Laus Dei ex evangelio, de cœna Domini
ANTE diem festum Paschæ, sciens tu, Domine Jesu, venisse jam horam qua transires secundum humanitatem de mundo.1 ad Patrem, a quo nusquam distabas secundum divinitatem; quum dilexisses tuos qui erant in mundo, usque in finem dilexisti eos, pro ipsis moriendo.
Tunc perfectæ humilitatis nobis proponens exemplum, pedes lavisti et extersisti, o Deus incarnate, discipulorum tuorum, imo et traditoris tui, quem te mox proditurum noveras, præcognitor universorum.
Si ego (inquis) lavi pedes vestros, magister vester et Dominus, et vos lavare debetis pedes alter alterius.
A Cœnantibus tecum discipulis, consecrasti corpus tuum et sanguinem :2 quæ illis dedisti sub speciebus panis et vini in animæ refectionem; sicque caritatem summam opere ostendisti, dando et uniendo te nobis tam intime atque totaliter.
Quam etiam caritatem verbis docuisti, et præcepisti salubriter : Mandatum (inquiens) novum do vobis, ut diligatis invicem, et in hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilexeritis invicem.
Quid enim tu requiris, unitatis et pacis magister, nisi ut veram habeat caritatem omnis tuus minister ?3
Egresso proditore : Nunc clarificatus est (aiebas) Filius hominis. Remotus etenim erat a sancto tuo collegio homo peccati, filius perditionis.
Da nobis, summe Salvator, tuam in omnibus humilitatem sectari;4 da nobis in vera ac sincerissima caritate jugiter conversari.
Tibi cum Deo Patre et Spiritu Sancto gloria, magnificentia atque imperium, qui cum illis unus es omnium gubernator et creativum principium. Amen.
Footnotes
Chapter 41 of 78