Skip to the text

Laus Dei ex prima petri canonica

GRATIA nobis et pax a te, Deus Pater, multipliciter sine cessatione : qui secundum præscientiam tuam nos elegisti in spiritus sanctificationem, in obedientiam et sanguinis Christi aspersionem.

Benedictus es, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam tuam in spem vivam nos regenerasti per Christi resurrectionem, in hereditatem æternam, conservatam electis in regno cœlesti.1

In te, Jesu Christe, in fine gaudebimus, qui nunc variis contristamur tentationibus atque doloribus, ut fidei nostræ probatio multo sit pretiosior auro, in laudem et gloriam tuam, Salvator omnipotens, præsidens omnibus.2

Te Jesum Christum, quem non vidimus, diligimus; in te quoque, non videntes, nunc credimus.

Videntes autem te, exsultabimus lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes fidei nostræ fructum, animarum salutem paratam in patria.3

1 Petr. 1, 13-15. Succincti mentis nostræ lumbos, sobrii et perfecti, speremus in eam quæ nobis offertur gratiam tuam, Christe, quasi obedientiæ filiis.

Non prioribus ignorantiæ nostræ desideriis, Domine, configuremur; sed secundum te Sanctum Sanctorum, qui nos vocasti, et nos in omni conversatione nostra sancti esse conemur.

Ibid. 18, 19. Non corruptibilibus auro vel argento redemisti nos de vana nostra conversatione, Salvator æterne, sed pretioso sanguine tuo, Christe, agne incontaminate, princeps virtutum, rex benedicte.4

Ibid. 22, 23. Da ut animas nostras castificemus in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici corde invicem diligentes attente et gratis.

Renati sumus non ex corruptibili sed incorruptibili semine, per verbum tuum, Deus vivens ac permanens sine fine.5

Ibid. 11, 1-4. Fac nos omnem malitiam, dolum, simulationes, invidias, detractiones deponere, et quasi modo genitos lac simplicitatis et innocentiæ concupiscere, ut in eo crescamus in salutem vitæ perpetuæ.

Da nos gustare quam dulcis es, Christe: ad quem accedimus lapidem vivum, reprobatum ab impia plebe, electum vero et honorificatum ab æterno omnipotentique Patre: cum quo et Spiritu Sancto est tibi honor et gloria sine fine. Amen.

Ibid. 9. Per te, Fili Dei, facti sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut tuas annuntiemus virtutes, qui de tenebris nos vocasti in admirabile lumen tuæ miserationis.

Ibid. 11, 12. Fac nos tanquam peregrinos et advenas a carnalibus desideriis abstinere, quæ cernimus contra animam nostram impugnationis militiam exercere: ut inter gentes spiritualiter conversemur sine reprehensione.

Ibid. 13, 15. Fac nos propter te omni creaturæ humanæ subjectos: ut bene agendo, obmutescere faciamus imprudentium hominum sermones indisciplinatos.

Da ut omnes honoremus, adversa et injurias sine causa illatas æquanimiter toleremus.

Tu, Christe, passus es pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut tua sectemur vestigia, qui non fecisti peccatum.

Quum patereris et maledicereris ab impiis, non maledixisti nec comminatus es eis.

Judicanti autem injuste te tradidisti, qui peccata nostra super lignum in tuo corpore pertulisti, ut peccatis mortui, vivamus in justitia tibi.

Eramus aliquando sicut oves errantes, Christe Salvator; sed convertisti nos ad te animarum nostrarum episcopum ac pastorem, omnium Dominator.

Fac nos omnes in fide unanimes, compatientes, misericordes et humiles; non malum pro malo, nec maledictum pro maledicto reddentes, sed econtrario benedicentes.

Quis est qui nobis noceat, Domine, si boni æmulatores fuerimus in te?

Te Dominum Christum in nostris cordibus sanctificemus;6 cum modestia quoque et sancto timore conscientiam bonam servemus.

Semel passus es, Christe, pro nostris peccatis, ut nos carne mortificatos et spiritu vivificatos offeras vultui Patris.

Deglutisti tua morte mortem communem, ut vitæ æternæ efficiamur heredes per tuam passionem.

In cœlum profectus es, Christe, angelis tibi subjectis, et potestatibus atque virtutibus cum universis supernis spiritibus.

Fac nos prudentes, in orationibus vigilantes, atque præ omnibus mutuam in nobis continuam caritatem servantes, quoniam multitudinem peccatorum operit caritas.7

Unumquemque nostrum fac gratiam sibi concessam in alterutrum administrare, quemadmodum decet, Domine, bonum dispensatorem multiformis gratiæ tuæ patrare.8

Summæ Trinitati, simplici Deo, Patri et Filio ac Spiritui Sancto, gloria infinita, honor perennis, hymnus decorus, in præsenti sæculo et futuro. Amen.

In omnibus tu, Deus Pater, honorificeris per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum.

Tuis passionibus communicando, fac nos, Christe, corde gaudere, ut et in revelatione gloriæ tuæ gaudeamus perpetue.9

Si in nomine tuo, Jesu Christe, exprobramur, beati sumus: quia quod est honoris et gloriæ virtutisque Dei, et Spiritus Sanctus, super nos requiescit intrinsecus.

Qui secundum tuam voluntatem, Domine, patiuntur, tibi Creatori fideli animas suas commendant, et a te beatitudinem sortiuntur.10

Quam metuendum est, Domine, tuum judicium!11 Si enim justus vix salvabitur, impius et peccator ubi subsistent et habituri sunt locum?

Senioribus et prælatis da digne et fructuose præesse, ut a te principe pastorum, immarcescibilem gloriæ coronam queant percipere.12

Non sint quasi dominantes in clero, sed forma vitæ in omnibus;13 non turpis lucri intuitu, sed proficiendi affectu, præsideant subditis.

Fac adolescentes senioribus obtemperantes, omnes quoque humilitatem in invicem insinuantes.14

Sub omnipotenti manu tua, Domine, humiliemur, ut a te visitationis tempore æternaliter exaltemur.

Sobrios, vigilantes et timoratos nos effice, quoniam dæmon non cessat nos quasi leo rugiens circuire:15 cui da nos efficaciter fortes in fide resistere.

Deus omnis gratiæ, qui nos in æternam gloriam tuam vocasti, in Christo Jesu modicum passos in hac carne mortali tu nos perfice, confirma, solida in sæculum sæculi.16

Gloria atque imperium sempiternum Patri et Filio ac Spiritui Sancto in ævum. Amen.

Laus Dei ex secunda Petri Canonica.

MAXIMA et pretiosa nobis Deus per te donavit, o Christe, ut per hæc divinæ efficiamur consortes naturæ, fugientes corruptionem concupiscentiæ sæcularis et vanæ.

Fac nos in fide administrare virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, et in abstinentia patientiam;1718 in patientia insuper pietatem, et in pietate fraternitatis amorem, atque in eo caritatem divinam.

Fac nos per operum bonorum exsecutionem, certam facere nostram vocationem et electionem.

Non indoctas fabulas assecuti, tuam, Christe, veritatem et præscientiam confitemur;19 sed speculatores magnitudinis tuæ facti, te Deum verum et hominem jugiter reveremur. Accepisti enim a Patre gloriam et honorem, voce hujuscemodi delapsa a magnifica gloria ad tuam personam: Hic est Filius meus carissimus, in quo mihi complacui per complacentiam infinitam.

Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed a te, o Spiritus Sancte, inspirati, locuti sunt homines sancti secreta divina.20

Tu, Deus, qui angelis peccantibus originalique mundo non pepercisti, fac nos vehementer timere rigorem tui judicii, neque peccare, ne simus servi peccati.

Fac nos bona quæ scimus agenda, idonee operari: quoniam melius est viam justitiæ ignorare, quam post agnitionem retrogradare.

Apud te, Domine, mille anni ut dies unus: qui non tardas promissa, sed propter nos agis in patientia, volens ad pœnitentiam converti omnium corda.

Adveniet dies tua, Christe, ut fur improvise: in quo cœli magno impetu transibunt repente;21 elementa quoque calore solventur, et terra ejusque opera exurentur.

Quum ergo hæc omnia sint solvenda, quales nos esse oportet, o Domine, in conversatione virtuosa ?

Tua virtute, Redemptor, satagamus immaculati et inviolati in pace inveniri a te;22 tuamque longanimitatem arbitrantes salutem, tibi semper in sanctitate ministremus et æquitate.

Per tuam, Domine, gratiam custodiamus nos ipsos, ne insipientium errore traductos, rapiat hostis a virtutum firmitate prolapsos.23

In cognitione tua, Christe, et gratia concrescamus. Tibi cum Patre et Spiritu Sancto omnem virtutem, honorem et gloriam damus. Amen.24

Laus Dei ex prima, secunda et tertia Joannis Canonicis.

VERBUM Patris æterni, quod fuit ab initio mundi, quod in carne natum audierunt, viderunt et contrectaverunt Apostoli, prædicaverunt nobis, Genitor sempiterne, discipuli Christi.

Annuntiaverunt nobis vitam æternam, quæ fuit ab initio apud te Patrem, ut obtineamus a te plenam lætitiam.

Tu, Deus, lux es, et non sunt in te tenebræ ullæ : scimus enim te lucem puram, perfectam infinitamque esse.

Qui se dicit tecum societatem25 habere, nec cessat in tenebris culpæ et ignorantiæ ambulare, mentitur nec facit veritatem sincere.

Si autem in luce veritatis atque justitiæ ambulemus, sicut tu lux es, Domine Deus, ad te Patrem tuumque Filium ac Spiritum Sanctum societatem habemus, et sanguis Christi nos mundat a cunctis peccatis.

Si nos sine peccato esse asserimus, mentientes, nos ipsos decipimus.

Si nostra veraciter confiteamur peccata, tu, Deus, fidelis et justus es, ut nobis indulgeas ea.

Si peccaverimus, advocatum habemus apud te Patrem, tuum unicum Filium; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris et omnium hominum.

In hoc scimus quod te Deum cognoscimus, si tua mandata implemus : qui enim dicit se nosse te nec tua custodit mandata, mendacem censemus.

Porro qui verbum tuum custodit, in hoc caritas tua perfecta exsistit.

Qui se dicit in te, Jesu Christe, manere, debet sicut tu ambulasti et ipse proportionaliter ambulare.26

Qui fratrem suum diligit, in luce versatur; qui autem proximum odit, in tenebris graditur, et intus obtenebratur, et nescit quo eat, eo quod excæcatus, a peccato vincatur.

Da ne mundum et ea quæ mundi sunt diligamus :27 non enim est caritas tua in hujus mundi amatoribus vanis.

Mundus transit cum concupiscentia sua; qui vero tuam, Deus, efficit voluntatem, manet in sæcula.

Da nobis, omnipotens Deus, unctionem Spiritus Sancti, ut ipsa nos doceat de omni re ad nostram salutem spectante.28

Qui negat te Filium Dei, negat et Patrem; qui vero te confitetur, habet et Genitorem.

Quam magnam caritatem nobis dedisti et ostendisti, Deus Pater, ut filii tui nominemur et simus veraciter !

Nunc, Domine, filii tui sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus29 quoniam quum apparuerit, similes tibi erimus, quia te sicuti es, clare videbimus.

In hoc apparuisti, Fili Dei, ut dissolvas opera iniqua diaboli.30

Tibi, Unigenite Dei, cum Patre et Spiritu Sancto, laus, honor, virtus et gloria in omni militantis ac triumphantis Ecclesiæ loco. Amen.31

Qui natus est ex te, Deus, non peccat finaliter :32 quoniam semen tuum in ipso perseverat, ne pereat æternaliter.

Injustus et qui proximum odit, ex diabolo est :33 omnis nempe odiens fratrem, homicida existit.

In hoc caritatem tuam, Deus incarnate, cognoscimus, quoniam animam tuam posuisti pro nobis.34 Fac et nos pro fratribus animas ponere congruis locis.

Si cor nostrum non reprehenderit nos, secure in te confidimus, Domine, et quidquid petierimus instanter atque salubriter, sortiemur a te.35

Qui servat mandata tua corde sollicito, in te manet tuque in eo.36

Fac nos, Domine, circumspectos, non omni spiritui mox credentes :37 imo spiritus si ex te Deo sint, sapienter probantes ac discernentes.

In hoc apparuit, Deus Pater, caritas tua in nobis, quoniam Filium tuum unigenitum misisti ad nos mysterio Incarnationis, ut vivamus per eum vita gloriosæ illustrationis.

In hoc est caritas, non quasi dilexerimus te, sed quoniam tu prior dilexisti nos, Pater æterne, misistique Filium tuum propitiationem pro nostra offensione.

Si tu, Deus, dilexisti nos, et nos debemus diligere proximos.

In hoc scimus quia in te manemus et tu in nobis, quoniam de Spiritu tuo dedisti nobis, implens nos ejus donis.38

Tu, Deus, es caritas; et qui manet in caritate, in te manet, et tu in eo, Creator sublimis atque beate.39

In caritate tua non est timor servilis, pœnalis, sed castus, sanctus, dulcis et filialis, manens in sæculum sæculi etiam in Beatis.40

Fac nos te ardenter diligere, quoniam prior dilexisti nos, Domine.

Jussisti ut qui diligit te, proximum suum non cesset diligere.

Qui se te Deum diligere loquitur, et proximum quemcumque odit, mentitur ac fallitur.

Omnis qui diligit te Deum, qui genuisti, diligit te Unigenitum Dei, qui ex Patre æternaliter profluxisti.41

Mandata tua, Domine, non gravida esse cognoscimus :42 quoniam omnis qui natus est ex te, vincit mundum per fidem divinitus.

Vincit mundum qui fide formata credit te Jesum esse Filium Dei : qui non in aqua tantum, sed per aquam sanguinemque venisti.

Gloriam, laudem, honorem tibi offerimus, Trinitas adoranda, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, una Deitas æternaliter glorificanda. Amen.

Spiritus Sanctus testatur, quod tu, Christe, sis veritas :4344 tres enim in cœlo testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, qui una sunt Deitas.

Qui in te Filium Dei non credit, Deum Patrem mendacem constituit : quoniam testimonium quod tibi perhibuit Pater, non recipit.

Tu, Pater, vitam æternam nobis dedisti, quam in Filio tuo unigenito constituisti :45 quoniam vitam æternam habemus, credendo in nomine Filii tui Christi.

Ex te Deo nos esse confidimus, et totum mundum positum in maligno conspicimus.46

Scimus47 quod tu, Fili Dei, in mundum venisti, et ad cognoscendum Deum veram nobis sapientiam præstitisti, et item ut in te vero Filio Dei, qui verus es Deus et vita æterna, simus mente fideli.48

Sit nobiscum gratia, misericordia et pax a te Deo Patre, et a Filio tuo Jesu Christo, in veritate semper et caritate.49

Hæc est caritas vera, Domine Deus, ut secundum tua præcepta jugiter ambulemus.50

Da ut nos ipsos inspiciendo, bona quæ fecimus non perdamus, sed plenam a te mercedem, Deus omnipotens, obtineamus.51

Qui in tua, Christe, doctrina, fide et moribus manet, Deum Patrem et te ejus unigenitum Filium habet.

Fac præcipuum esse gaudium prælatorum, spiritualem profectum subditorum suorum.52

Ex te est, Domine Deus, qui bene facit; non autem te videt, qui male facit, quoniam formatam de te cognitionem non habet.

Tibi Patri supergloriosissimo, tuoque carissimo unico Filio, et Spiritui Sancto utrique condilecto, gloria et majestas, magnificentia, adoratio, omnisque honor et dignitas in sæculo sempiterno. Amen.53

Footnotes

  1. 1 Petr. 1, 2-4. ↩

  2. Ibid. 6-9. ↩

  3. Ibid. 11, 9. ↩

  4. 1 Petr. 1, 17, 19, 20. ↩

  5. Ibid. 21-25. ↩

  6. Ibid. 15, 16. ↩

  7. Ibid. 11, 8. ↩

  8. Ibid. 16. ↩

  9. Ibid. 13, 14. ↩

  10. Ibid. 19. ↩

  11. Ibid. 18. ↩

  12. 1 Petr. v, 1, 4. ↩

  13. Ibid. 3, 2. ↩

  14. Ibid. 5, 6. ↩

  15. Ibid. 8, 9. ↩

  16. Ibid. 10, 11. ↩

  17. 1 Petr. iv, 8-11. ↩

  18. II Petr. i, 4-7. ↩

  19. 1 Petr. v, 16, 17. ↩

  20. Ibid. 21. ↩

  21. 1 Petr. ii, 4, 5. ↩

  22. II Petr. III, 14, 15. ↩

  23. Ibid. 17, 18. ↩

  24. I Petr. iv, 11. ↩

  25. I Joann. I, 1-9. ↩

  26. I Joann. II, 1-6. ↩

  27. I Joann. i, 13. ↩

  28. Ibid. 20. ↩

  29. I Joann. III, 1, 2. ↩

  30. I Joann. i, 8. ↩

  31. I Petr. iv, 9-11. ↩

  32. I Joann. i, 9. ↩

  33. Ibid. 10, 13. ↩

  34. 1 Joann. 11, 16. ↩

  35. Ibid. 21, 22. ↩

  36. Ibid. 24. ↩

  37. Ibid. 14, 1. ↩

  38. 1 Joann. iv, 13. ↩

  39. Ibid. 16. ↩

  40. Ps. xviii, 10. ↩

  41. 1 Joann. v, 14, 1. ↩

  42. Ibid. 2-6. ↩

  43. II Petr. iii, 18. ↩

  44. 1 Joann. 5, 6, 7. ↩

  45. Ibid. 10-13. ↩

  46. Ibid. 19, 20. ↩

  47. 1 Joann. v, 19. ↩

  48. Ibid. 20. ↩

  49. 11 Joann. 3. ↩

  50. Ibid. 6. ↩

  51. Ibid. 8, 9. ↩

  52. 111 Joann. 4. ↩

  53. I Petr. iv, 11. ↩

Chapter 56 of 78