Laus Dei ex evangelio, de Christi generatione humana
QUUM esses in Bethlehem, o Virgo gloriosa, peperisti Dei Filium in diversorio, gaudiosa :1 quem pannis involvisti, et in præsepio reclinasti.
Quæ enim sine concupiscentia concepisti, sine dolore et corruptione, jucundissima peperisti.
Tunc apparens pastoribus angelus cum splendore præfulgido : Evangelizo vobis (inquit) gaudium, quod erit omni populo, quoniam natus est vobis Salvator die isto, Christus Dominus, in Bethlehem, David oppido.
Tunc subito facta est cum angelo multitudo cœlestis exercitus, te Deum laudantis, atque dicentis : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Venientes autem in Bethlehem pastores, te Christum invenerunt, sicut ab angelo didicerunt : ideo Deum magnifice collaudantes, tuam, Christe, nativitatem publice prædicaverunt.
Post hæc Magi ab oriente stella duce venientes, teque Deum puerum devotissime adorantes, aurum, thus et myrrham erant tibi offerentes.2
Quumque in die purificationis, te Mater tua et Joseph in templo sisterent Domino, accepit te justus Simeon in brachia sua, benedixitque Deo.
Responsum quippe accepit a Spiritu
Sancto, quod non de corpore emigraret, quin prius te Christum Dei in carne, corporeis oculis cerneret.
Tuncque Anna sanctissima vidua tibi, Domine, est confessa, et omnibus redemptionem Israelis exspectantibus, de tuo adventu est palam locuta.
Post hæc, admonente angelo, te cum Matre Joseph detulit in Ægyptum: Herodes enim te moliebatur necare, timens per te amittere regnum.
Factus annorum duodecim, sedisti in templo inter doctores, audiens atque interrogans illos in tua prudentia ac responsis attonitos.
Tunc cum Matre et Joseph in Nazareth es reversus, erasque tu, obedientiæ et humilitatis magister, illis subjectus.3
Fac nos, Christe, universis tuis beneficiis gratos, tuæ quoque humilitatis et obedientiæ æmulatores idoneos.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto gratiarum actio, laus, honor et gloria, qui tanta pro nostra salute egisti ac passus es in tua sacra infantia. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de Christi baptismo, tentatione, ac aliis.
INSTANTE jam tempore manifestationis et prædicationis tuæ, o Christe, venit ad regionem Jordanis, tibi viam præparaturus ac baptizaturus, Joannes nomen sortitus Baptistæ.
Qui plurimos Judæorum baptizavit, ac strenue increpavit. Opinantes quoque quod ipse esset Christus, vere de te taliter informavit: Ego aqua in pœnitentiam vos baptizo; venit autem me fortior, qui baptizabit vos Spiritu Sancto.
Tunc fassus est se indignum coram te procumbere et calceamenti tui corrigiam solvere; te etiam Ecclesiam tuam mundaturum ac præmiaturum docuit publice.
Quumque videret Joannes te Jesum venientem appropinquantemque sibi: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Venisti, o Christe, Sancte Sanctorum, ad Joannem in Jordanem, ut ab illo susciperes baptismatis sui lotionem.
Qui majestatem, sanctitatem ac humilitatem tuam contemplans, expavit, teque omnium sanctificatorem aqua baptismi abluere recusavit: Ego (inquiens) debeo a te baptizari, et tu venis ad me? Cui dixisti: Sine nunc, sic enim nos decet omnem justitiam adimplere.
Quumque baptizatus fuisses, aperti sunt tibi cœli, venitque et mansit super te Spiritus Sanctus, quasi columba, specie corporali.
Audita est insuper vox Patris tui æterni, qui dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.4
Tu vero, Jesu, plenus Spiritu Sancto, regressus es a Jordane, moxque ingressus es eremum, Spiritu ductus, ut tentareris a diabolo.5
Quumque quadræginta diebus et noctibus nil gustans abstinuisses; non necessitate, sed dispensatione, inerat tibi, ut verus homo probareris, esuries.
Tunc triplici tentatione dignatus es tentari a dæmone, ut formam nobis vincendi monstrares, atque ab omni nos erueres tentatione.6
Eras autem cum bestiis eremi, et angeli ministrabant tibi, o Fili Dei.7
Ecce vere Israelita, in quo dolus non est, dixisti Nathanael; qui vicem tibi rependens: Rabbi (inquit), tu es Filius Dei, tu es Rex Israel.8
Post hæc in nuptiis aquam in vinum optimum convertisti, et tuam potestatem ac gloriam coram discipulis declarasti.9
Tua, Christe, lotio in baptismo, sit nobis ab omni semper peccato purgatio; tua demum tentatio trina a dæmone, ab omni nos jugiter eruat tentatione; tua quoque jejunatio quadragesimalis, sit nobis mundatio a vitiis cunctis carnalibus.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto honor et gloria in sæcula sæculorum, qui te usque adeo humiliasti propter nos, gloriose Rex angelorum. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de sermone Christi ad Nicodemum.
QUUM primum, o mundi Salvator, circa Pascha Jerosolymam ascendisti, de templo omnes in eo vendentes, flagello zelo justitiæ ejecisti.
Quod erat nimis grande miraculum : quia tot hominum compescere ingenia, et in voluntates eorum sic agere, est potentissimum signum.
Tunc in Jerusalem multa fecisti prodigia : propter quod multi crediderunt in nomine tuo fide imperfecta.
Tunc venit ad te Nicodemus : Scimus (inquiens) quod tu a Deo magister venisti, quoniam signa quæ facis, nemo potest peragere, nisi Deus adfuerit ei.
Cui locutus es : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non poterit ingredi regnum cœlorum, beatificandus perpetuo.
Et hoc quidem ad tempus divulgationis Evangelii retulisti; atque de his qui aquis congruenter possint intingi, id intellexisti.
Dixisti insuper : Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Te enim Filium Dei ex certa scientia esse locutum, fideliter contemplamur.
Et sicut Moyses exaltavit serpentem æneum in deserto pro signo, sic exaltari oportet te Filium hominis, verum Christum, in ligno, ut credentes in te, vitam sortiantur beatam in cœlo.
Sic enim Pater dilexit mundum, scilicet populum prædestinatum, ut pro ejus salute daret in mortem te Unigenitum suum veraciter incarnatum.
Neque enim Deus Pater misit te Filium suum dilectum in mundum, ut reprobationis judicio judices mundum, sed ut salvetur mundus per tuum adventum. In primo enim tuo adventu, o Domine, venisti judicari, non judicare.
Qui credit in te perseveranter per fidem formatam, non judicatur per reprobationem æternam.
Qui autem non credit, jam per reprobationem est judicatus, quia non credit in te unigenito Filio Dei Patris.
Da nobis, o Christe, te in cruce sic intueri, ut ab omni peccato atque periculo mereamur defendi.
Da nobis fidem formatam, stabilitam, salvificam, fervida caritate sanctisque operibus digne ac eminenter fulcitam.
Tibi Christo altissimo laus, honor et gloria æternalis, qui cum Patre et Spiritu Sancto regnas sine fine in cœlo, Deus omnipotens, superessentialis. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de Christi signis et verbis, et de documentis Præcursoris.
TE Jesu rege cœlorum jubente, misit Petrus rete in aquam; moxque quum tota nocte nihil cepisset, conclusit piscium multitudinem copiosam, ita ut rete rumperetur, et duæ implerentur naviculæ.
Quo constat pisces hos illic subito congregatos captosque repente, divina virtute. Tuo enim imperio omnes pisces maris obediunt : a quo cete grandia, et omnia quæ moventur in aquis, producta sunt.
Abit demum fama tua in Syriam totam, qui omnes infirmos, dæmoniacos, paralyticos lunaticosque curasti per tuam clementiam.
Tu, innocens Agne Dei, cum publicanis et peccatoribus edere non sprevisti;10 idque arguentibus Scribis et Pharisæis, medicum non sanis sed ægris necessarium respondisti.
Tu equidem animarum es optimus medicus, qui non justos sed peccatores ad pœnitentiam vocare missus es cœlitus.11
Non potest homo accipere quidquam nisi de cœlo, dixit tuus præcursor : omne siquidem bonum naturæ donumque gratiæ fluit a te, æterne omnipotensque Salvator.12131415
Tu, Christe, qui de cœlo venisti, omnes summe excedis;16 et qui testimonium tuum acceperit, signavit quod verax sit Deus.
Tu namque missus a Deo, es Dei verba locutus:17 quoniam non ad mensuram tibi homini Spiritum Sanctum, ejusque dona et gratiam, est Deus largitus.
Pater enim te naturalem et unicum suum Filium diligit, et omnia in manu tua dedit, cœlestia et terrena tibi subjecit.18
Diligit equidem te secundum divinam naturam amore simpliciter infinito; secundum humanitatem quoque assumptam amat te amplius universo.
In quantum enim es Deus, es bonitas pura, immensa et in infinitum amabilis; verum ut homo, datum est tibi bonum præstantius cunctis creatis, hypostatica unio deitatis.19
Præterea, ab incarnationis instanti, subjecit Deus tuæ humanitati cuncta creata:20 hinc per imperialem virtutem fecisti ad nutum miracula, Sapientia incarnata.
Da nobis, Christe virtutum exemplar, tuam sanctitatem sectari, atque ab animæ languoribus per tuam gratiam indesinenter curari.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto imperium, potestas et regnum, Domine dominorum, qui secundum utramque naturam omnibus præsides, majorque es entibus ordinum universorum. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de verbis Christi ad Samaritanam.
Tu cum femina Samaritana loqui dignatus es, Christe rex gloriæ;21 tu illi, fatigatus ex itinere, dixisti sermones sublimes, resonantes dulcissime:
Qui biberit (inquiens) ex aqua quam dabo, non sitiet in æternum, sed fons aquæ salientis in vitam æternam, in eo aqua hæc fiet.
Tu enim das aquam sapientiæ salutaris, et gratiæ gratificantis: quæ est origo et fons actuum meritoriorum, perducens ad beatitudinem vitæ gloriæ incessantis.
Veri adoratores, sicut dixisti, o Christe, Patrem adorabunt in spiritu et veritate.
Spiritus enim incircumscriptus et simplex est Deus: hinc te adorantes, in spiritu et veritate adorare necesse est penitus.
Patris facere voluntatem, tuum, Christe, cibum esse dixisti: cui ut homo in omnibus promptissime obedisti, atque per hoc tuam animam dulciter refecisti.
Auditis verbis tuis et visis operibus, Samaritani protinus sunt locuti: Nos ipsi audivimus et scimus, quoniam hic est vere Salvator mundi.
Tu filium reguli letali febre mori incipientem, verbo absens curasti;22 sicque tu qui divinitate ubilibet præsens es, regulum cum omni sua familia ad fidem convertisti.
Quumque ingrati Judæi te de supercilio montis præcipitare satagerent, per medium eorum ibas, factus invisibilis eis, ita ut nec abeuntem conspicerent.2324
Eatenus erat caro tua non solum deitati sed animæ quoque subjecta, ut ratione jubente, præsentium visum non immutaret specie sua.
Aqua sapientiæ salutaris nos liberaliter pota; Patrem in spiritu et veritate jugiter adorare nobis tu præsta.
Hæc nobis sit semper mentis nostræ unica dulcisque refectio: facere voluntatem Patris cœlestis, Dei omnipotentis regnantis in cœlo.
Tibi cum Patre æterno ac summo Paracleto honor, virtus, laus, gloria, nunc et semper, in via cœlestique regno. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de diversis Christi miraculis.
Tu in Capharnaum verbo dæmonem sævum ab homine expulisti:25 quo facto omnes in tuæ virtutis atque doctrinæ admirationem convertisti.2627
Docebas namque ut potestatem habens, non sicut Pharisæi et Scribæ:282930 hinc admirati sunt universi in verbis gratiæ procedentibus tuo ex ore, eloquentissime Christe; statim quoque processit rumor de te in omnem Galilææ provinciam.
Tunc socrum Petri liberasti repente imperialiter a febribus, reddens vetulam illam in instanti sanissimam.31
Quo facto, adduxerunt ad te omnes languidos et obsessos;32 tu vero, piissime Jesu, singulis manus imponens, curasti subito universos.
Paralyticum a quatuor viris delatum, miro modo sanasti:33 Tibi (inquiens) dico, Surge, tolle lectum tuum, et ad domum tuam properans proficiscere.
Fimbriam vestis tuæ tangens mulier duodecim annis profluvium sanguinis passa, subito est sanata.34
Archisynagogi insuper filia, a te vitæ ac mortis claves habente est imperialiter suscitata.
Duos deinde cæcos illuminasti, qui oculos finxisti, fons luminis.
Mutum quoque obsessum, a mutitate ac dæmone liberasti, Christe, sermo Patris, fons numinis.
Circuibas docendo omnem Galilææ regionem, omnem curans in populo ægritudinem et languorem.35
Ascendisti in montem orare, in Dei oratione pernoctans;36 formam secrete, intente atque instanter orandi nobis relinquens: non enim juvabatur solitudine tua mens.
Præterea omnes quærebant te tangere, cernentes de te virtutem omnium curativam procedere.37 Tua enim humanitas erat Verbi instrumentum animatum, conjunctum, immediatum ac proprium: idcirco per ipsam diffundebatur ac operabatur virtus divina juxta omne placitum tuum.
Interiores oculos nostros Spiritus Sancti donis clementissime jugiterque illustra; continuis, intentis ac fervidis precibus
A Deum altissimum invocare nobis omnibus præsta.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto benedictio, claritas, sapientia, gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo, Deus adoraude, omnipotens, præsidens omni sæculo. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de sermone Christi in monte.
Tu cœlestis novusque Magister, cœlestem ac novam doctrinam hominibus proposuisti, o Legifer noster.
Tu novæ et evangelicæ legis saluberrima documenta dedisti; præcepta justissima perfectissimaque consilia edidisti.
Tu octo beatitudines docens, pauperes spiritu dixisti beatos, eo quod ipsorum sit regnum cœlorum:38 quo liquet eos ditissimos mox futuros.
Hinc mites, qui per mansuetudinem temperant iram; tertio lugentes, qui ex pœnitentiali dolore, vel Dei amore, aut proximorum compassione, vel ob similem piam flent causam; quarto esurientes ac sitientes justitiam; quinto misericordes; sexto cordis habentes munditiam; septimo pacificos; octavo persecutionem propter justitiam passos, beatos dixisti.
Singulis quoque aptam et correspondentem spopondisti mercedem, qua eos plene efficis salvos.
Mitibus enim, terræ possessionem; lugentibus, consolationem; justitiam esurientibus, spiritualem saturitatem; misericordibus, misericordiæ promisisti consecutionem. Mundis corde, Dei beatificam visionem;39 persecutionem passis, regni cœlestis possessionem; pacificis, divinæ filiationis spopondisti appellationem.
Verumtamen quilibet Beatus omnia præmia hæc sortietur: imo unaquæque beatitudo omnia bona ista directe vel concomitanter meretur.
Pastores Ecclesiæ, sal terræ et lucem mundi vocasti;40 opera quoque bona, sancta, et exemplaria debita, nil singularitatis prætendentia, coram hominibus, ad illorum ædificationem et Dei gloriam, fieri præcepisti.
Irascentem proximo suo, dixisti reum judicio; dicentem, Raca, reum concilio; dicentem, Fatue, reum æterno incendio.
Volentem tibi munus offerre aut cultum impendere, jussisti primo offensum a se placare actu aut proposito animæ, tuncque offerre.41
Inspicientem feminam concupiscentia dominante, dixisti mœchatum;42 membrum quoque scandalizans esse tollendum quantum ad usum illicitum.
Conjugem quoque non deserendam nisi ob fornicationem;4344 nec jurandum omnino, propter vitandam inordinatæ jurationis occasionem.
Docuisti malo seu injurianti non resistere, sed unam cædenti maxillam, alteram quoque præbere, saltem animi præparatione.45
Præcepisti nobis, o Christe, inimicos diligere, maledicentibus benefacere, pro persequentibus et calumniantibus exorare.46
Hoc, Domine Jesu, ut simus filii adoptivi Patris tui naturalis atque cœlestis, qui multipliciter benefacit, pluit et lucem solis emittit ingratis et reprobis.
Tu, Fili Dei, hominumque amator, jubes nos esse perfectos et misericordes, quemadmodum Pater noster cœlestis perfectus et pius est, qui amat concordes.47
Jubes ne justitiam nostram ob id faciamus coram hominibus, ut videamur, muneremur sive laudemur ab eis.
Orandum quoque doces clauso cubiculo, et quum jejunamus, ungere caput in gaudio, ut vanitas propellatur ab animo.
Da nobis, Christe, hæc omnia adimplere, et summæ Trinitati honorem et gloriam in omnibus exhibere.
Laus Dei ex Evangelio, de eodem.
PRÆCEPISTI ne thesaurizemus in terra, sed in cœlo: quoniam ubi thesaurus, ibi cordis versatur intentio atque dilectio.
Quum oculus fuerit simplex, seu recta intentio, totum corpus seu operationum congeriem esse virtuosam ac lucidam, dixisti ex animo.4849
Intentio enim imprimit operi speciem, et simplex est illa cujus Deus est finis, quæ dirigit ad vitam perennem.
Neminem posse contrariis dominis puro animo in omnibus deservire dixisti; superfluam quoque circa temporalia sollicitudinem, et curam in crastinum seu futurum anxiam, prohibuisti.
Paucitati electorum in sæculo isto locutus es consolatorium verbum: Nolite (inquiens) timere, pusillus grex, quia complacuit Patri dare vobis regnum.50
Judicare et condemnare alios, maxime in incertis, inhibuisti;51 ignoscere vero et proximis dare, magistrorum optime, docuisti.
Quod festucam in aliis, trabem autem in nobis non cernimus, increpasti; et ut primo trabem de propriis ejiciamus oculis informasti.
Ne sanctum canibus margaritasque porcis demus, jussisti: ideo proponenda esse proportionanda capacitati seu dignitati aliorum, innuisti.
Ad orandum fiducialiter nos excitans, disseruisti: Omnis qui petit, accipit, quærensque invenit, et aperietur pulsanti.
Quum enim pater terrenus, quamvis iniquus, det filio bona postulanti, multo amplius tu, Pater noster cœlestis, dabis spiritum bonum fideli te fiducialiter deprecanti.
Ut ea agamus proximis quæ nobis ab illis fieri rationabiliter volumus, jubes: eo quod hoc lex sit et Prophetæ, sicut tu, Christe, Dei sapientia, doces.
Per angustam portam arctamque viam nos ire ad vitam æternam mandasti; porro, quod lata sit via perditionis, spatiosaque porta damnationis, tu revelasti.52
Virtus namque consistit in medio, estque circa difficilia, atque ex integra causa; peccare vero contingit innumeris modis, et ex cujuslibet circumstantiæ corruptela.53 Ut præcaveamus a falsis54 prophetis tu præcipis, qui simulatores et callidos odis, innocentes autem ac simplices diligis.
Quemadmodum te docente, arbor bona bonos, malaque malos fructus producit;55 sic te testante, bonus homo de bono cordis sui thesauro bona, malusque prava effundit.
Ex cordis quippe abundantia loquitur lingua, et mentis imago atque probatio est loquela.
Non omnem qui te Dominum ingeminat, sed qui Patri cœlesti obedit, doces salvandum: quid namque est, te Dominum appellare, et tua præcepta non observare, nisi mendacium?
Multi tibi dicent in die judicii, se in nomine tuo signa multa fecisse: quibus dices, te eos per approbationem et prædestinationem nunquam novisse.
Audiens, o Christe, verba tua et implens ea, similis est sapienti super petram ædificanti; qui vero audit nec facit, similis est imprudenti super arenam fabricanti.5657
Da nobis, Salvator, universa hæc tua documenta implere, ut præmissarum beatitudinum præmia valeamus feliciter obtinere.
Tibi cum Patre Sanctoque Flamine gratiarum actio sempiterna, eo quod tam saluberrima documenta docuisti nos, Christe, sapientia increata. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de diversis miraculis Christi.
Tu, Christe, sanitatis origo, leprosum verbo imperativo sanasti; tu servum centurionis carissimum jam moriturum, absens ab ægritudine liberasti.
Post hæc, unicum filium viduæ mortuum, coram multitudine suscitasti: quo viso, prophetam esse te magnum universi sunt fassi.
Tanta, o Christe, cœlorum rex, tua in mundo paupertas exsistebat, ut diceres quia Filius hominis non habet ubi caput reclinet.58
Orta tempestate ingenti in mari quo cum discipulis navigabas, increpasti ventum et mare, dicens: Obmutescas. Moxque ad verbi tui imperium facta est plena tranquillitas.
In terra Gerasenorum duos sævissimos dæmoniacos tu curasti: de quorum sæviore legionem dæmonum ejecisti, atque in porcos pergere permisisti.
Nec enim sine tua licentia in porcos intrare audebant: quo scimus quia sine tua permissione nil nobis facere valeant.
Dicente te paralytico triginta octo annos in infirmitate habenti, Surge, tolle lectum tuum, et transi;59 mox sanatus, orsus est proficisci.
Tu, omnium divitiarum donator, propter nos factus egenus in temporalibus, merito tuæ inopiæ dita nos semper spiritualibus gratiis.60
Tibi, Christe, magnificentia, gloria et potestas, qui cum Patre et Spiritu Sancto una es adoranda et superbenedicta majestas. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de quibusdam sublimibus Christi documentis.
DE tua insuper divinitate sublimia docuisti, o Christe, infallibilis doctor:61 Pater (inquiens) meus usque modo operatur, egoque operor.
Operatur equidem incessanter Pater tuus æternus, totum mundum regendo ac dispensando, animas rationales creando, panem et vinum transsubstantiando, atque in spiritualibus creaturis, in via ac patria, multa jugiter exercendo.
Non potest, inquis de te, Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Non enim es, Fili Dei, a te ipso, sed habes a Patre virtutem et operationem. Hoc itaque tibi competit etiam secundum divinitatem.
Ais quoque : Quæcumque facit Pater62, hæc et Filius similiter facit, hoc est æque principaliter, non utique secundum humanitatem.
Pater enim te Filium diligit, et omnia opera sua tibi demonstrat.
Quidquid enim in sapientia Patris ingenita continetur et radiat, tibi constat; totamque sapientiam suam Pater tibi Verbo suo communicat.
Quemadmodum Pater tuus mortuos suscitat atque vivificat, sic tu Unigenitus ejus, quos vis vivificas, eosdem, non alios: quod tam de corporaliter quam de spiritualiter mortuis, verum esse cognoscimus.
Neque enim Pater vel Trinitas judicat quemquam per sententiæ prolationem; sed Pater omne judicium dedit tibi Filio quoad naturam assumptam, quantum ad judicialis discretionis exsecutionem, ut omnes honoremus te Filium Dei per latriæ cultum et adorationem, quemadmodum honoramus Patrem per hujus virtutis venerationem.
Qui te Filium non honorat, nec Patrem tuum honorat : quia in Patrem inhonoratio Filii atque econtrario redundat.
Indesinenter operetur, o Fili Dei altissimi, Pater tuus in nobis, dona et gratiam Spiritus Sancti conservando, actuando et perficiendo semper in cordibus nostris.
Quum tu, Fili Dei, de te testatus sis, Non potest Filius a se facere quidquam : quam intoleranda est nostra præsumptio, quum nobis ipsis boni adscribimus quidpiam?
Tibi reverentia debita, honor, hymnus et gloria, Pater, Verbum et Spiritus Sancte, quorum est una, invariabilis ac sempiterna essentia. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de quo supra, scilicet de Christi divinitate.
DIXISTI præterea de te, Fili Patris æterni : Venit hora, et nunc est, qua mortui audient vocem Filii Dei.
Tu enim per te ipsum, adhuc in mundo conversans, et per famulos tuos, quosdam corporaliter et plurimos spiritualiter suscitasse cognosceris mortuos.
Quemadmodum enim Pater habet vitam in semetipso, tanquam fons vitæ63 et vita purissima, sic dedit et tibi Filio suo vitam habere in te ipso, qui es idem fons vitæ et eadem vita.
Potestatem quoque dedit tibi et judicium facere, quia Filius es hominis : per tuam enim humiliationem et passionem, meruisti exsecutionem facere judicii generalis.
Nec nimis miranda sunt hæc, quum et illa ventura sit hora qua omnes sepulti ac mortui audient vocem tuam, suscitati a te in die illa.
Non possum (inquis) a me ipso facere quidquam. A te ipso enim non es; sed ut audis, sic judicas, qui omnem tuam a Patre scientiam suscipis.
Tuum quoque judicium habuit æquitatem, quia non tuam creatam, sed Patris quærebas in omnibus voluntatem.
Opera quæ dedit tibi facere Pater, testimonium perhibent de te;6465 sed et Pater testimonium perhibet tibi, Salvator sanctissime: cujus nec vocem audisse nec speciem dixisti Judæos vidisse.
Scripturæ insuper testimonium tibi perhibent, Christe, qui claritatem ab hominibus contempsisti recipere. De te certum est Moysen prophetasse.
Vita gratiæ cor nostrum semper vivifica; imbecillitatem nostram tu, virtus Dei Patris, clementissime robora.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto laus, honor, virtus, gloria : in cujus potestate ac providentia, universa sunt posita. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de dictis et factis Christi.
QUONIAM messis multa et operarii pauci, mitte tuam in messem, Salvator, operarios tempore jam instante.
Apostolos misisti combinatos ante passionem prædicare regnum cœleste, data eis potestate super dæmonia, atque ut omnem infirmitatem curarent in plebe.6667
Dixisti eis:68 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite; gratis accepistis, gratis date.
Hoc dixisti sermone efficaci, quem sequebatur effectus: nam ista dicendo, potestatem es ad ea implenda largitus, quoniam tuum dicere, facere est, Fili Dei omnipotens, humanitati unitus.
Tuos discipulos jubes esse prudentes ut serpentes, et simplices quasi columbas:69 quatenus se mutuo moderentur et ornent prudentia atque simplicitas.
Quanta essent pro te passuri prædixisti, ne deficerent adversitatibus persecutionibusque confracti.
Te ipsum exemplum patientiæ proponebas, et quod perseverantes usque in finem salvarentur, docebas.
Ne eos carnaliter timeamus qui corpus occident, jussisti, sed eum qui corpus et animam potest projicere in ignem inferni.70
Qui te confitetur coram hominibus, confiteris eum in præsentia Dei Patris; negantem vero et erubescentem te, coram Patre negabis.
Non venisti pacem mittere carnalem, sed gladium spiritualem, qui venisti propinquos separare ab invicem, ut pro te relinquant mundum et affectionem sæcularem.
Qui enim amat patrem, matrem aut alium quempiam plus quam te, non est te dignus;71 qui item non accipit crucem suam et sequitur te, est te, Christe, indignus.7273
Columbina simplicitate et vera prudentia nos adorna; in omni tribulatione per invincibilem patientiam nos conforta.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto gloria et potestas: quorum est una deitas et essentia, eademque majestas. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de diversis verbis, factis ac miraculis Christi.
Tu præcursori tuo testimonium præbisti, Christe, sapientia increata: Inter natos (inquiens) mulierum, non surrexit major Joanne Baptista.
Regnum cœlorum, te teste, vim patitur, et violenti rapiunt illud: quoniam refrenantes ac superantes se ipsos, merentur accipere illud.
Justificata est sapientia a filiis suis, quia tu, Christe, sapientia Patris, a tuis electis atque discipulis approbaris.
Tu, Sancte Sanctorum, a peccatrice femina lavari, tergi et osculari non contempsisti; et ei, quia multum dilexit, peccata multa (utique omnia) dimisisti. Hinc scimus caritatis fervore peccata præsertim consumi.
Frequenter quoque, Salvator, salutem fidei adscripsisti: ubertim enim, Fides tua salvum te fecit, dixisti. Quo scimus principium omnis boni fidem consistere, et in fide catholica fortissimos nos esse debere.
Tu, Redemptor omnipotens, ex quinque panibus duobusque piscibus quinque milia virorum satiasti, mulieribus demptis et parvulis: sic plane, ut duodecim cophini ex fragmentis implerentur. Quod tantum mirati sunt, ut te esse Prophetam qui erat mittendus in mundum, confiterentur.
Periclitantibus in mari discipulis, venisti ad eos gradiens super aquas; teque navim ingresso, subito, grandi miraculo fuit ipsa adducta ad terras.
Tu terræ Genesareorum universos ægros curasti: imo quotquot fimbriam vestis tuæ tangebant, repente ac plene sanasti.
Docuisti nos operari non cibum pereuntem, sed in vitam æternam manentem, intima animæ reficientem.
Tu panis vitæ: qui venit ad te, non esuriet, nec sitiet unquam qui in te stabiliter credit, quasi interno cibo et potu penitus careat.
Omne quod dat tibi Pater, quod prædestinavit in te, ad te accedit; nec bonitas tua ad te venientem repellit aut deserit.
Descendisti enim de cœlo per Incarnationis mysterium, non ut tuam creatam secundum se, sed Patris impleas voluntatem.
Da nobis in nos ipsos esse violentos, proprium animum reprimendo, sicque regnum adipisci cœlorum, de via ad patriam mox pergendo.
Tibi Patri altissimo, et tuo unico Filio atque Spiritui Sancto, omnis honor, hymnus, virtus, lætitia, in militantis ac triumphantis Ecclesiæ regno. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de vocatione interna et Eucharistia, aliisque verbis ac signis Christi.
NEMO potest per fidem formatam venire, o Christe, ad te, nisi traxerit eum per inspirationem internam, caritatem et gratiam, Pater, qui misit te.74
Omnis enim qui audivit a Patre, et didicit Spiritu Sancto docente, venit ad te :75 non quod Patrem viderit aliquis, nisi tu qui es per generationem æternam a Patre.
Verumtamen non excluditur Spiritus Sanctus ; et verbum hoc de visione plenæ comprehensionis accipere possumus.
Tu panis vivus, qui descendisti de cœlo.7677 Manducans panem hunc digne, vita gratiæ vivet perpetuo.
Caro tua vere est animæ cibus, et sanguis tuus vere est potus ipsius.7879 Nisi sumpserimus carnem tuam et sanguinem, non habebimus in nobis vitam gratiæ salutarem.
Verumtamen spiritus est qui vivificat;80 caro autem carnaliter intellecta, nihil prodest.
Verba quæ tu, Domine Jesu, locutus es, spiritus et vita sunt; et nos credimus quia caro tua et sanguis tuus sub speciebus sacramentalibus vere consistunt.
Omnis plantatio non plantata a Patre tuo cœlesti, eradicabitur :81 nulla etenim natio sine cœlestis Patris irrigatione usquam salvatur.
Tu mulieris Chananææ filiam a dæmonio liberasti;82 teque missum non esse nisi ad oves perditas domus Israel affirmasti.83
Virum unum cæcum et mutum curasti :84 quo facto, plurimos valde cæcos, mutos et debiles, simul curasti.
Post hæc, ex septem panibus paucisque pisciculis, quatuor millia hominum satiasti, mulieribus exceptis et pueris; superfuerunt quoque satiatis septem sportarum fragmenta. Hoc facere potuit, Jesu mundi creator, omnipotens manus tua.
Increpasti Scribas et Pharisæos, signum quod tu esses Messias quærentes : eo quod tempus tui adventus a Daniele prædictum, non erant pensantes.85
Da nobis carnem tuam et sanguinem digne suscipere, eademque jugiter per spiritualem communionem comedere.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto gratiarum actio summa, et gloria infinita, qui tam pretiosissimo cibo et potu nutris animas nostras in præsenti hac fragili vita. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de Christi transfiguratione, miraculis et doctrina.
Tu in monte coram discipulis es transfiguratus, et velut sol tuus resplenduit vultus;86 apparueruntque tecum Moyses et Elias.
Tunc nubes lucida obumbravit præsentes; et vox Patris de te, Hic est Filius meus carissimus, dixit ad audientes.
Ante secundum tuum adventum dixisti Eliam venturum, et omnia restituturum :87 quem credimus ad te Judæorum populum conversurum.
Spiritum malignum, efficienter surdum et mutum, a lunatico puero expulisti; taleque genus dæmoniorum sævissimum, non nisi per orationem et jejunium ejici docuisti.
Affirmasti virtute fidei montes et arbores nos posse transferre, si habuerimus fidem ut granum sinapis, credendo inhæsitanter, perfecte et vigorose.88 Omnia siquidem possibilia ais credenti, non virtute naturæ, sed fidei et gratiæ, Deo principaliter operante.
Quum omnia nobis præcepta fecerimus, vis ut inutiles nos servos vocemus, quoniam quod debuimus facere, fecimus.
Nisi conversi et facti fuerimus ut parvuli, perhibes nos non posse salvari; eumque qui se amplius humiliaverit tanquam parvulus, majorem fore in regno cœlesti.
Terribiliter prohibes ne pusillos tuos scandalizemus: imo oculum, manum, pedem scandalizantem, quantum ad usum seu communionem amputemus.
Væ homini per quem scandalum venit, tu, Judex, minaris; et ut sal sapientiæ pacemque inter nos habeamus, hortaris.
Ne quis quempiam pusillorum despiciat, jubes: quoniam angelos habent custodes, Dei Patris faciem jugiter intuentes.
Non est (inquis) voluntas Dei Patris ut quisquam ex pusillis his pereat: imo super uno peccatore pœnitente, angelorum sanctorum in cœlo militia gaudet.
Adauge in nobis fidem catholicam, o Christe, fidei auctor; da cuncta præcepta in vera humilitate implere, præceptor Jesu, omnium factor.
Summæ benedictæque Trinitati gloria æternalis; Patri, Proli, Paracleto, laus, honor, subjectio singularis. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de variis Christi doctrinis.
ORDINEM correctionis fraternæ tu docens, Christe altissime, vis ut fratrem peccantem corripiamus primo secrete: quod si non acquieverit, adhibeamus unum duosve testes; quod si nec ita curaverit, simus causam Ecclesiæ referentes: quam si non audierit, vis ut tanquam publicanum atque gentilem hunc reputemus.
Si vero aliqui nostrum concorditer Deum orent, exaudientur, sicut tu asseris, Deus: ubi enim fuerint duo vel tres in tuo nomine congregati, ibi te in medio esse eorum, Veritas summa, dixisti.
Tu Apostolis potestatem ligandi et absolvendi peccata largitus es; quodque in cœlo ratum esset quidquid circa hoc facerent in terra, locutus es.
Si non dimiserimus proximis nostris, asseris Patrem cœlestem nequaquam nostris ignoscere vitiis.
Doces nobis nihil prodesse, si totum mundum fuerimus lucrati, et propriis animabus detrimentum in spiritualibus operati.
Itemque id coram Deo esse abominationem, quod altum est secundum hominum reputationem.
Et vis ut de mammona iniquitatis faciamus amicos, faciendo de divitiis eleemosynas in egenos.
Qui autem in minimo est fidelis, in majori, te docente, erit fidelis; qui autem in modico iniquus exstiterit, in majori quoque, ut ais, iniquus erit.
Divitem epulonem purpuratum defunctum, asseris in inferno sepultum; pauperem vero Lazarum, post mortem ab angelis in Abrahæ sinum delatum.
Da nobis ordinem correctionis fraternæ salubriter observare, corripientem libenter audire, omnique peccanti in nos, semper ex corde ignoscere.
Tibi Patri superessentiali, et Filio tibi æquali, ac Spiritui Sancto utrique substantiali, laus, honor, adoratio, magnificentia, virtus cum gloria imperiali. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de variis Christi documentis et verbis.
DIXISTI, o Jesu: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum cœleste.
Hos amplexari et benedicere dignatus es, Christe, volens tuam ad humanam naturam ejusque innocentiam caritatem ostendere.
Solum Deum bonum dixisti;89 oportere quoque implere mandata volentem salvari; qui insuper perfectus esse voluerit, debere omnia vendere, egenisque dare, et te sequi in humili paupertate.
Pecuniosos et divites asseris difficile regnum Dei introituros;90 possibilius quoque per foramen acus transire camelos, quam divitem divitias inordinate amantem, cœlestes ingredi thronos.
Discipulis cuncta relinquentibus teque secutis, spopondisti quod in die judicii super sedes duodecim sint sessuri, et duodecim tribus Israel judicaturi.91
Omnis quoque qui patrem, matrem, uxorem, fratrem, aut agrum, propter te deserit, centuplum nunc in spiritualibus donis accipit, et vitam æternam in patria possidebit.
Multi, te Judice contestante, sunt vocati, pauci vero electi:9293 quo corda nostra perterruisti, ita ut esse debeamus præcipue timorati.
Non venisti, o Christe, animas perdere, sed salvare: qui et septuaginta duos discipulos dignatus es combinatos per diversa loca ante te destinare.
Hos quasi agnos inter lupos misisti:94 quibus evangelizare ægrosque curare jussisti.
Qui tuos vicarios audit, te audit; et qui illos spernit, te spernit, Patremque cœlestem contemnit.
Videbam, inquis, Satanam quasi fulgur de cœlo cadentem: qui discipulis dedisti virtutem calcandi super omnem scorpionem atque serpentem, et super inimici ac dæmonis potestatem.
Verumtamen95 ne in his gratiæ gratis datæ donis (bonis malisque communibus) gloriarentur, jussisti; sed in hoc quod eorum scripta essent nomina in libro vitæ, gaudendum commonuisti.
Da nobis viam perfectionis efficaciter ambulare, tuisque vicariis ac prælatis cum omni promptitudine obtemperare.
Tibi Patri et Filio, ac utriusque Spiritui, benedictio, gloria et potestas, in statu præsentis futurique sæculi. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de sublimi Christi doctrina atque miraculis.
EXSULTANS tu, Jesu, Unigenite Dei, Spiritu Sancto, dixisti: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli ac terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus sæculi, revelastique ea parvulis, quia sic placuit tibi.96
Omnia tibi tradita97 sunt a Patre æterno, quem præter te comprehensive intelligit nemo, neque te nisi ipse, quamvis Spiritus Sanctus comprehendat utrumque omnino.
Tibi enim ut homo es, a Patre subjecta est omnis creatura;98 et ab eodem tibi ut Deus es, communicata est divina natura.
Laborantes in via virtutum, et oneratos adversis propter justitiam, jubes venire ad te, ut reficiantur interne, tuam gustando dulcedinem.99
Tollite (inquis) jugum meum, et discite a me quia mitis sum et humilis corde.
Jugum enim tuum, Salvator, suave, et onus tuum leve: quod norunt amantes te.
Unum esse necessarium docuisti, quoniam unum summumque bonum est Deus, quem finem esse nostrum perhibuisti. Cui vacare qui satagit, optimam quæ ipsi non auferetur partem elegit.100
Tu, Fili hominis, Dominus es etiam sabbati:101 quo scimus divinitatem veram competere tibi, quoniam temporis esse Dominum non competit nisi Deo omnipotenti.
Te jubente vir manum arefactam extendit:102 qui subito plenam in ea sanitatem recepit.
Universi obsessi te intuentes, procidebant mox tibi:103 quos clementer sanasti, qui arundinem quassatam non contrivisti, nec linum fumigans exstinxisti.104105
Dæmoniacum, cæcum et mutum tu curans, tria simul in uno operatus es signa.106107
Principi autem dæmoniorum adscripserunt ingrati Judæi opera tua divina. Porro in digito Dei ejecisti dæmonia, qui fortem armatum ligasti, ejus diripiens vasa.108
Qui non est tecum, adversum te est; et qui non colligit tecum, dispergit.
Peccatum in Spiritum Sanctum dixisti irremissibile, hominemque ex verbis suis justum sive damnabilem esse.109
Da nobis jugum tuum super nos salubriter amoroseque ferre, humilitatem a te et mansuetudinem discere, a te refici, atque æternam requiem adipisci.
Tibi, Unigenite Dei, cum Patre et Spiritu Sancto, gloria et potestas, una felicitas, eadem adoratio, compar majestas. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de variis Christi doctrinis, et de die judicii.
BEATUS venter Mariæ, qui te portavit, Christe, et ubera quæ suxisti;110 beatos quoque qui audiunt et custodiunt verbum Dei, tu, Jesu, dixisti.
Matrem et fratres tuos dixisti, voluntatem Dei Patris implentes:111 hi enim te corde concipiunt, tuis se affectibus conformantes. sollicitudinibus, voluptatibus ærumnisque sæculi docuisti verbum Dei in hominum cordibus suffocari.112113
Denique, qua mensura mensi fuerimus, tu, Christe, juste non erransque judex, remetieris utique nobis.114115
Mittes in fine sæculi angelos tuos, omnia scandala de tuo regno militantis Ecclesiæ collecturos.116
Impios mittent in caminum ignis, in quo dentium stridor cum fletibus. Tunc justi fulgebunt ut sol in regno tuo, Pater cœlestis.
Ignem Spiritus Sancti venisti in terram mittere, ut accenderetur:117 ob id es enim incarnatus, ut divini amoris calore cor nostrum igniretur.
Nisi pœnitentiam veram egerimus, omnes nos simul perituros minaris: qui feminam decem et octo annis inclinatam, erexisse laudaris.
Sanasti hydropicum: docens in conviviis non primum sed ultimum apprehendere locum; neque cognatos, amicos et divites, sed egenos et ægros invitare ad prandium, ne ab illis retributionem, sed a Deo sortiamur refectionis perpetuæ præmium.
Beatus qui manducabit panem in regno tuo cœlesti: cujus panis est fruitio Dei.
Non valet quis tuus esse discipulus, qui non renuntiat omnibus quæ sunt mundi.118
Te, Domine Jesu, mundus odivit, quia de ejus malitia os tuum testimonium verum perhibuit.119
Da nobis, Salvator, verbum tuum affectuose audire atque salubriter custodire, igne tuo fervere, tuosque fratres et matrem obediendo consistere.
Tibi, superbeatissima Trinitas, beatitudo, honor et gloria infinita; tibi, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, incessabilis hymnus in via præsenti sit ac patria. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de aliquibus verbis Christi sublimibus.
TUAM, Christe, doctrinam, non tuam sed Patris esse dixisti: erat utique tua tanquam proponentis magistri; non autem erat tua ut homo es, tanquam principalis principii.
Si quis Dei voluntatem impleverit, sciet doctrinam tuam esse divinam: quoniam juste et sancte vivendo, veritatem ejus cognoscet per experientiam.
Qui loquitur a se ipso, docens quasi a se ipso id habens, propriam gloriam quærit, et vanus est, ad se intentionem suam inordinate reflectens. Porro tu, Christe, qui gloriam Patris semper quærebas, verax eras, nec injustitiæ quidquam habebas.
Ne secundum faciem et exteriorem apparentiam improvide judicemus, jussisti, sed justum proferamus judicium, dijudicantes nos ipsos in statu præsenti.
Qui credit in te, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ : quia de mente ejus procedent dona Spiritus Sancti ad alios, sive opera sanctæ vitæ.120
Tanta erat sapientia et eloquentia tua, Christe, ut adversarii tui coacti sint dicere :121 Nunquam locutus est homo ut loquitur iste.
Tu, pietatis Magister, mulierem adulteram liberasti; tu lucem mundi quam sequens non errat, esse te affirmasti.
Tu de supernis es, non de hoc mundo; tu principium universorum : vere tamen natus es ex Virginis utero.
Dixisti Judæis :122 Quum exaltaveritis Filium hominis, me suspendentes in ligno, tunc cognoscetis quia ego sum rex Messias, nihil faciens a memetipso, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor in mundo.
A Patre123 enim æternaliter gigneris, et quidquid virtutis et sapientiæ in te est, recipis.
Pater non reliquit te solum, quoniam ejus in omnibus operatus es placitum.124
Si in sermone tuo manserimus, vere tui discipuli erimus, cognoscemusque veritatem, et ipsa liberabit nos penitus.125
Da nobis non nostram sed Dei semper quærere gloriam, atque in omni vita nostra sectari te lucem æternam.
Tibi, Pater, cum Filio et Spiritu Sancto, beatitudo, honor et gloria, qui cum illis una es virtus, una Deitas, una essentia. Amen.
Footnotes
-
Luc. 11, 6 et seq. ↩
-
Matth. 11, 1 et seq. ↩
-
Matth. II, 13-17. ↩
-
Luc. iii, 22 et seq. ↩
-
Luc. IV, 1-13; ↩
-
Matth. IV, 1-11. ↩
-
Marc. I, 13. ↩
-
Joann. I, 47, 49. ↩
-
Joann. II, 1 et seq. ↩
-
Matth. IV, 24. ↩
-
Luc. V, 29-32. ↩
-
Joann. III, 27. ↩
-
Gen. I, 21. ↩
-
Gen. III, 1 et seq. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Joann. III, 31, 33. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Joann. x, 29. ↩
-
Ps. VIII, 8. ↩
-
Joann. IV, 6 et seq. ↩
-
Joann. IV, 46 et seq. ↩
-
Luc. IV, 29, 30. ↩
-
Ibid. 27-30. ↩
-
Ibid. 23-25. ↩
-
Ibid. 31-35. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Luc. iv, 22, 37. ↩
-
Matth. vii, 29; ↩
-
Luc. iv, 32, 33. ↩
-
Luc. iv, 38, 39. ↩
-
Ibid. 40. ↩
-
Marc. ii, 3-12. ↩
-
Matth. ix, 29-22. ↩
-
Matth. iv, 35. ↩
-
Luc. vi, 12. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Matth. v, 3-10. ↩
-
Ibid. 6, 17. ↩
-
Ibid. 13-16. ↩
-
Ibid. 23, 24. ↩
-
Ibid. 28-30. ↩
-
Ibid. 32, 34. ↩
-
Ibid. 19-34. ↩
-
Ibid. 39. ↩
-
Ibid. 44, 45. ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
Matth. vi, 22. ↩
-
Luc. xi, 36. ↩
-
Luc. xii. 32. ↩
-
Matth. v. 1-14. ↩
-
Matth. vii, 15. Job xxxvi, 13. ↩
-
Matth. vi, 1. ↩
-
Matth. vii, 11-16. ↩
-
Matth. vii, 17: xii, 35. ↩
-
Ibid. vii, 21-27. ↩
-
Ibid. 23-32. ↩
-
Matth. vii, 20. ↩
-
Joann. v, 5-9. ↩
-
II Cor. viii, 9. ↩
-
Joann. v, 17. ↩
-
Ibid. 19-23. ↩
-
Joann. v, 25-30. ↩
-
Joann. v, 36 et seq. ↩
-
Matth. x, 17-25. ↩
-
Luc. x, 1; ix. 1, 2; ↩
-
Matth. x, 1. ↩
-
Matth. x, 8. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Ibid. 32-38. ↩
-
Matth. x, 37, 38. ↩
-
Ibid. 37, 38. ↩
-
Joann. vi, 44. ↩
-
Ibid. 45, 46. ↩
-
Ibid. 51, 52. ↩
-
Matth. xvi, 1-6. ↩
-
Joann. vi, 54. ↩
-
Ibid. 56. ↩
-
Ibid. 64. ↩
-
Matth. xv, 13. ↩
-
Matth. xv, 22-26. ↩
-
Ibid. xv, 22-36. ↩
-
Matth. xii, 22; xv, 30. ↩
-
Dan. x, 24-27. ↩
-
Matth. xvii, 1-3. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ibid. 14-20. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Ibid. 23, 24. ↩
-
Ibid. 28, 29. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
Ibid. 3, 9. ↩
-
Luc. x, 18-20. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Luc. x, 21, 22. ↩
-
Hebr. u. 6. ↩
-
Matth. x, 25-20. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Luc. v. 5. ↩
-
Luc. , 10. ↩
-
Marc. xv, 11; ↩
-
Matth. xii, 20. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Luc. ix, 56. ↩
-
Ibid. 22, 24 et seq. ↩
-
Luc. xi, 20-23. ↩
-
Matth. xu, 32. 37. ↩
-
Luc. xi, 27-29. ↩
-
Matth. xii, 50. ↩
-
Marc. iv, 19. ↩
-
Luc. viii, 14; ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Marc. iv, 24. ↩
-
Matth. xiii, 41-43. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Ibid. 33. ↩
-
Joann. vii, 7. ↩
-
Joann. iv, 46. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Ibid. 23, 25. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Ibid. 31, 32. ↩
Chapter 34 of 78