Skip to the text

Laus Dei ex pauli ad corinthios

epistola prima.

IN omnibus divites efficiamur in te, Domine, virtus æterna, ut nihil nobis desit in ulla gratia profluente a tua clementia.

Fidelis Deus Pater, per quem in Filii tui societatem sumus vocati, in te semper in eodem sensu et in eadem scientia simus perfecti ac consummati.1

Verbum crucis tuæ, o Fili Dei, pereuntibus quidem exstat stultitia;2 electis vero virtus est Dei, a quo mundi hujus sapientia reputatur et facta est velut dementia.

Tu, Christe, es virtus et sapientia Patris æternaliter te gignentis, infirma, abjecta et contemptibilia hujus sæculi eligentis.3

Tu factus es nobis a Patre sapientia, justitia, sanctificatio atque redemptio, ne in aliquo unquam glorietur anima nostra nisi in Deo vero, omnipotente, altissimo.4

Prædicatio Evangelii tui, non in persuasilibus humanæ sapientiæ verbis facta est aut fundata, sed in ostensione spiritus et virtutis deificæ, ne in sapientia hominum fides nostra sit radicata.

Oculus non vidit, nec auris audivit, neque cor hominis cogitavit quæ bonitas tua et caritas, Deus altissime, te amantibus præparavit.

Nobis vero hæc revelasti per Spiritum Sanctum, omnia, etiam profunda Dei, scrutantem et comprehendentem ad plenum.

Spiritum Sanctum infundis electis, ut sciant quæ a te Deo donata sint eis, et grati sint tuæ munificentiæ bonitatis.5

Non sit inter nos, Domine, zelus et contentio, nec carnales inveniamur tuo judicio.

Fundamentum aliud nemo ponere potest præter te Christum, cujus fideles sunt templum, habendo manentem in se Spiritum Sanctum.6

Non ante tempus judicemus, Domine, quoadusque venias acturus judicium, quando illuminabis abscondita tenebrarum, et manifestabis consilia cordium.

Tibi cum Patre et Spiritu Sancto laus, honor, virtus et gloria, cum quibus unus es Deus, vivens et regnans per sæcula infinita. Amen.

Pascha nostrum tu immolatus es, Christe. Epulari nos fac in azymis veritatis atque munditiæ.

Corpora nostra tua sunt membra, mundi Salvator; et qui tibi adhæret, unus tecum fit spiritus, universorum Creator.

Membra nostra templum tuum sunt, Spiritus Sancte: quem a te habeamus, Christe altissime, qui magno pretio nos redemisti, tuo sanctissimo sanguine.

Glorificemus igitur et portemus te Deum in corpore nostro, rationis judicio cultuique divino illud jugiter subjiciendo.

Unusquisque proprium donum sortitur a te excelso, alius quidem sic, alius vero sic, a te Deo tranquillo, qui in pace nos vocasti hoc loco. Quemlibet nostrum da digne ambulare sicut vocatus est.

Qui vero te diligit, Deus, hic per probationis scientiam tibi est notus, Conditor meus.

Nobis unus est Deus Pater, tu, Pater æterne, ex quo omnia, et nos in te; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum omnimode.

Fidelis es, Deus, qui non sinis nos ultra vires tentari, sed facis cum tentatione proventum, ut valeamus hanc pati.

Calix benedictionis, communicatio sanguinis tui est, Domine; panis quoque quem sumimus, participatio corporis tui est, Christe.

Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem istum indigne, reus erit corporis et sanguinis tui, Redemptor mundi dignissime.

Nemo, o Fili Dei, dicere tibi potest, Dominus Jesus, cum cordis affectu, nisi in Spiritu Sancto, cujus necessaria est motio in omni meritorio actu.

Alii per te, Spiritus Sancte, datur sermo sapientiæ; alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, o adorande Paraclete.78910

Alii prophetia, alii discretio spirituum per te præstatur; alii interpretatio sermonum, alii donum linguarum per te clementer donatur.

Hæc omnia operaris tu unus idemque Spiritus, prout tu ipse vis dividens singulis : quæ omnia tanquam verus Deus liberrime efficis.

Tu diversos in Ecclesia statuisti gradus et ordines : primo Apostolos, secundo Prophetas, tertioque doctores; deinde virtutes et gratias curationum ac opitulationes, gubernationes et linguas, sermonumque insuper interpretationes.11

Magnificentia, gloria atque imperium Patri et Filio et Spiritui Sancto, per interminabile ævum. Amen.

Sine caritate Dei et proximi nil nobis prodest, o Christe, ad vitam æternam.12 Caritas autem benigna et patiens fertur, non agens quid perperam.

Caritate non excidente, te Deum ex parte cognoscimus;13 veniente autem perfecto, evacuandum quod ex parte est, credimus.

Videmus nunc te, Domine, per speculum in ænigmate;14 tunc vero facie ad faciem, si mundum sit cor nostrum, cernemus te.15

Non parvuli efficiamur sensu, sed pravitate; omnia quoque honeste et secundum ordinem fiant in nobis, dirigente nos tua bonitate.16

Non es dissensionis Deus, sed pacis, o Deus, origo scientiæ salutaris, qui ignorantem ignorabis.17

Tu, Christe, mortuus es pro nostris peccatis auferendis :18 qui post mortem apparuisti Cephæ, hinc undecim, post simul fratribus plus quam quingentis.19

Insuper visus es Jacobo, deinde cunctis Apostolis. Postremo visus es Paulo, qui vas est tuæ electionis.20

Gratia tua, Deus, sum id quod sum : gratia tua cor meum esse non sinat infructuosum.21

Tu, Christe, resurrexisti a morte, primitiæ dormientium :22 quia enim per hominem inducta est mors, et per te hominem est resurrectio mortuorum.

Et sicut in Protoplasto omnes moriuntur, originale peccatum ab ipso trahendo; ita in te, Christe, omnes vivificabuntur, tuæ resurrectionis gloriam participando.

Deinde finis sæculi, quum tradideris regnum Deo et Patri, quum evacuaveris omnem principatum, potestatem, virtutem in ordine universi.23

Quum autem subjecta fuerint omnia Ibid. 28. illi, tunc et tu, Fili Dei, omnibus innotesces subjectus Patri secundum formam servi.

Hoc, ut sis tu, Deus, omnia in omnibus, non quasi formale esse eorum, sed præsidens cunctis, et objectaliter, fruitive atque causaliter omnia exsistens Beatis.

In te enim simplicissimo, uno summoque bono, possident omnia, et tu eis es omnia : quoniam quidquid desiderant, cernunt et habent in tua essentia.

Gloria, beatitudo, imperium tibi, Trinitas adoranda, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, quorum est unus intellectus voluntasque indivisa. Amen.

Tu, Deus omnipotens, corpora electorum in resurrectione quatuor dotibus adornabis : erunt enim clara, impassibilia, agilia atque subtilia nimis;24 ex ossibus tamen compacta et carnibus.

Primus homo de terra, terrenus;25 tu, Christe, homo conditione secundus, de cœlo, cœlestis.

Sicut portavimus imaginem terreni, assimilati ei per culpam;26 sic tuam portemus imaginem, o cœlestis, tibi assimilati per gratiam.

Universos tu, Domine, suscitabis, sed solos electos immutabis;27 hocque in momento, in ictu oculi, in novissima tuba patrabis.

Denique, mortali huic corpori immortalitate collata, absorpta erit mors in victoria, quasi ab electorum catalogo prorsus deleta.28

Tunc enim virtute et merito tuæ passionis, Salvator, dabit electis plenam immortalitatem et impassibilitatem sublimis omnipotensque Creator.

Gratias tibi, Deus, qui per Christum das nobis victoriam.29 Da nobis in bono stabilem atque immobilem mentem, in omni opere meritorio supereffluentem.

Scimus enim quod labor noster bonus, non sit in te aliquo modo inanis, qui unicuique secundum studia sua et cordis sui intentionem atque amorem retribuis.

Tua virtute et gratia vigilemus, stemus in fide, viriliterque agamus; Spiritu Sancto quotidie confortemur, et omnia nostra in caritate purissima faciamus.

Laus, hymnus et gloria Patri ac Filio cum Spiritu Sancto, Creatori potenti, rectori sapienti, remuneratori justissimo. Amen.

Laus Dei ex secunda Pauli ad Corinthios epistola.

BENEDICTUS es tu, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et universæ consolationis internæ spiritualisque gaudii, qui consolaris nos in omni tribulatione nostra per gratiam Spiritus Sancti.30

Quemadmodum Christi Filii tui passiones in nobis abundant, sic per Christum, te operante, consolationes nostræ exuberant.31

Non in nobis, sed in te, Domine Deus, confidamus;32 et gloria nostra testimonium sit conscientiæ nostræ tuæ gratiæ innitentis.

Tu, Deus, es qui nos unxisti atque signasti, qui pignus Spiritus Sancti in cordibus nostris donasti.33

Gratias agimus tibi, Deus, qui nos semper triumphas in Christo, et notitiæ tuæ odorem manifestas per nos in omni loco.34 Fac ut bonus Christi odor simus incessanter omni momento.

Fiduciam talem habemus ad te, Deus, per Jesum Christum, qui non sufficimus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis meritorium, sed sufficientia nostra ex te est, Domine Deus virtutum.

Habentes denique spem talem in te, multa fiducia utimur, innitendo clementiæ tuæ.35

Tu, Domine, Spiritus es; et ubi Spiritus tuus, ibi vera libertas, a peccati et dæmonum jugo immunitas, atque sub tuo imperio ingenua ac nobilissima servitus.

Da nobis revelata facie tuam, Domine, gloriam speculari, et in eamdem deiformis assimilationis imaginem transformari a Spiritu tuo, a claritate in claritatem faciente nos progredi.

Deus, qui dixisti de tenebris lumen splendescere, nostræ irradia intima animæ ad illuminationem claritatis tuæ scientiæ.

Thesaurum supernaturalium donorum tuorum habemus in vasis fictilibus, fragilibus istis corporibus, ut sublimitas sit tuæ virtutis, et nequaquam ex nobis.

Semper mortificationem tuam, Christe, nostro circumferamus in corpore, quatenus vita tua manifestetur in eo rationi in omnibus obediente.3637

Quamvis is qui foris est noster homo corrumpatur, is tamen qui intus est, tua, Deus, gratia quotidie renovetur ac perficiatur.

Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum æternum gloriæ pondus operatur in nobis contemplantibus invisibilia tua, Domine.

Sempiternus honor, interminabile regnum et gloria infinita, tibi supergloriosissimæ Trinitati, cujus est purissima ac supergaudiosissima vita. Amen.

Scimus, Domine, quod domum non manufactam, æternam, nobis præparasti in cœlis: ad quam adipiscendam cum gemitu suspiramus, exsulantes in terris.

Quum enim in hoc corpore commoramur, a te, Deus omnipotens, peregrinamur:38 quia per fidem, non per speciem, ambulantes, a patria et plena beatitudine elongamur.39

Pro omnibus tu occisus es, Fili Dei, ut qui vivunt, non sibi vivant, sed tibi, in quo erat Pater mundum reconcilians sibi.40

Tu, Christe, qui peccatum non noveras, pro nobis factus es peccatum:41 quia ut homo fieres, occasio fuit nostrum piaculum, ut efficeremur justificati per tuum ministerium.

Da ut nulli demus aliquam offensionem, ne vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus puram tibi exhibeamus ministrationem, per stabile exercitium universarum virtutum.42

Munda nos, Domine, ab omni inquinamento carnis et animæ;43 perfice sanctificationem in nobis, in tuo casto ac filiali timore.

Tu, Christe, propter nos factus es pauper, quum esses dives, ut tuæ inopiæ merito locupletaremur, suscipiendo a te gratias spirituales.

Potens es, Domine, qui hilarem datorem diligis, omnem gratiam facere superabundare in nobis:44 quod te facere, cordialissime petimus. Gratias tibi agimus super tuis inenarrabilibus donis.

In carne ambulantes, non secundum carnem militemus;45 gloriantes quoque, non in nobis, sed in te, Domine, exsultemus.

Tu, Deus piissime, Paulum in paradisum et usque ad tertium cœlum rapuisti;46 tu ei verba arcana, quæ non licet homini loqui, mirabiliter revelasti.

Deus pacis ac dilectionis, tu cum pacem habentibus esse dignaris.

Gratia tua, Jesu Christe, et caritas tua, Pater æterne, atque communicatio donorum tuorum, Spiritus Sancte, sit semper cum omnibus nobis piissime.

Tibi, Pater sancte, Filique adorande, cum supergloriosissimo Paracleto, laus, honor, virtus, gloria, per omnia sæcula, in terra et in cœlo. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. 9, 10. ↩

  2. Ibid. 18, 20. ↩

  3. Ibid. 24, 27, 28. ↩

  4. Ibid. 30, 31. ↩

  5. Ibid. 12. ↩

  6. Ibid. 11, 16. ↩

  7. Ibid. iv, 5. ↩

  8. Ibid. iii, 3. ↩

  9. Ibid. ii, 4, 5. ↩

  10. 1 Cor. i, 5, 7. ↩

  11. 1 Cor. xii, 28. ↩

  12. 1 Cor. xiii, 1-4. ↩

  13. Ibid. 8-10. ↩

  14. Ibid. 12; ↩

  15. Matth. v, 8. ↩

  16. 1 Cor. xiv, 20, 40. ↩

  17. Ibid. 33, 38. ↩

  18. 1 Cor. xv, 3. ↩

  19. Ibid. 5-8. ↩

  20. Act. ix, 15. ↩

  21. 1 Cor. xv, 10. ↩

  22. Ibid. 20-22. ↩

  23. 1 Cor. xv, 24. ↩

  24. Ibid. 42-44. ↩

  25. Ibid. 47. ↩

  26. Ibid. 49. ↩

  27. Ibid. 51, 52. ↩

  28. Ibid. 54. ↩

  29. I Cor. xv, 57, 58. ↩

  30. II Cor. 1, 3-5. ↩

  31. Ibid. 11, 4, 5. ↩

  32. Ibid. 9, 12. ↩

  33. Ibid. 21, 22. ↩

  34. Ibid. 11, 14, 15. ↩

  35. II Cor. iii, 12. ↩

  36. I Cor. xv, 17, 19. 7. ↩

  37. II Cor. xv, 10. ↩

  38. Ibid. 1, 1. 2. ↩

  39. Ibid. 6, 7. ↩

  40. II Cor. v, 15, 19. ↩

  41. Ibid. 21. ↩

  42. II Cor. vi, 3-10. ↩

  43. II Cor. vii, 1. ↩

  44. II Cor. ix, 8, 7, 15. ↩

  45. II Cor. x, 3, 17. ↩

  46. II Cor. xii, 2-4. ↩

Chapter 48 of 78