Laus Dei ex evangelio, de eadem Christi passione
BAJULANS propriam crucem, existi, o Christe, ad locum tormentorum, ubi te Sanctum Sanctorum crucifixerunt ac suspenderunt in medio latronum duorum.1
Manus tuas et pedes tuos diris clavis atrocissime perforarunt; aceto, vino myrhato felle mixto, te potaverunt;2 atque in cruce membra tui sanctissimi ac tenerrimi corporis violentissime extenderunt:3 solutis enim et ruptis membrorum juncturis, poterant tua ossa numerari.4
Tunc corporaliter sitiebas siti pœnali, corpore tuo arefacto, lassato et exsiccato effusione sanguinis vehementi.5
Te multipliciter irridebant dicendo: Christus rex Israel nunc descendat de cruce. Tu vero dixisti:6 Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt culpæ.7
Præ inæstimabili pœna clamasti ad Patrem, o Christe: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?8
Sic enim acerbissime patiebaris, quasi relictus fuisses a Deo, et apparebas quasi leprosus, percussus et humiliatus ab eo.9
Matri tuæ dulcissimæ tibi fidelissime compatienti, vehementissime condoluisti;10 eamque dilecto adstanti discipulo, filiali sollicitudine commisisti.
Quum dixisses, Consummatum est, in manus Patris animam tuam commendasti;11 inclinatoque capite, et voce magna potestative exclamans, spiritum tradens exspirasti.12
Quo viso, te Filium Dei esse pensavit et dixit centurio, sciens clamorem tam validum non esse formatum vigore humano ac solito.13
Tunc ad divinitatis tuæ declarationem, machina mundialis passa est mirabilem immutationem.
Obscuratus est enim sol, et rediit luna, se tempore oppositionis soli supponens virtute divina.
Tunc scissæ sunt petræ et mota est terra, ruptum est velum templi, et multa Sanctorum resuscitata sunt corpora.1415
Quum sepelissent te tui, adhibuerunt custodes Judæi, lapidem monumenti signantes, cum custodia præsidis militari.16
Porro omnis turba, viso quod sic exspirasses, et visis mirabilibus Dei, percutiens pectus suum reversa est, dolens tantum flagitium commissum in virum sanctum, dolore ingenti.17
Fac nos tuis beneficiis gratos, et te cruciformiter imitari, tibi cordialiter compati, et passionis tuæ fructum feliciter adipisci.
Tibi, mundi Redemptor, gratiarum actio, laus, honor, virtus et gloria, qui tanta pro nobis dignatus es pati caritate præfervida et pietate eximia.
Summæ supersanctæque Trinitati adoratio, majestas et gloria sempiterna, cujus voluntate, pietate ac providentia, hoc modo salvata est nostra natura.
Footnotes
-
Ibid. 17, 18. ↩
-
Matth. XXVII, 18, 24. ↩
-
Marc. XX, 23. ↩
-
Ps. XXI, 17, 18. ↩
-
Joann. XX, 26. ↩
-
Marc. XX, 32. ↩
-
Luc. XXVII, 34. ↩
-
Matth. XXVII, 46. ↩
-
Is. LIII, 4. ↩
-
Joann. XIX, 26, 27. ↩
-
Luc. XXIII, 46. ↩
-
Joann. xix, 30; ↩
-
Matth. XXVII, 54. ↩
-
Luc. XXIII, 45. ↩
-
Matth. XXVII, 51-53. ↩
-
Ibid. 57-60, 66. ↩
-
Luc. XXIII, 48. ↩
Chapter 46 of 78