Skip to the text

Laus Dei ex canonica judæ

Tu, Jesu, populum Israel de terra Ægypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidisti, secundum divinitatem hæc operans.1

· Angelos quoque apostatas, in magni judicii die vinculis æternis sub caligine reservasti, Rex cœli.

Sodoma et Gomorrha post carnem alteram abeuntes, factæ sunt a te, Domine juste judex, exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.

Viam Cain, erroremque Balaam, et contradictionem Core sequentibus, conservasti procellam tenebrarum in æternum, cum gehennæ incendiis.2

Ecce venies, Domine, in sanctis millibus tuis, facere judicium contra iniquos de omnibus eorum sermonibus duris et operibus impiis.3

A murmuratoribus querulosis et concupiscentiarum secutoribus, nos secerne; a segregantibus semetipsos, animalibus, spiritum non habentibus, nos merito et præmio divide.

Da, Deus altissime, ut sanctissimæ fidei nos superædificemus, in Spiritu Sancto oremus, atque in fervida dilectione jugiter perseveremus.4

Fac nos aliis in timore misericordiam exhibere, eamque quæ carnalis est maculatam tunicam odio juste habere.5

Tibi, qui potens es nos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriæ tuæ immaculatos cum gaudio, soli Deo per Christum gloria, magnificentia, imperium et potestas sine termino aliquo. Amen.

Footnotes

  1. Judæ 5-7. ↩

  2. Ibid. 11,13. ↩

  3. Ibid. 14-16, 19. ↩

  4. Ibid. 20,21. ↩

  5. Ibid. 23-25. ↩

Chapter 57 of 78