Skip to the text

Laus Dei ex evangelio, de variis Christi doctrinis

POST resurrectionem communem, non esse generationem aut mortem doces, o Domine: quia tunc electi erunt ut angeli, vitæ purissimæ, sine carnali commixtione.

Quum tu, Deus altissime, dicas te Deum Patriarcharum corporaliter defunctorum, constat illos resuscitandos, nec penitus mortuos, quum non sis Deus mortuorum, sed vivorum.1

Summum legis præceptum doces, Deum diligere ex toto corde et tota anima, toto intellectu et tota virtute;234 deinde proximum tanquam se ipsum amare : in quibus duobus præceptis tota lex pendet atque Prophetæ.

Non solum humanam, sed et divinam in te probas esse naturam, eo quod David in spiritu vocet te Dominum, sicut ostendis per Psalmi scripturam.5

Ne magistri vocemur, aut patrem in terra nominemus, tu consulis, o Sapientia incarnata, quæ omnem vanitatem et carnalem affectum redarguis.6

Ut semper ad mortem simus parati hortaris :7 quoniam hora qua non putamus, te esse venturum minaris.

Dedisti discipulis tuis sapientiam adeo copiosam, quod eis resistere non valebant adversarii per aliquam rationem.8

Usque in finem sustinentem ais salvandum, nec capillum capitis electorum periturum; sed in patientia animas proprias possidere admones opportunum.9

Secundum tuum adventum dixisti tribulationes maximas præcessuras : quem præveniet Antichristus, afflicturus fideles per pœnas præduras.10

Quemadmodum fulgur ab oriente egrediens, apparet usque in occidentem, sic repentinus erit tuus, Christe, adventus :11 quo constat judicii horam cito prætereuntem.

Da nobis præcepta dilectionis Dei et proximi digne implere, et tua servando mandata, ad felicem resurrectionem pertingere.

Adorandæ Trinitati, simplicissimo Deo, honor, virtus et gloria, in terra jugiter et in cœlo. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. 30. ↩

  2. Ibid. 32. ↩

  3. Ibid. xxii, 11-13. ↩

  4. Marc. xi, 24. ↩

  5. Matth. xxii, 43-45. ↩

  6. Matth. xxiii, 8-10. ↩

  7. Matth. xxiv, 44. ↩

  8. Luc. xxi, 15. ↩

  9. Luc. xxi, 18, 19. ↩

  10. Matth. xxiv, 8 et seq. ↩

  11. Ibid. 27. ↩

Chapter 38 of 78