Skip to the text

Laus Dei ex secunda pauli ad timotheum epistola

11 Tim. i, 7-10. NON dedisti nobis, Domine Deus, spiritum servilis timoris, sed virtutis, dilectionis et sobrietatis, ut serviamus tibi devotissima promptitudine mentis.

Testimonium tuum, Christe, non erubescamus: cujus gratia, non secundum opera nostra, nos a Deo Patre vocatos cognoscimus, qui ante omnia tempora sæcularia, gratiam suam in te dare disposuit nobis.

Tu, Salvator, mortem destruxisti; vitam vero et incorruptionem illuminasti.

Ibid. ii, 11, 12. Si tibi, Christe, commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, conregnabimus tibi in cœlis.

Ibid. 3, 4, 7. Fac nos, Pater, laborare ut decet bonos milites Christi, ne impliciti simus negotiis sæculi; sed tu in omnibus des nobis intellectum, Rex mundi.

Ibid. 15. Da ut tibi nos exhibamus probabiles, operarios inconfusibiles, verbum veritatis recte tractantes.

Ibid. 16, 18, 22. Da profana et inaniloquia devitare, nec verbis contendere, et juvenilia desideria fugere.

Ibid. 24, 25. Servum tuum, Christe, non decet litigare, sed mansuetum, docilem patientemque esse, et eos qui resistunt veritati, modeste corripere.

Omnes qui in te volunt pie vivere, Jesu Christe, persecutionem patientur, et copiosissimum præmium sortientur a te.1

Da prælatis ut prædicent verbum, instent opportune, importune;2 arguant, obsecrent populum sibi commissum, in omni patientia et doctrina virtutum.

Omnis majestas, honor et dignitas, hymnus et gloria tibi sit, beatissima Trinitas, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, quorum est indivisa essentia. Amen.

Footnotes

  1. 11 Tim. iii, 12. ↩

  2. Ibid. iv, 2. ↩

Chapter 54 of 78