Laus Dei ex evangelio, de alta Christi
doctrina.
TE Christo testante, qui facit peccatum, est servus peccati, subditus vitio.1 Servus quoque serviliter serviens, in domo non manet perpetuo; filius autem in sempiternum manet in domo.
Diabolum asseris ab initio homicidam fuisse, nec in veritate stetisse;2 quum mentitur, ex proprio loquitur, quum mendacem et patrem mendacii certum sit eum ab exordio exstitisse.
Qui ex Deo est per prædestinationem, verba Dei audit; qui vero sermonem tuum, Christe, servaverit, mortem culpæ atque gehennæ æternaliter non videbit.3
Abraham exsultavit, o Christe, ut videret diem tuum, tempus tui adventus in mundum; vidit eum spiritu prophetali, atque gavisus est, prænoscens te incarnandum.
Antequam Abraham fieret, tu incommutabiliter es secundum divinitatem :4 qui cæco nato dedisti visus claritatem; tibique obedientes exaudis, non operantes cum proposito iniquitatem.56
Tu, Christe, es ostium ovium, per quod qui ingreditur, salvabitur in ævum;7 tu pastor bonus, qui animam tuam pro ovibus tuis posuisti in carnis interitum.8
Oves tuas per approbationem cognoscis; ab eis quoque per fidem et cultum cognosceris.
Nemo tulit animam tuam a te, Fili Dei ac Virginis, sed potestative dedisti eam in manus inimicorum pro redimendis.9
Potestatem habebas ponendi resumendique eam : quam scimus a corpore tuo triduo mortis fuisse separatam, sed Verbo mansisse semper unitam.
Eripe nos a servitute carnis, peccati ac dæmonis; da nobis verbum Dei obedienter audire cum omni concupiscentia mentis.
Tibi Patri et Filio atque Paracleto infinita felicitas; tibi adoratio, honor et gloria, supersancta ac superbeatissima Trinitas. Amen.
Footnotes
Chapter 35 of 78