Laus Dei ex prima pauli ad timotheum epistola
FINIS præcepti tui, Christe, est caritas vera de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.12
Fidelis sermo et omni acceptione dignissimus :3 quia tu, Christe, Dei Unigenite, in hunc mundum es missus salvare peccatores, quorum ego sum primus.
Tibi omnium Regi sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæculum sæculi.4
Obsecramus, postulamus, oramus et gratias agimus tibi, Domine Deus, pro cunctis hominibus, regibus, et omnibus in sublimitate constitutis, ut ita gubernentur et perficiantur a te, quod quietam atque tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
Tu, Deus, omnes homines vis salvari, et ad veritatis cognitionem perduci.
Unus es, Domine Deus, et unus inter te et nos mediator, Jesus Christus, qui se ipsum redemptionem dedit pro omnibus.
Da nobis orare te in omni loco et tempore, levantes puras manus cum fervore, sine ira et disceptatione.
Episcopos et sacerdotes fac, Domine, irreprehensibiles, prudentes, pudicos, moribus adornatos, hospitales, doctores, castos et sobrios, omnique virtute fulcitos.56
Diaconos similiter7 fac pudicos, non bilingues, sobrios, non avaros, mysterium fidei in conscientia pura habentes.89
Summæ Trinitati, Deo æterno, honor, virtus et gloria, Patri et Filio cum Spiritu Sancto. Amen.
Plane tu, Verbum Dei incarnatum, magnum es pietatis sacramentum, manifestum in carne, justificatum in Spiritu, visum angelis, prædicatumque hominibus, creditum mundo, assumptum in gloria.
Fac in pietate ad omnia utili nos jugiter exerceri : ipsa enim promissionem habet vitæ præsentis atque futuræ in regno cœlesti.10
Speramus in te Deum vivum, qui salvator es omnium hominum, præsertim fidelium.
Fac nos exemplares fidelibus in verbo et vita, in caritate quoque, fide et castitate, ac omni modestia.
Da prælatos vacari lectioni, exhortationi, doctrinæ; et omnibus nobis concede gratiam tuam nequaquam negligere.11
Da sine prævio judicio recto nil agere,12
1 Tim. vi, 8, 12. habentes alimenta et quibus tegamur, contentos exsistere, fideique bonum certamen certare.
Ibid. 15-18. Te Christum suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium: qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem; quem nullus in hac vita potest conspicere hominum.
Da divites sæculi non superbire, neque in incerto divitiarum confidere, sed facile tribuere, in operibus bonis ditescere, in te sperando, divitias ordinate expendere.
Tibi, Pater æterne, cum Filio et Spiritu Sancto, honor, regnum et gloria, imperium, adoratio, magnificentia, hymnus, reverentia sempiterna. Amen.
Footnotes
Chapter 53 of 78