Skip to the text

Laus Dei ex prima pauli ad thessalonicenses epistola

DONA nos, Domine, loqui non quasi hominibus placentes, sed tibi, Deus omnipotens, qui noscis et comprobas mentes.

Sermo adulationis nunquam inveniatur in nobis, nec ab hominibus unquam gloriam requiramus.1

Hæc est, Domine, voluntas tua, sanctificatio nostra, ut vas suum seu corpus possideat quilibet nostrum in sanctificatione et honore qualibet hora.

Da ut in bonis operibus amplius abundemus, quieti vacemus, ad extraneos honeste ambulemus, nec alicujus aliquid desideremus.2

Quemadmodum credimus quod tu, Jesu, mortuus fuisti et resurrexisti;34 sic credimus quod eos qui per te dormierunt, Deus tecum adducet in die judicii.5

Tu enim, Christe altissime, in jussu, in voce Archangeli et in tuba Dei descendes de cœlo;6 et mortui qui in te sunt resurgent primi, tempore illo.7 C

Tunc et hi qui pro tunc adhuc vivi in terra invenientur, simul cum illis obviam tibi Christo in aera rapientur, et sic semper tecum in regno cœlorum, data sententia, commorabuntur.

Dies tuus, Domine, quasi fur in nocte creditur esse venturus: quum enim indurati dixerint, Pax et securitas, interitus eis superveniet repentinus.8

Da nos mutuo consolari et ædificare, prælatos et laborantes inter nos abundantius amare, propter opus illorum, pacem cum illis servare. D

Fac nos inquietos corripere, pusillanimes consolari, infirmos sustinere, ad omnes patientiam demonstrare ac operari.

Fac nos in te semper gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere, ab omni mala specie abstinere.

Tu, Deus pacis, sanctifica nos pie per omnia, ut integer spiritus noster, corpus et anima servetur in Christi adventu sine querela.9

Gratiarum actio, adoratio, hymnus et gloria tibi, omnipotens Trinitas, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, universa per sæcula. Amen.

Footnotes

  1. I Thess. II, 4-6. ↩

  2. I Thess. IV, 3, 4. ↩

  3. Ibid. 14. ↩

  4. Ibid. 10-12. ↩

  5. Ibid. 11-14. ↩

  6. Ibid. 16, 17. ↩

  7. Ibid. 16-18, 22. ↩

  8. I Thess. V, 2, 3. ↩

  9. I Thess. iv, 23. ↩

Chapter 51 of 78