Skip to the text

Laus Dei ex pauli ad titum epistola

SACERDOTES atque episcopos fac, Domine Tit. i, 7-9. Deus, sine crimine esse, superbiam, iram, intemperantiam, vinolentiam cupiditatemque fugere.

Fac eos hospitales, sobrios, benignos et continentes, justos, sanctos, eruditos, suum officium efficaciter exsequentes.

Senes et anus, adolescentulas, servos et juvenes orna virtutibus quæ singulis eorum sunt convenientes.1

Apparuit gratia tua, Deus Salvator, Jesu Christe, cunctis hominibus, erudiens nos ut omne malum abnegantes, sobrie, juste et pie vivamus cunctis diebus, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ tuæ, magne Deus, Salvator noster Jesu Christe, qui es pro nobis oblatus.2

Dedisti te ipsum pro nobis, o Fili Dei, ut nos ab omni iniquitate redimeres tibi; mundares quoque et faceres nos populum acceptabilem, operum bonorum sectatorem, Rex cœli.

Apparuit benignitas et humanitas tua, Christe Salvator.3 Non secundum opera justitiæ nostræ, sed secundum misericordiam tuam nos salvasti, Creator, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti.

Quem effudisti abunde in cor populi tui electi, ut justificati gratia tua, heredes simus vitæ æternæ in patria.

Sempiterna gloria, omnis honor et dignitas tibi sit, Pater æterne, Fili Dei adorande, summe Paraclete, altissima Trinitas. Amen.

Laus Dei ex epistola Pauli ad Hebræos.

MULTIFARIE multisque modis tu, Deus Pater, olim ante legem et sub lege loquens patribus per Prophetas, novissime, tempore evangelicæ legis et gratiæ, locutus es nobis per Filium tuum, qui est verus Messias.

Quem constituisti heredem universorum secundum naturam humanam; per quem fecisti sæcula universa secundum divinam ejus naturam.

Qui quum sit splendor gloriæ atque character substantiæ tuæ, portansque omnia sua virtute, et emundans a crimine, sedet ad dexteram majestatis tuæ divinæ.

Tanto secundum naturam assumptam angelis melior atque sublimior factus, quanto præ illis nomen hereditavit differentius, ut dicatur Filius tuus naturalis verusque Deus.

Nulli enim angelorum locutus es, Domine: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Omnes enim, te disponente, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter electos tuos, Deus sancte, immortalis et fortis.4

Diligentissime nos oportet tuos observare sermones, Fili Dei incarnate, quum tam districte servari sint jussa legis Mosaicæ verba per angelos datæ.

Confirmasti evangelicam legem, Domine Deus, signis diversis, magnis portentis, variisque virtutibus, et distributionibus Spiritus Sancti copiosis.5

Non angelis, sed Christo homini subjecisti, Deus, orbem terræ futurum:6 quem merito suæ passionis scimus a te gloria et honore coronatum; qui gratia tua pro omnibus gustavit mortis supplicium.

Decebat te Christum, propter quem et per quem omnia, qui multos filios salvasti in gloria, per mortis passionem consummari pro illorum salute æterna.

Hinc discipulos tuos non confundebaris fratres vocare, qui tua morte destruxisti diabolum, qui habebat mortis imperium, Domine, ejiciens illum a fidelium corde.7

Non angelos, sed semen Abrahæ apprehendisti: qui ex ejus progenie, humanam naturam dignantissime assumpsisti.8

Hinc debuisti per omnia fratribus assimilari, detrahibilibus demptis defectibus, quibus non decuit te vitiari.

Hoc ideo, Christe, ut misericors fieres secundum manifestationem, pontifexque fidelis ad Deum, repropitiando mundi prævaricationem.

In quo enim tu pati dignatus es et tentari, potens es, Domine Jesu, tentatis semper auxiliari.

Tibi cum Patre et Spiritu Sancto honor immensus et gloria infinita: cum quibus unus es Deus, una potentia, unaque vita. Amen.

Tu, Christe, confessionis nostræ es pontifex, atque apostolus, secundum quod missus, qui Deo Patri in domo sua, sancta Ecclesia, fuisti fidelis ut Filius.

Da ne unquam corda nostra tuis auditis sermonibus obduremus, sed invicem efficaciter nos hortando, obstinationem fraudis peccati vitemus.9

Timeamus ne relicta promissione intrandi tuam requiem, Domine, inveniatur quis nostrum ab electorum tuorum grege deesse.

Vivus est sermo tuus, Verbum et Filius tuus, Deus Pater æterne;10 efficax et penetrabilior omni ancipiti ense; nec est aliqua creatura invisibilis ei, cui nota et nuda sunt cuncta clarissime.

Habentes pontificem magnum qui penetravit cœlos te Jesum, Filium Dei, accedimus cum fiducia thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur, mediante plenitudine meriti tui.

Non te ipsum, Christe, ut pontifex fieres clarificasti, sed qui locutus est tibi: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

In diebus carnis tuæ in sæculo isto, preces Patri tuo cum clamore valido et lacrimis obtulisti;11121314 esque pro tua reverentia exauditus ab eo, quoad id quod deliberata ratione petisti.

Quumque Dei Filius esses, didicisti notitia experimentali obedientiam ex his quæ passus es in carne tua mortali.

Consummatus demum per passionem, factus es causa æternæ salutis omnibus tibi obtemperantibus: qui appellaris pontifex juxta ordinem Melchisedech, in Scripturis divinis.

Perfectos nos effice, et exercitatos fac nos sensus habere, ut solidum cibum a te, Domine, valeamus accipere.15

Non injustus es, Domine, ut operis nostri et dilectionis obliviscaris.16 Fac nos illorum sollicitos imitatores, qui fide et patientia hereditaverunt promissiones.17

Tibi, Trinitas supergloriosa, Deitas una, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, hymnus, virtus, adoratio, gloria, in omni Ecclesia militanti ac triumphanti. Amen.

Abraham amicus tuus, longanimiter ferens, tuam, Domine, adeptus est promissionem:18 cujus exemplo fac nos spem tenere in te firmam ac tutam ut ancoram.

Translato sacerdotio, transfers et legem, o Christe, quem certum est natum esse ex semine Judæ.

Nil ad perfectum adduxit lex Moysis;19 a te autem melioris introductio spei, per quam, Domine Deus, appropinquamus tibi.

Tu, Christe, eo quod maneas in æternum, sempiternum habes sacerdotium:20 hinc in perpetuum potes salvare, per te ipsum accedens ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro salute omnium nostrum.

Decuit nos habere pontificem sanctum, innocentem, impollutum, a peccatoribus segregatum, et excelsiorem cœlis statutum.

Pontificem te habemus Christum, ad dexteram sedis paternæ sedentem, sanctorum et veri tabernaculi a te Deo non ab homine fixi, ministrum præeminentem.21

Tu, Christe, adsistens Patri pontifex futurorum bonorum cœlestium, tabernaculum cœleste amplissimum, non in sanguine hostiarum legalium, sed per sanguinem ingressus es proprium.

Si sanguis et cinis sacrificiorum irrationalium rerum legis, inquinatos ad carnis emundationem sanctificavit: multo amplius sanguis tuus, Christe, qui per Spiritum Sanctum te ipsum obtulisti immaculatum Deo, conscientiam nostram a vitiis, ad serviendum Deo viventi, mundabit.22

Hinc novi mediator es Testamenti, ut morte tua intercedente pro remissione omnis peccati, et ejus quod erat in Testamento priori legali, repromissionem accipiant æternæ hereditatis electi.23

Non in manufacta Sancta, verorum exemplaria, ingressus es, Christe, sed in ipsum cœlum empyreum, ut vultui Dei Patris pro nobis non cesses apparere.24

Tibi Patri superessentiali, et Filio coæquali, et Sancto Spiritui utrique consubstantiali, laus, honor, virtus et gloria in toto hoc sæculo, atque in regno patriæ æternali. Amen.

Semel oblatus es, Domine Jesu, ad exhaurienda multorum peccata; secundo sine peccato apparebis exspectantibus te in salutem, cum majestate et gloria.25

Tu, Christe, unam pro peccatis offerens hostiam, propriam carnem, æternaliter sedes ad Patris altissimi dexteram, exspectans donec in effectu ponantur omnes inimici tui pedum tuorum scabellum in palam.

Una oblatione consummasti in sempiternum sanctificatos: hinc accedere fac nos in plenitudine fidei et conscientia munda ad te, spei nostræ confessionem indeclinabilem observantes.

Terribilis est, Domine, dies tui judicii, et æmulatio ignis tuos adversarios incensuri:26 quid enim horribilius quam incidere manus tuas, Deus vivens, Domine universi?

Consideremus invicem quæ tua sunt, Domine Deus, in provocatione caritatis operumque bonorum, non deserentes collectionem nostram propter consuetudinem aliquorum, sed eo amplius consolantes, quo magis constat appropinquare diem mortis atque judicii.

Hebr. x, 25, 36. Non amittamus, Domine, confidentiam nostram, quæ magnam a te habitura est remunerationem.27

Ibid. 36. Patientiam nobis præcipue necessariam præsta, ut tuam voluntatem implentes, obtineamus gaudia sempiterna.

Ibid. 38. Justi tui vivunt ex fide : qui si subtraxerint se, non placebunt animæ tuæ.

Ibid. x1, 2, 3. In fide equidem testimonium bonum consecuti sunt senes et Patriarchæ :28 per quam intelligimus aptata esse sæcula Verbo tuo, Pater æterne.29

Ibid. 6. Denique, sine fide impossibile est tibi, Deus, placere : nam quod sis, et remunerator inquirentium te consistas, accedentem ad te necesse est credere.

Ibid. 13. Juxta fidem defuncti sunt, Domine, veteres sancti, repromissionibus non acceptis, sed a longe eas adspicientes, salutantes, et confitentes quoniam peregrini et hospites sunt in terra exsilii hujus.

Ibid. 33. Per fidem Sancti tui vicerunt regna, operati sunt justa, adepti sunt repromissa bona æterna, cœlestia.30

Gloria, magnificentia, regnum, majestas Patri et Filio ac Spiritui Sancto, summæ Trinitati, quæ una est Divinitas. Amen.

Ibid. x1, 1-3. Da, Domine, omne pondus a te retrahens et circumstans nos peccatum abjicere ; per patientiam quoque propositum nobis certamen decurrere, adspiciendo in te Jesum fidei auctorem, qui proposito tibi gaudio, maluisti crucis supplicium ferre.

Recogitemus te, qui talem adversum te a peccatoribus sustinuisti contradictionem, ut non fatigemur animis nostris, sustinendo quamcumque tribulationem.31

Ibid. 5, 6. Disciplinam tuam non negligamus, nec fatigemur in ea : quem enim amas castigas, et omnem quem recipis filium, flagellas, Sapientia increata.

Ibid. 9. Si patri carnali obedire tenemur, quanto magis tibi Patri spirituum obtemperare adstringimur?

Da pacem et sanctimoniam sequi, sine quibus nemo videbit te Deum cœli.

Te precamur, ne qua in nobis radix amaritudinis germinet, quæ et a te nos ipsos impediat et alios inquinet.

Accessimus, Domine, ad montem Sion, civitatem tuam, Deus vivens, Jerusalem cœlestem, multorumque millium angelorum frequentiam, et primitivorum in cœlis conscriptorum Ecclesiam.32

Caritatem fraternitatis et hospitalitatem fac esse nobiscum ; honorabile connubium et torus immaculatus sit omnium Christianorum.33

Doctrinis variis et peregrinis non abducamur, sed corde per gratiam tuam jugiter stabiliamur.34

Tu, Christe, ut sanctificares per tuum sanguinem plebem, pati dignatus es extra portam.

Da nobis exire ad te extra; improperium tuum portemus in anima omnique conversione nostra.

Non habemus hic, Domine, manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per te, Christe, semper offeramus Deo hostiam laudis.

Beneficentiæ et communionis non obliviscamur, quoniam talibus hostiis te Deum meremur.

Da ut nostris rite obediamus præpositis, quatenus cum gaudio nostri profectus, et non gementes, præsideant nobis.

Deus pacis, qui eduxisti de morte pastorem magnum Christum, in omni bono nos apta virtutum, ut tuam in omnibus faciamus voluntatem, per gratiam Christi et meritum.35

Sanctitas, beatitudo, imperium tibi, Trinitas benedicta, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, Deitas simplex et incircumscripta. Amen.

Laus Dei ex Canonica Jacobi apostoli.

OMNE gaudium da nos æstimare, Deus omnipotens, quum diversas inciderimus.36 tentationes, ut simus perfecti et integri, in nullo deficientes.

Deus ditissime, qui das omnibus affluenter neque improperas, sapientiam salutarem tu nobis conferas, postulareque te in fide nil hæsitantes.37

Beatus vir in spe coram te, Domine, qui suffert et vincit tentationem : quum enim probatus fuerit, recipiet a te vitæ æternæ coronam, quam promisisti diligentibus te usque in finem.

Omne datum optimum, et omne donum perfectum, a te Patre luminum derivatur :38 qui non transmutaris nec vicissitudine obumbraris, a quo omne mutabile conservatur.39

Voluntarie genuisti nos verbo veritatis, ut creaturæ tuæ quoddam initium simus, renati unda Baptismatis.

Fac nos ad audiendum verba tua veloces, ad loquendum vero irascendumque tardiores, atque in mansuetudine insitum verbum salvificum suscipientes.40

Fac nos verborum tuorum factores idoneos, non auditores inanes;41 linguam quoque da refrenare, ne simus religiosi vani et apparentes.

Tu, Deus, pauperes in hoc mundo divitesque in fide elegisti, qui heredes sunt regni quod tuis amatoribus promisisti.

Non personam accipiamus, nec fidem mortuam habeamus;42 sed tibi Deo trino, omnipotenti ac simplici, honorem et gloriam jugiter offeramus. Amen.

Da, Deus æterne, ex bona conversatione operationem nostram ostendere in mansuetudine sapientiæ, omnemque zelum amarum et contentionem abjicere.

Quæ desursum est, Domine, sapientia infusa a te, pudica, pacifica, modesta suasibilisque consistit in veritate, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans simulatorie.

Amicitia hujus mundi tibi, Domine, inimicatur;43 tuusque inimicus efficitur, qui mundi hujus amicus esse conatur.

Fac nos, Deus, tibi esse subjectos et dæmoni reluctantes, manus et corda a duplicitate purificantes, risum et gaudium vanum in luctum atque mœrorem sanctum mutantes.

In tuo conspectu humiliemur, et nemini obloquamur : quoniam vita nostra vapor est ad modicum parens, et protinus exterminamur :44 non ergo de longiori vita præsumere inveniamur.

Patientes nos fac usque ad tuum, Christe, adventum;45 confirma cor nostrum, ne ingemiscamus in alterutrum.

Exemplo Prophetarum, quorum patientiam beatificamus, fac nos patientes, longanimes et efficaciter laborantes.46

Non inordinate juremus;47 sed contristati, æquo animo psallamus atque oremus.

Infirmos salubriter da inungi, alterutrum quoque veraciter confiteri, et pro invicem, ut salvemur, precari.48

Tibi Deo altissimo, simplici, uni atque trino, honor, regnum, felicitas, Patri, Verbo, Spiritui Sancto. Amen.

Footnotes

  1. Ibid. ii, 2, 6, 9, 10. ↩

  2. Ibid. 11-14. ↩

  3. Ibid. iii, 4, 7. ↩

  4. Ibid. 14. ↩

  5. Ibid. ii, 1-4. ↩

  6. Ibid. 5, 9, 10. ↩

  7. Hebr. ii, 11-14. ↩

  8. Ibid. 16-18. ↩

  9. Ibid. 8, 13. ↩

  10. Ibid. 12, 13. ↩

  11. Ibid. 7-10. ↩

  12. Ibid. v, 5. ↩

  13. Ibid. iii, 1. ↩

  14. Hebr. i, 1-5. ↩

  15. Hebr. v. 14. ↩

  16. Hebr. vi, 10, 12. ↩

  17. Ibid. vi, 12, 14. ↩

  18. Ibid. 13, 15, 18, 19. ↩

  19. Ibid. 19. ↩

  20. Ibid. 24-26. ↩

  21. Hebr. viii, 1, 2. ↩

  22. Hebr. ix, 14. ↩

  23. Hebr. ix, 11-15. ↩

  24. Ibid. 24, 25. ↩

  25. Ibid. 28. ↩

  26. Ibid. 27, 31. ↩

  27. Hebr. x, 35, 36. ↩

  28. Hebr. xi, 2, 3. ↩

  29. Ibid. xi, 1, 2, 4. ↩

  30. Ibid. 12-17. ↩

  31. Hebr. xii, 1-3. ↩

  32. Hebr. ix, 22, 23. ↩

  33. Hebr. ix, 14, 15. ↩

  34. Hebr. xi, 11, 13, 14. ↩

  35. Ibid. 20, 21. ↩

  36. Jacob. 1, 2. ↩

  37. Jacob. 1, 5, 6. ↩

  38. Ibid. 17, 18. ↩

  39. Ibid. 1, 17, 26. ↩

  40. Ibid. 19, 21. ↩

  41. Ibid. 22, 26. ↩

  42. Hebr. xi, 7-9. ↩

  43. Jacob. xi, 14, 4. ↩

  44. Jacob. iv, 10, 11, 15. ↩

  45. Ibid. 14, 15. ↩

  46. Ibid. 10, 11. ↩

  47. Ibid. 12, 13. ↩

  48. Ibid. 14, 16. ↩

Chapter 55 of 78