Laus Dei ex evangelio, de Christi resurrectione
TERTIA die a passione venerunt, Domine, ungere corpus tuum mulieres devotæ :1 quibus apparuit angelus Dei asserens te jam resurrexisse.
Descendente angelo, cujus erat ut fulgur adspectus, factus est circa sepulcrum terræ motus prægrandis; revolvitque lapidem a sepulcro, de quo clauso eras egressus.
Præ timore angeli, territi et velut mortui facti sunt sepulcri custodes.2 Habebatque angelus vestes ut nix albissimas atque fulgentes.
Deinde mulieribus consternatis apparuerunt angeli duo :3 qui eas de resurrectione plenius instruxerunt continuo.
Porro Maria Magdalene vidit4 duos angelos in spelunca, unum ad caput aliumque ad pedes, ubi positum fuit corpus tuum sub terra.5
Surgens tu, Jesu, mane prima sabbati, apparuisti primo Magdalenæ in specie hortulani.6 Hinc feminis a sepulcro redeuntibus occurristi.7
Præterea custodes nuntiaverunt principibus cuncta quæ contigerant : qui pecuniam copiosam eis largiti sunt, ut corpus tuum a discipulis tuis nocte sublatum dormientibus ipsis assererent.8
Apparuisti quoque in die resurrectionis, in alia effigie, duobus discipulis in Emmaus euntibus.9 Quibus dixisti : Nonne hæc oportuit pati Christum, sicque intrare in gloriam suam, juxta Prophetarum eloquium ?
Post hæc apparuisti Apostolis, Thoma absente, in die resurrectionis, manus, pedes et latus videnda atque palpanda exhibens eis.10
Manducasti, Domine, in conspectu eorum. Quibus dixisti : Oportet impleri omnia scripta de me in Prophetis et Psalmis legeque Moysis.11
Oportuit te Christum pati, et tertia die resurgere, atque in nomine tuo pœnitentiam ac remissionem peccatorum prædicari ubique.
Tunc per insufflationem dedisti Apostolis Spiritum Sanctum, potestatemque remittendorum ac retinendorum peccaminum.12
Rursus, post dies octo venisti ad Apostolos januis clausis, Thoma præsente : cui manus et latus palpanda præbuisti, o Christe : Beati (inquiens) qui non viderunt et crediderunt in me.
Iterum apparuisti septem discipulis ad mare Tiberiadis :1314 qui te operante, subito concluserunt centum quinquaginta tres pisces eximiæ magnitudinis, nec scissum est rete tantis ponderibus.
Tunc ter sciscitatus es Petrum an te amaret, eique specialiter præcepisti ut oves tuas educaret.15
Tuæ passioni nos, Christe, conforma, ut tecum consurgamus quærendo cœlestia.16
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto honor, hymnus, lætitia : cum quibus est tibi una natura, et operatio una, ac indivisa adeptio. Amen.
Laus Dei ex Evangelio, de eadem Christi resurrectione.
UNDECIM Apostolis in monte Galilææ apparuisti : quibus datam tibi esse omnem potestatem in cœlo et in terra dixisti.
Quibus jussisti ut euntes docerent et baptizarent omnes gentes, docendo eos servare quæcumque mandasti Apostolis, primis inter credentes.1718
Tunc promisisti discipulis atque Ecclesiæ militanti, te esse cum eis cunctis diebus usque ad finem consummationemque sæculi.
Novissime apparuisti undecim Apostolis recumbentibus, quibus dixisti : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium cunctis hominibus.
Credentem fide formata et baptizatum, dixisti salvandum, incredulum vero damnandum.
Denique, credentes dixisti in nomine tuo ejecturos dæmonia, locuturos linguis novis ac variis, et sine læsione bibituros venena ; impositione manus languidos sanaturos, et serpentes tua virtute sine nocumento calcaturos.19
Hæc signa quidam tuorum, o Christe, corporaliter peregere, prout opportunum fuit pro hominum conversione, expediensque Ecclesiæ.
Præcepisti discipulis in Jerusalem sedere ac permanere, donec Spiritu Sancto recepto, induerentur cœlesti virtute ex alto.20
Eduxisti postremo discipulos ex conclavi usque Bethaniam : quibus cernentibus ascendisti in cœlum, elevata manu dans eis benedictionem, qui nunc ad Patris æternaliter resides dexteram.
Qui adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno ; erantque semper laudantes ac benedicentes Deum in templo.
Da nobis, Christe, tibi feliciter conglorificari, et a ruina peccati, quotiescumque labimur, mox suscitari.
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto laus, honor, majestas et gloria : cum quibus est tibi una, æterna, adoranda, infinita, perfecta essentia. Amen.
Laus Dei ex epistola Pauli ad Romanos.
Tu, Christe, factus es Deo Patri ex semine David secundum carnem : qui prædestinatus es Filius Dei in virtute, secundum sanctificationis Spiritum, ex resurrectione mortuorum tuorum.21
Gratia nobis et pax detur a te Deo Patre æterno, et a te Domino nostro Jesu Christo, qui ut Deus, unus es dator cum illo.22
Evangelium tuum, Christe, virtus est Dei :23 ejus enim justitia revelatur in eo in salutem omni credenti.
Invisibilia tua, Deus, per ea quæ facta sunt cognoscuntur ;24 sempiterna quoque virtus tua et divinitas per creata noscuntur.
Inexcusabiles sunt qui te cognoscentes, non te sicut Deum honorant aut gratias agunt, sed in suis cogitationibus evanescunt.
Hinc tradis hujusmodi in reprobum sensum et in concupiscentias varias :25 ita ut faciant ea quæ non conveniunt, sequendo motus et passiones diversas.
Inexcusabilis est coram te, Domine, qui inordinate alium judicat :26 non enim judicium tuum effugiet, sed eadem aut similia faciendo, se ipsum condemnat.
Divitias bonitatis, patientiæ et longanimitatis tuæ, Domine, nemo nostrum contemnat :27 quoniam benignitas tua, Deus super omnia benedicte, ad pœnitentiam nos adducit.
Impius autem, secundum impœnitentiam atque duritiam cordis sui thesaurizat sibi iram tuam, Christe, in die justi judicii tui.28
Tu nempe reddes unicuique secundum opera sua :29 bonis, gloriam et honorem in patria ; contentiosis vero et reprobis, sempiterna tormenta.
Non auditores legis informes, justi sunt apud te, Domine, sed factores legis evangelicæ justificabuntur a te.30
Tu, Deus, es verax, et omnis homo mendax :31 omnes siquidem peccaverunt, et egent gloria tua, qui salvator es efficax.
Tu, Deus, vivificas mortuos, et vocas ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt.32
Traditus es, Christe, propter delenda nostra delicta, et resurrexisti propter justificationem nostram, propria potestate divina.33
Da nobis legem implere, inordinata judicia devitare, patientiam et longanimitatem tuam cordialiter venerari atque amare.
Tibi gloria et majestas, honor et infinita potestas, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, summe simplexque Deus, omnipotens Trinitas. Amen.
Justificati ex fide tua, o Christe, pacem habeamus ad Deum per te.34
Per te accessum habemus in gratiam in qua stamus, et tua virtute in spe gloriæ filiorum Dei humiliter exsultamus.
Per tuam gratiam, Deus, in tribulationibus gloriemur, atque in omnibus veram jugiter patientiam operemur.
Spes tua, Christe, non confundit sperantes, sed salvat :35 quoniam caritatem divinam nostris cordibus tua bonitas donat per Spiritum Sanctum, qui mentes electorum, te miserante, inhabitat.
Commendas caritatem tuam, o Deus, in nobis : quoniam quum adhuc peccatores et inimici essemus, pro nobis, te volente, occisus est Christus.
Si quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus tibi, Pater æterne, per mortem Filii tui; multo magis nunc justificati et reconciliati in sanguine ejus, salvi erimus, te agente, in vita ipsius felici.36
Sicut per Adam peccatum, et per peccatum mors intravit in mundum; sic per tuam, Christe, justitiam, virtus, salus et vita procedunt in omne genus humanum.
Quemadmodum enim per inobedientiam unius, utputa Adæ, peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius, per tuam utique, Christe, justi constituuntur quamplurimi.
Tanta est, naturaliter bone, tua clementia, ut frequenter ubi abundavit delictum, abundet et gratia.37
Quicumque baptizati sumus in te, Domine Jesu Christe, in tua baptizati sumus morte, consepulti tibi in Baptismo, in nostræ interitum culpæ.38
Sicut tu, Christe, resurrexisti a morte per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ coram te ambulemus.
Etenim, si mortis tuæ similitudini complantamur, simul et resurrectionis tuæ similitudinem sortiemur.
Tu, Christe, resurgens ex mortuis, ultra non morieris;39 nec mortis dominio tu auctor vitæ amplius subjicieris.
Quod enim mortuus es peccato, illud delendo, mortuus es semel tantummodo; quod autem vivis, vivis immortaliter Deo.
Da ne regnet peccatum aut concupiscentia in carne nostra mortali, nec serviant membra nostra peccato, sed Deo et æquitati.40
Gloria, laus et honor sit tibi, æterne omnipotensque Creator, Pater, Fili Spiritusque Sancte, Deus sublimis, adorande incomprehensibilisque Salvator. Amen.
Nihil damnationis est his qui per caritatem et gratiam sunt in te, Jesu Christe, non ambulantes carnaliter:41 quos liberavit lex spiritus vitæ.
Tu, Deus Pater, Filium tuum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnasti peccatum in carne Christi, Unigeniti tui.
Prudentia spiritus, quam tu præstas, vita et pax affirmatur;42 porro prudentia carnis et mors, tibi Deo altissimo inimicatur.
Qui Spiritum tuum, Christe, non habet, non est tuus per gratiam;43 nec placent tibi, Deus justissime, qui ambulant secundum carnem.
Si Spiritus tuus, o Deus Pater, manet in nobis, corpora nostra mortalia vivificabis, propter inhabitantem Spiritum tuum in cordibus nostris.44
Quicumque Spiritu tuo aguntur, o Deus, hi tui sunt filii: qui non acceperunt spiritum servitutis in timore servili, sed adoptionis filiorum, in quo clamant, Abba (Pater), tibi Deo omnipotenti.
Spiritus tuus testimonium perhibet nostro spiritui, quod sumus, o Deus, filii tui; heredes utique tui, coheredesque Christi: si tamen compatimur, ut conglorificemur ei.
Non sunt condignæ passiones temporis hujus ad futuram gloriam, quam revelabis, Deus æterne, in nobis.4546
Viatores tui electi intra se gemunt, adoptionem filiorum tuorum exspectantes:47 desiderio te videndi clamantes, Quis nos liberabit de corpore mortis hujus?4849
Spiritus tuus, Domine, nostram adjuvat infirmitatem:50 nam quid oremus sicut oportet, nescimus per propriam sagacitatem; sed ille nostram ad orandum salubriter instruit cæcitatem.
Scimus quoniam diligentibus te, Domine, omnia cooperantur in bonum, his qui vocati sunt sancti secundum tuum æternum propositum.
Quos enim ad vitam præscisti, prædestinasti conformes fieri tuo Filio naturali: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, cunctis electis placitis tibi.51
Denique quos prædestinasti in æternitate, vocasti ad fidem in tempore; vocatos justificasti gratiæ infusione; justificatos magnificasti gloriæ collatione.
Si tu, Deus, pro nobis, quis contra nos prævalebit? Qui proprio Filio tuo non pepercisti, sed pro omnibus nobis illum in mortem dedisti, nonne omnia nobis cum illo donasti?
Quis ergo accusabit adversus electos tuos quos adamasti, quum et Christus pro eis ad te interpellet, sedens ad dexteram tuam in regno cœlesti?
Quis ergo nos separabit, o Christe, a tua dilectione? Nulla nos unquam separet creatura, o Deus sublimis, a tuo amore, qui est in te, Christe Jesu, nostro Salvatore.
Da nobis sæcularem atque carnalem detestari prudentiam, a te fonte sapientiæ salutarem haurire scientiam, inexstinguibilem divinæ dilectionis sortiri fervorem.
Tibi infinita lætitia et incircumscripta majestas cum omni honore et gloria, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, Deus simplex, Trinitas benedicta. Amen.
Tu, Deus metuende, cujus vis misereris, et quem vis induras: qui ex eadem massa vasa iræ et vasa misericordiæ formas.
Fecisti vasa misericordiæ tuos electos, ut in eis ostendas divitias gloriæ tuæ, magnitudinem scilicet caritatis, liberalitatis atque clementiæ tuæ deifluæ.
Operatus es etiam vasa iræ, volens tuam potestatem et æquitatis tuæ rigorem ostendere.
Non est, o Deus sublimis et sancte, qui tibi valeat respondere, non est qui te queat arguere;52 nec dicit figmentum fictori, Quid ita fecisti me? Ignorantes tuam justitiam, Domine, et suam volentes statuere, non sunt subjecti tuæ justitiæ, nec justi sunt vere.53 Tu, Christe, finis es legis, ad salutem cunctis credentibus. Omnis qui credit in te, non confundetur ullatenus: siquidem idem Deus omnium, dives in omnes se invocantes mente tenus.54 Non repellis, Domine, plebem tuam, quam per prædestinationem præscisti: quam non ex operibus ejus, sed gratia tua misericorditer redemisti. Da ne superbiendo altum de nobis sapiamus, sed formidemus, tuamque, Deus superbeatissime, bonitatem et severitatem sapienter pensemus.55 O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ tuæ, Divinitas adoranda!56 Quam incomprehensibilia sunt judicia tua, et investigabiles viæ tuæ, Trinitas superglorificanda! Quis enim sensum tuum cognovit? Aut quis consiliarius tuus fuit? Aut quis prior dedit tibi, et retribues ei? Palam quod nullus: quoniam ex te, per te et in te sunt omnia, Domine cœli. Tibi honor et gloria, Princeps altissime omnis rei. Corpora nostra fac tibi nos exhibere hostiam sacram, vivam, placentem, ut tibi, Deus omnipotens, in omnibus exhibeamus rationabilem servitutem. Ne huic sæculo conformemur, sed in anima reformemur;5758 nec plus quam oportet, sed sobrie sapere semper conemur.59 Spe simus gaudentes, spirituque ferventes, orationi semper instantes; non æstimemus nos ipsos prudentes.60 Non nosmetipsos, o Domine, in vitiis defensemus; verum, quantum in nobis est, cum omnibus pacem habere curemus.61 Nulli malum pro malo reddamus, mala inferentibus benefaciamus, et bona coram Deo atque hominibus provideamus.62
Amore tui, a quo omnis derivatur potestas, superioribus subdamur: qui enim potestati resistunt, tuæ ordinationi resistunt, et condemnationem eos acquirere protestamur.
Nemini quidquam debeamus, nisi ut invicem diligamus: sic enim legem tuam implemus, quoniam plenitudinem legis esse dilectionem, veraciter affirmamus.
Nemo nostrum sibi vivat, sed tibi, Deus gloriose et sancte, ut sive vivamus sive moriamur, inveniamur pertinere ad te.63
Ad hoc tu, Christe, mortuus esse censeris, ut vivorum ac mortuorum domineris.64
Ante tuum tribunal omnes mox stabimus, et pro nobis ipsis rationem singuli dabimus.
Non igitur amplius invicem judicemus;65 sed ne fratribus offendiculum ponamus, diligenter curemus.
Regnum tuum, Deus, non est esca et potio, sed justitia, pax et gaudium in Spiritu Sancto.
Da firmioribus imbecillitatem infirmorum æquanimiter sustinere, nec sibi inaniter complacere; sed proximis nostris omnes placeamus in bono et æquitate.66
Quæcumque in Scripturis sacris, Domine, revelasti, ad nostram doctrinam voluisti conscribi, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus in te Deo sublimi.
Deus patientiæ atque solatii, da nobis id ipsum in alterutrum sapere, ut unanimes honorificemus te Patrem Domini nostri Jesu Christi, in omni virtute.
Tu, Christe, minister circumcisionis fuisti, illam in tuo corpore suscipiendo propter veritatem Dei, ad confirmandas patrum promissiones factas de cœlo.
Deus spei, reple nos omni gaudio et pace in credendo, ut abundemus in spe et virtute Spiritus Sancti, repleti ejus septemplici dono.67
Soli sapienti Deo Patri et Filio ac Spiritui Sancto, honor et gloria sine fine, uni simplicissimo universorum principio. Amen.68
Footnotes
-
Marc. XVI, 1 et seq. ↩
-
Matth. XXVIII, 2-4. ↩
-
Luc. XXIV, 4-7. ↩
-
Joann. XX, 14-16. ↩
-
Joann. XX, 11, 12. ↩
-
Marc. XVI, 9; ↩
-
Matth. XXVIII, 8-10. ↩
-
Ibid. 11-15. ↩
-
Luc. XXIV, 13 et seq. ↩
-
Joann. XX, 19, 20. ↩
-
Luc. XXIV, 41-47. ↩
-
Joann. xx, 22, 23. ↩
-
Ibid. 26, 27, 29. ↩
-
Joann. xxi, 1-11. ↩
-
Ibid. 15-17. ↩
-
Coloss. iii, 1. ↩
-
Matth. xxviii, 16- 20. ↩
-
Ibid. 50-51, Marc. xiv, 19. ↩
-
Marc. xvi, 14-18. ↩
-
Luc. xiv, 49. ↩
-
Rom. i 1, 4. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ibid. 16-17. ↩
-
Ibid. 20-21. ↩
-
Rom. 1, 28-31. ↩
-
Rom. u, 1, 3. ↩
-
Rom. , 4. ↩
-
Rom. , 5. ↩
-
Rom. , 6-8. ↩
-
Rom. , 13. ↩
-
Rom. , 11, 4, 23, 24. ↩
-
Rom. , 11, 17. ↩
-
Rom. , 25. ↩
-
Rom. v, 1-3. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Ibid. 8-10. ↩
-
Ibid. 12, 18-20. ↩
-
Rom. vi, 3-5. ↩
-
Ibid. 9, 10. ↩
-
Rom. vi, 12, 13. ↩
-
Rom. viii, 1-3. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Ibid. 9, 8. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ibid. 14-18. ↩
-
Ibid. viii, 18. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Rom. viii, 21-23. ↩
-
Ibid. viii, 26. ↩
-
Rom. viii, 26-39. ↩
-
Rom. ix, 20. ↩
-
Rom. x, 3, 4. ↩
-
Ibid. 11, 12. ↩
-
Ibid. 20, 22. ↩
-
Ibid. 33-36. ↩
-
Rom. xii, 1, 2. ↩
-
Ibid. xii, 2, 6. ↩
-
Ibid. xii, 1-3. ↩
-
Ibid. 12, 11, 16. ↩
-
Ibid. 19, 18. ↩
-
Ibid. 17, 20. ↩
-
Ibid. 8, 10. ↩
-
Rom. xiv, 7-9. ↩
-
Ibid. 10, 12, 13. ↩
-
Rom. xv, 1, 2. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Rom. xvi, 27. ↩
Chapter 47 of 78