Skip to the text

Laus Dei ex evangelio, de variis Christi doctrinis

TE ipsum dixisti granum, o Christe, mortificandum nequitia Judæorum, fructificandum et multiplicandum in cordibus hominum per fidem eorum.1

Qui amat (inquis) animam suam, perdet eam: qui enim eam carnaliter amat, æternaliter perdit. Qui autem eam spiritualiter amat in Deo, perdit eam in sæculo isto, concupiscentias ejus frangendo: per quod in vitam æternam custodit eam continuo.

Qui tibi ministrat, te Christum sequatur; et ubi tu es, minister tuus locabitur, eumque Pater tuus cœlestis honorificabit perenniter.

Glorificavit te Pater ante passionem, loquendo tibi per angelum:2 cujus vocem quidam audientes nec intelligentes, dicebant factum tonitruum.

Quum præsens eras, conversans et docens in mundo, judicium discretionis exstitit sæculo, ejecistique principem mundi ab innumerabilium credentium animo.

Qui credit in te, credit in Patrem, qui misit te:3 tu namque lux venisti in mundum, ut omnis qui credit in te, non conversetur in tenebris culpæ.

Qui contemnit te nec verba tua custodit, hunc sermo quem locutus es, in die novissimo judicabit:4 non enim a te ipso te locutum fateris, sed Pater qui misit te, tibi mandavit quid loquereris.

Ad fiducialiter ac secure orandum nos instruis: Omnia (inquiens) quæ orantes petitis, credite quia accipietis.

Abstulisti a Judæis regnum Dei, et dedisti illud genti fructus ipsius facienti.

Ingressum nuptias sine veste nuptiali condemnas, eumque in tenebras infernales, manibus et pedibus vinctis, propulsas.5

Sæculi potestatem non violas, sed Deo quæ Dei sunt, et Cæsari quæ Cæsaris sunt, danda affirmas.

Da nobis, Christe, pro tuo honore vel nomine animas nostras nunc salubriter perdere, ut mereamur a te vitam æternam recipere, et tecum æternaliter permanere.6

Tibi Deo trino ac simplici gloria, imperium et potestas æterna, qui unus es intellectus, una voluntas, unaque Deitas adoranda. Amen.

Footnotes

  1. Joann. xii, 24-26. ↩

  2. Ibid.28,29. ↩

  3. Joann. xii, 31. ↩

  4. Ibid. 44-50. ↩

  5. Matth. xxi, 43. ↩

  6. Ibid. 21. ↩

Chapter 37 of 78