Skip to the text

Laus Dei ex evangelio, de Christi sermone post cœnam

FACTA jam Cœna dixisti discipulis, Domine Jesu altissime : Non turbetur cor vestrum; creditis in Deum, et in me credite.

Quum enim sis Deus, consequens exstat, ut qui credit in Deum, et in te utique credat.1

In domo illa non manufacta, cœlesti, Patris tui, mansiones sunt multæ : quia diversi sunt gradus præmiorum secundum differentias meritorum, o Christe dignissime.

Ivisti et præparasti nobis locum in cœlo, rediturus ut nos ad te ipsum assumas, tecum mansuros perpetuo.2

Tu via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per te : tu namque ut homo, es mediator et via, sine cujus fide et merito nemo fruiturus est Patre.3

Veritas autem et vita es secundum divinam naturam : via per quam, veritas in qua, vita ad quam tendimus proficiendo ad patriam.

Qui te sincere cognoscit, cognoscit et Patrem, quum sis ei simillimus, non distinctus ab eo nisi per relationem.4

Et quoniam tui ac Patris est una essentia et correlatio, qui videt te, videt et Patrem, in via per fidem, per speciem in cœlo.

Credentes in te, signa et opera quæ fecisti fecerunt; et quidam eorum tuis signis majora, quemadmodum spopondisti, egerunt.

Si quid petierimus Patrem tuum in nomine tuo, salubriter postulando, hoc te facturum promittis : qui jubes ut diligens te, tuis pareat mandatis continuo.

Rogasti Patrem, et alium Paracletum dedit discipulis atque Ecclesiæ : Spiritum veritatis, quem mundus reproborum non potest consummate ob culpam suam recipere.56

Non reliquisti discipulos orphanos, sed post resurrectionem revertens, monstrasti te ipsis; et illo in die noverunt quod Pater in te, et tu in Patre itemque in eis.

Qui diligit te, diligetur a Patre tuo; tu quoque diliges eum, et manifestabis ei te ipsum in cœlo pro præmio.

Tuam nempe divinitatem cernet oculo mentis per speciem, clare et immediate; tuam insuper humanitatem videbit oculis cordis et corporis, pro accidentali mercede.

Ad te amantem et tua mandata servantem tota Trinitas venit, et in eo per gratiam ac dona cœlestia, misericorditer demoratur et manet.7

Da nobis cor firmum, sanctum et imperturbatum; mitte nobis Spiritum Sanctum paracletum, ut nobiscum permaneat in æternum.

Tibi Deo trino ac simplici honor summus et gloria æternalis, qui es Unitas pura, et Trinitas vera consubstantialis. Amen.

Laus Dei ex Evangelio, de eodem.

PARACLETUS Spiritus Sanctus, quem misit, o Christe, Pater æternus in nomine tuo, docuit Apostolos, omnia suggerens eis quæ audierunt a te Verbo increato altissimo.8

Gaudemus te ivisse ad Patrem, te secundum formam servi majorem : quoniam ille ascensus, fuit tuæ humanitatis amplius glorificativus quoad accidentalem glorificationem.

Præsumpsit passione instante venire ad te princeps mundi; sed suum nil reperit in te carente omni labe peccati.

Tu Patrem dilexisti, et sicut mandatum tibi homini dedit, fecisti.

Tu vitis es vera, et Pater tuus agricola :9 ipse enim colit, purgat, impinguat fecundaque efficit corda nostra.

Omnem palmitem seu hominem in te non ferentem fructum virtutum, damnabit; fructificantem autem purgabit et amplius fecundabit.

Quemadmodum palmes non potest ferre fructum nisi manens in vite, ita nec nos nisi in te manserimus, Christe, sine cujus gratia nil valemus meritorie agere.10

Manendo in te, obtinemus quidquid oramus; et in hoc clarificatur Pater cœlestis, ut tui discipuli consistamus, ac fructum plurimum afferamus.

Sicut dilexit te unicum Filium suum Pater, dilexisti tu nos : idcirco in tua dilectione justum est prorsus manere nos ipsos.11

Præcepta tua servando, manemus in tua dilectione, sicut tu Patris tui servasti præcepta, et manes in ejus amore.

Hæc, Domine Jesu, locutus es nobis, ut gaudium tuum in nobis sit, et gaudium nostrum impleatur, ac consummatum exsistat.

Da nobis in te semper manere, et fructum copiosum producere, atque in te solo, sine quo nil possumus, toto semper corde confidere.

Tibi Patri æterno tuoque Filio et summo Paracleto laus, honor, virtus et gloria cum universali imperio. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. xiv, 1. ↩

  2. Ibid. 3. ↩

  3. Ibid. 6. ↩

  4. Joann. xiv, 7, 9. ↩

  5. Ibid. 12-21. ↩

  6. Ibid. 30, 31. ↩

  7. Ibid. 23. ↩

  8. Joann. xiv, 26. ↩

  9. Joann. xv, 1, ↩

  10. Ibid. 4. ↩

  11. Ibid. 7-11. ↩

Chapter 42 of 78