Habitasti, visus et conversatus es inter homines, qui tuam viderunt gloriam, dignitatem et magnificentiam, quasi gloriam condecentem Unigenitum Patris.
Tu plenus gratia habituali, gratia unionis et capitis secundum humanitatem; plenus veritate secundum utramque naturam, qui substantialiter veritas es secundum divinitatem.
De plenitudine tua, Christe, accepimus omnes, gratiam pro gratia, gratiam utique particularem, virtute et merito gratiæ tuæ universalis exuberantis per omnia.11
Lex enim scripta, per Moysen ministerialiter data est; gratia vero gratificans et veritas atque impletio Scripturarum, per te, Dei Unigenite, facta est.12
Tu, unice Dei Fili, existens in sinu cordeque Patris, Deum vidisti, et divina enarrasti hominibus.13
Nempe ut Deus, Patrem plenissime comprehendis ; ut homo quoque, divinam essentiam per speciem ab incarnationis exordio contemplaris.
Vera ergo, certa atque immobilis est evangelicæ legis tuæ traditio, quam datam constat a te Patris æterni unigenito Filio.
De plenitudine tua liberaliter atque piissime influe nobis; gratiam et veritatem jugiter causa, conserva et perfice in cordibus nostris.
Tu enim quum sis caput totius Ecclesiæ, motum virtutum vitamque gratiæ et sensum vivificum membris tuis vales infundere.
Tibi magnificentia, hymnus, virtus et gloria, Unigenite Dei, cum Patre et Spiritu Sancto, per sæcula infinita. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de Præcursore.
Tu, Deus sublimis, Zachariæ seni justoque sacerdoti, per Gabrielem archangelum, Præcursoris nativitatem prænuntiasti.14151617
Tu illi dedisti ex vetula sterilique uxore generare Joannem, quem Spiritu Sancto implesti in utero matris suæ.
Qui in spiritu et virtute Eliæ Christum Filium tuum præcessit, multosque ad eum convertit, plebem quoque perfectam tibi summo Deo disposuit.
Quumque Zacharias Archangelo evangelizanti non credidit, loquelam te agente amisit, quam nato Joanne, te reddente recepit.
Dignare nos Spiritu Sancto semper implere, Trinitas adoranda : cui honor, imperium, virtus, hymnus et gloria sempiterna. Amen.
Footnotes
Chapter 32 of 78