Laus Dei ex pauli ad philippenses epistola
CONFIDIMUS, Domine, quia tu qui cœpisti bonum in nobis, perficies illud usque in horam mortis et diem Salvatoris.
Oramus ut caritas magis ac magis in scientia et in omni sensu spirituali abundet in nobis, ut potiora probantes, sinceri et sine offensione simus in laudem et gloriam tuam, Deus.
Reple nos, Domine, fructu justitiæ per ad destinatum sequentes, ad bravium supernæ vocationis erigentes animos nostros. Philipp. 1, 20. Jesum Christum, ut in omni fiducia Christus magnificetur in corpore nostro per vitam et obitum.1 Ibid. 21, 23. Nobis vivere Christus sit, et mori lucrum, ut desideremus dissolvi et esse cum illo, contemplantes te Deum. Ibid. 29. Da nobis, Pater, non solum in Christum credere, sed omne adversum pro eo gaudentes et æquanimiter ferre. Ibid. 21, 3. Nihil per contentionem aut inanem gloriam operemur, sed per humilitatem superiores nobis invicem arbitremur.2 Ibid. 6-15. Tu, Christe, quum in forma Dei esses, veram habendo deitatem, non rapinam arbitratus es esse te Deo Patri æqualem. Sed temetipsum exinanisti per incarnationem, formam servi accipiens in similitudinem naturalem; humiliasti temetipsum, factus obediens usque ad crucifixionem. Hinc Deus te exaltavit, dans tibi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine tuo omne cœlestium, terrestrium infernaliumque genu flectatur, et omnis lingua te Jesum Christum in Dei Patris esse gloria fateatur. Da nobis cum metu, timore atque tremore nostram operari salutem: tu enim es, Domine, qui operaris in nobis velle et perficere, per tuam bonam voluntatem. Omnia sine murmuratione et hæsitatione agamus, ut sine querela et simplices filii Dei, Deus omnipotens, jugiter consistamus. In medio nationis perversæ, fac nos velut luminaria, sancte vivendo, lucere. Ibid. 11, 7, 8. Quæ nobis fuerunt inaniter lucra, reputemus propter te, Christe, ut detrimenta.3 Et propter eminentem tuam, o Fili Dei, scientiam, ut te lucrifaciamus, omnia hæc terrena et vana ut stercora contemnamus, tibique cum Patre et Spiritu Sancto, honorem semper et gloriam humiliter impendamus. Amen. Ibid. 13, 14. Da, Deus sublimis, ut quæ retro sunt obliti, ad anteriora extendamus nos ipsos, Nostra conversatio in cœlis semper sit, Domine: te enim Salvatorem præstolamur, o Christe, qui reformabis corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis tuæ. In te, Domine, semper gaudeamus; et tanta sit nostra modestia, ut innotescat cunctis hominibus. In te Verbo nos confortante, omnia possumus. Pax tua, Deus, omnem sensum exsuperans, corda et intelligentias nostras sit semper in Christo conservans. Quæcumque vera, pudica, justa, sancta, amabilia cogitemus; et desideriorum nostrorum impletionem secundum divitias tuas in gloria, a te, Domine, impetremus. Sempiternum imperium, omnis gloria atque felicitas tibi, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, simplex Deus, ineffabilis Trinitas. Amen. Laus Dei ex Pauli ad Colossenses epistola. IMPLE nos, Domine, agnitione voluntatis tuæ, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut digne te ambulemus, in omni virtute firmati, crescentes in scientia Dei. Gratias tibi, Pater, qui dignos nos fecisti in partem sortis Sanctorum in lumine; qui eripuisti nos de potestate tenebrorum, transferens nos in regnum Filii dilectionis tuæ. Qui est imago tua invisibilis, naturalis, perfecta; primogenitus omnis creaturæ: per quem et in quo creata sunt omnia. Tu, Christe, es caput corporis Ecclesiæ, in omnibus primatum tenens perpetue: quia in te complacuit Patri omnem plenitudinem inhabitare, atque per te omnia reconciliare. Per mortem tuam, Salvator, exhibe nos sanctos et irreprehensibiles coram te, fundatos atque immobiles in Evangelii fide et spe, ferventes in caritate.
In te, Christe, omnes sapientiæ et scientiæ thesauri exstant absconditi;4 in te omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter: in quo sumus repleti.
Tu caput es omnis principatus et potestatis: in quo spiritualiter circumcisi sumus, in exspoliatione vitiorum carnis mortalis.
Da, Fili Dei, tecum consurgere, quæ sursum sunt amare et sapere, ubi tu resides ad dexteram Patris, Rex gloriæ.5
Exspolia nos veterem hominem cum suis actibus, Domine, et novum nos indue, qui renovatur in tua agnitione, secundum imaginem tuam, Creator simplex ac trine.6
Indue nos sicut electos viscera pietatis, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam cordis: ut invicem supportemus et ignoscamus, si contra alium querelam habeat aliquis.
Super omnia imple nos caritate vinculo perfectionis; et pax tua, Christe, exsultet incessanter in cordibus nostris.
Verbum tuum, Christe, habitet abundanter in nobis in omni sapientia, ut doceamus atque hortemur nos invicem in hymnis, psalmis et canticis:7 cantantes tibi, Deus, in gratia.
Quidquid facimus in verbo aut opere, in nomine tuo agamus, Jesu Christe, gratias referentes semper in omnibus Deo Patri per te.
Orationi instemus omni tempore, vigilantes in ea in gratiarum actione.8
Da nobis sapienter ad eos qui foris sunt ambulare; sermonem quoque in gratia sale conditum habere, ut sciamus quomodo nos unicuique oporteat respondere.9
Da subditis prælatos suos humiliter, ordinate ac diligenter admonere, dicendo: Videte ministerium quod accepistis in Domino, ut valeatis hoc adimplere.10
Tibi sublimi Trinitati, Patri, Filio, Spiritui Sancto, gloria et majestas semper et ubique, in terra et cœlo. Amen.
Footnotes
Chapter 50 of 78