Laus Dei ex evangelio, de variis Christi
doctrinis atque mysteriis.
CONFIDENTES in se aspernantesque alios tanquam justi forent, tu reprobas, qui pœnitentem et humilem peccatorem superbo justo præferendum determinas.1
Qui voluntatem tuam cognoscit nec facit, plagis vapulabit multis, et magis dure peribit; qui autem non novit et peccat, paucis vapulabit verberibus : quoniam cui plus datum est, plus requires ab eo tu, Christe, judex altissime.2
Jubes ne corda nostra graventur crapula, ebrietate, curisque mundi, sed semper orantes vigilemus, quatenus coram te stare inveniamur condigni.3
Dices ad dexteram stantibus : Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum cœleste ab origine mundi.4
Stantibus vero ad lævam dices : Ite, maledicti, in ignem æternum, diabolo ejusque angelis a principio præparatum.5
His, Domine Jesu, completis sermonibus, dixisti discipulis : Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur ab impiis.
Porro feria quarta, congregati sacerdotes, Scribæ et Pharisæi, consilium habuerunt, quomodo te innocentem Dei Agnum traderent morti.6
Tunc vendidit te eis Judas traditor malitiosus : qui gavisi, pacti sunt ei pecuniam se daturos.7
In die Cœnæ misisti Petrum et Joannem pascha parare, quod cum discipulis tunc dignatus es affectuosissime manducare.8
Desiderio (inquiens) desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.9 Tuncque dixisti manifeste Apostolis : Quia ab uno vestrum nocte hac tradar.10
Da nobis bona quæ scimus agenda, fortiter operari, ut mereamur a te in die judicii glorificari.
Tibi, Pater æterne et Fili unigenite, cum Spiritu Sancto, honor et gloria debita offeratur ab omni intellectu creato. Amen.
Footnotes
Chapter 40 of 78