Laus Dei ex evangelio, de eodem
MAJOREM te dilectionem nemo habuit, Christe altissime, qui animam tuam pro ovibus tuis dignatus es ponere.
Discipulos tuos amicos benignissime appellasti: quoniam secreta quæ a Patre audisti, eis liberalissime revelasti.
Non nos elegimus te, sed tu prior elegisti et dilexisti nos, Domine;1 et quidquid boni in nobis est, tu intra nos produxisti clementer et gratiose.
Si mundus nos odit, vis recordemur quod te ante odivit: nam et si de mundo essemus, quod suum erat mundus diligeret.
Dixisti discipulis, et in eorum persona cunctis electis hominibus: Quia de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, hinc odit vos mundus.
Sicut te persecutus est mundus, persequetur tuos; sicut verba tua contempsit, contemnet et servorum tuorum sermones divinos.
Si non venisses et locutus Judæis fuisses, culpam non haberent tam gravem; nunc autem non habent excusationem aut relevamen.
Si opera non fecisses in eis quæ alius nemo fecit, tanto peccato non teneretur hic populus, qui et te et Patrem odivit.
In die Pentecostes veniens Spiritus Sanctus super discipulos, testimonium tibi perhibuit, loquens per illos quæ tua sunt ad Judæos.2
Tunc enim docuerunt Apostoli te vitæ esse auctorem, Dominum gloriæ, Deum et hominem, omniumque unicum redemptorem.3
Dixisti Apostolis: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos;4 si autem abiero, mittam eum ad vos.
Spiritum Sanctum dixisti non loqui a se ipso, sed quæcumque audierit:5 quoniam a se ipso non est, sed procedendo a Patre et te, omnem virtutem et sapientiam suscipit.
Omnia quæ habet Pater, sunt tua, quum tui et ejus sit una essentia:6 ideoque Spiritus Sanctus accepit de tuo, sicut de Patris substantia.
Mundo gaudente, plorant et contristantur tui electi:7 quorum brevis tristitia vertitur in æternum gaudium cœli, mundo luente pœnas inferni.
Da nobis tibi sic adhærere et illuminari a te, ut tui efficiamur amici in æternum, Christe, Dei unice nate.
Te, Pater adorande, cum Filio benedicto et incircumscripto Paracleto, salus immensa, gloria plena, adoratio una decet perpetuo. Amen.
Footnotes
Chapter 43 of 78