Skip to the text

Laus Dei ex evangelio, de Christi

divinitate.

OVES tuæ te, Christe, sequuntur, quibus vitam æternam distribuis;1 nec potest eas quispiam rapere, Salvator omnipotens, de manibus tuis.23

Pater quod dedit tibi, omnibus majus consistit: quia per generationem æternam, divinam tibi essentiam et plenam omnipotentiam præstitit.

Hinc Pater et tu unum estis identitate substantiæ; et sicut de manu Patris, ita de manu tua oves nullus potens est rapere.

Illos Propheta dixit deos, ad quos, o Deus, tuus factus est sermo;45 multo plus tu, Fili Dei, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, Deitatis es dignus vocabulo.

Tu, Christe, es resurrectio efficienter, exemplariter ac meritorie, et vita vivifica.6 Qui credit in te, quamvis mortuus fuerit carne corrupta, vivet in anima, gratiæ et gloriæ vita.

Et omnis vivens qui credit perseveranter in te, non morietur spiritualiter in æternum: tu enim es Christus, Filius Dei, salusque omnium, qui per incarnationem in hunc venire dignatus es mundum.

Tu, Domine Jesu, Mariam, Martham ac

Lazarum dilexisti; vidensque flentem Mariam, te ipsum turbasti, plorasti et spiritu infremuisti.7

Has quippe passiones (vel potius propassiones) animæ, potestative assumpsisti; erantque vere in te ex prævia ratione: per quod te verum hominem ostendisti.

Si crediderimus, Christe, in te fide formata ac stabili, videbimus post hujus incolatum exsilii gloriam Dei.8

Elevatis sursum oculis, gratias Patri ut homo egisti, quoniam te audivit:9 a quo te semper exauditum norunt Catholici.

Secundum formam servi competit tibi gratias agere Patri, totique Trinitati; omnis quoque oratio tua ex deliberata ratione procedens, audita est tempore omni.

Lazarum quatriduanum mortuum gloriosissime suscitasti:10 quem ligatum manus pedesque institis, de sepulcro egredi imperasti.

Moriturus eras, o Jesu, pro gente, atque ut filios Dei dispersos congregares in unum fide et caritate.11

Da nobis te summum pastorem in ovina innocentia sequi, tuis insuper semper inhærere exemplis, in simplicitate agnina mentali.

Tibi cum Patre et Spiritu Sancto gloria, laus et honor, Unigenite Dei, hominum adamator, rex Christe, mundi Redemptor.

Laus Dei ex Evangelio, de diversis magnificentiis Christi.

B PASSIONEM tuam ac resurrectionem prædixisti ubertim Apostolis. Sub quorum persona locutus es fidelibus universis:12

Volens inter vos major fieri, sit vester minister;13 volens quoque inter vos primus esse, erit omnium minimus servusque vester.

Nam et tu, Fili Dei, universorum Domine, non venisti ministrari, sed ministrare, et animam tuam redemptionem pro multis efficaciter, pro omnibus autem sufficienter donare.

Præterea cæcum illuminasti, decem leprosos mundasti, Zachæum justificasti, duosque cæcos insuper visu exhilarasti.1415

Habenti (inquis) dabitur et abundabit;16 is vero qui non habet, et quod videtur habere, amittet.17

Qui enim donis sibi a te concessis recte utitur, gratiam ampliorem sortitur; qui autem ingratus et negligens invenitur, donis collatis spoliari meretur.

Ante sex dies Paschæ, quum venisses Bethaniam, fecerunt tibi illico cœnam; eratque Lazarus unus discumbentium tecum ad mensam.18

In die Palmarum ingressurus Jerusalem civitatem, sedisti super asellum, Rex cœli, docens nos paupertatem.19

Tunc occurrerunt tibi turbæ cum ramis, frondes et vestes in via sternentes; cœperuntque omnes Deum consona voce super universis quas viderant virtutibus laudare, dicentes:20

Hosanna filio David; benedictus rex Israel, qui venit in nomine Domini;21 pax in cœlo, et gloria in excelsis; hosanna in altissimis cœli.

Hunc honorem regalem voluisti, rex Messias, hac hora recipere, volens verus rex Israel innotescere, et Prophetarum vaticinia adimplere.

Tunc incredulæ Jerusalem ruinam atque perfidiam deplorasti;22 ingressusque templum, cæcos et claudos sanasti, vendentes quoque et ementes de templo virtute mirabili expulisti.23

Erat universa turba in tua doctrina admirans, omnisque plebs suspensa fuit te audiens.2425

Te maledicente ob mysticam causam ficulneæ, illa mox aruit:26 tibi enim omnis herbarum arborumque natura ad nutum obedit.

Ab animæ cæcitate et interiori lepra nos semper emunda; in occursum tuum nos præpara: cui cum Patre et Spiritu Sancto est honor, laus, virtus et gloria sempiterna. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. 27- 30. ↩

  2. Ibid. viii, 3-11. ↩

  3. Joann. vii, 38. ↩

  4. Ps. LXXXI, 6. ↩

  5. Joann. x, 34-36; ↩

  6. Joann. xi, 25, 26. ↩

  7. Ibid. 33, 35. ↩

  8. Ibid. 40. ↩

  9. Ibid. 41, 42. ↩

  10. Ibid. 43, 44. ↩

  11. Ibid. 51, 52. ↩

  12. Matth. XVI, 21; XVII, 21, 22; XX, 18, 19; etc. ↩

  13. Matth. XX, 26-28. ↩

  14. Luc. XVIII, 35-43; XVII, 12-19; XIX, 2-9; ↩

  15. Matth. ↩

  16. XX, 30-34. ↩

  17. Luc. XIX, 26. ↩

  18. Joann. xii, 1, 2. ↩

  19. Luc. xii, 12 et ↩

  20. Luc. XIX, 36-38. ↩

  21. Matth. XXI, 8, 9; ↩

  22. Luc. xix, 41. ↩

  23. Matth.xxi, 12-14. ↩

  24. Luc.xix, 48. ↩

  25. Luc. xxii, 33; ↩

  26. Matth.xxi, 19. ↩

Chapter 36 of 78