Skip to the text

Laus Dei ex evangelio, de eodem

DIXISTI, Domine Jesu, discipulis:1 Nunc tristitiam quidem habetis, sed rursus videbo vos, et corde gaudebitis, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Veniet hora qua palam nobis de Patre annuntiabis, quando introductis ad patriam, faciem Patris nobis clare monstrabis.2

Amat Pater amantes te, credentes quod a Deo existi:3 ab eo enim egressus es generatione æterna, et missione in mundum hunc temporali.

Reliquisti mundum corporali præsentia, non majestate divina;4 perrexisti ad Patrem, ascendendo in cœlum, quo Patrem specialiter esse tua ostendit doctrina.

Hæc locutus es ut pacem habeamus in te, quamvis forinsecus tribulemur.5 In mundo enim, ut asseris, pressuras patiemur; sed certe confidimus, quoniam te mundum vicisse fatemur. Tu equidem mundum vincendo, meruisti nobis gratiam triumphanti de eo.

Sublevatis in cœlum oculis, orasti, o Christe rex inclyte : Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te.

Clarificavit te Pater per tui corporis glorificationem, et per Spiritus Sancti missionem te in cordibus hominum clarificantem, dando eis veram tuæ dignitatis notitiam et venerationem decentem; clarificavit te, convertendo ad te mundum per diversa miracula.

Clarificasti et Patrem, ad ejus cultum homines convertendo per te ipsum et Apostolorum documenta.

Dedit tibi Pater omnis carnis potestatem, ut omni ei quod dedit tibi, des vitæ æternæ jucunditatem.6

Hæc autem est vita æterna, ut cognoscamus Patrem tuum æternum, et te (quem misit) Jesum Christum, ac Spiritum Sanctum, unum, solum verum Deum.

Da nobis in sæculo isto sic cum tuis electis affligi, ut post vitæ hujus curriculum inveniamur condigni consolatione perpetua frui.

Tibi Christo et Patri Sanctoque Flamini, uni, vero, altissimo Deo, honor, gloria et majestas in omni militantis ac triumphantis Ecclesiæ loco. Amen.

Laus Dei ex Evangelio, de eodem.

LOQUENS tu, Christe, ad Patrem :7 Ego te (inquis) super terram clarificavi, opus quod dedisti mihi ut facerem, consummavi; et nunc clarifica me, Pater, apud te ipsum, claritate quam habui ante mundum, ostendendo electis me tuum esse Filium tibi consempiternum.

Manifestasti, Fili Dei, nomen Patris tui hominibus quos dedit tibi de mundo, illos ad te misericorditer convertendo, aliis juste relictis in sæculo.

Patris erant per æternam prædestinationem, et tibi eos dedit per temporalem vocationem, qui fide et obedientia tuum servaverunt sermonem.

Hi noscunt quod omnia tua a Patre sunt : quoniam verba quæ dedit tibi Pater, dedisti eis, et acceperunt.

Pro eis, non pro mundo reproborum, rogasti : quidquid enim ex deliberata voluntate precatus es, obtinuisti.

Omnia tua, Patris sunt; et omnia Patris, tua sunt : quoniam quæ in divinis absolute dicuntur, in Patre et in te indivisa et indistincta consistunt.

Pro electis rogasti : Pater (inquiens), serva eos quos dedisti mihi, in nomine tuo, ut sint unum per caritatem, sicut nos per essentiam unum sumus omnino.

Quum essem (inquis) cum eis, ego servabam eos, Pater, in nomine tuo ; nunc autem ad te venio, et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum repletum in se ipsis perpetuo.

Hos mundus odivit, quoniam non sunt de mundo, sicut tu, Fili Dei, non es de mundo, hoc est de mundanorum hominum grege ac numero.

Non rogo (ais ad Patrem) ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos à malo, et sanctifices eos in veritate in temetipso.8

Patris tui sermo est veritas : quod tam de te, ejus Verbo æterno, quam de verbis Scripturæ, intelligit nostra fidelitas.

Pro cunctis electis rogasti ut omnes sint unum, sicut tu in Patre et Pater in te per circumincessionem :9 ut sint et ipsi unum in Patre et te per beatificam consummationem.

Pater (inquis), volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum : ut videant claritatem quam mihi dedisti, quem dilexisti antequam molitus es mundum.

Notum fecisti nomen Patris electis, ut ejus dilectio sit in eis, et tu, Christe, in ipsis.10

Fac nos unum tibi et unum in te, ut tibi uniti, nunquam separemur aut elongemur a te.

Tibi Patri omnipotenti et Filio tibi coæquali ac Sancto Spiritui, omnis beatitudo, eminentia, honor et gloria duratione perenni. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. 22. ↩

  2. Ibid. 23. ↩

  3. Ibid. 27. ↩

  4. Ibid. 28. ↩

  5. Ibid. 33. ↩

  6. Ibid. 2, 3. ↩

  7. Ibid. 4-14. ↩

  8. Joann. xvii, 15, 17. ↩

  9. Ibid. 20-24. ↩

  10. Ibid. 26. ↩

Chapter 44 of 78