Laus Dei ex evangelio, de futuro
judicio.
PRÆCEDENT adventum tuum terribilem signa in sole et luna ac stellis, et in terra pressura gentium præ confusione sonitus aquarum et maris.1
Sol enim et luna, o Christe, obtenebrabuntur, et stellæ de cœlo cadere videbuntur.2
Tunc, o Judex horrende, arescent homines timore eorum quæ venient in eos;3 sed et cœlorum virtutes movendæ sunt motione reverentialis timoris.
Tunc apparebit, Salvator, signum crucis tuæ in cœlo;4 et videbit te venientem in nubibus cœli cum potestate magna et gloria omnis homo.
Tunc adducentur ante te homines universi, et judicabuntur a te secundum meritorum suorum exigentiam.5
Te jubente fiet repente generalis resurrectio mortuorum, colligentibus angelis sanctis cineres eorum, quos et ad tuum tribunal adducent, Rex universorum.6
Tunc facies ultionem electorum in reprobos, dando electis jucunditates æternas, reprobis vero cruciatus perpetuos.7
Da nobis nunc tuum judicium salubriter formidare, cui cum Patre et Spiritu Sancto est gaudium infinitum ac æternale. Amen.
Footnotes
Chapter 39 of 78