Laus Dei ex actibus apostolorum
PRÆBUISTI te, Christe, post passionem tuam discipulis tuis vivum in multis argumentis, per dies quadraginta apparens atque ostendens eis te ipsum, loquensque cum eis de régno cœlorum.1
Convescens demum cum eis, jussisti ab Jerusalem ne abirent, sed Spiritus Sancti adventum, quem eis promiseras, expectarent.2
Tunc locutus es eis, quod Spiritus Sancti virtutem susciperent, tibique in Jerusalem et in omni Judæa atque Samaria, et usque ad ultimum terræ, testimonium perhiberent.
His dictis ascendisti in cœlum, suscipiente te nube ab adspectu eorum.
Quibus te visu deducentibus, gaudentibus et vehementer mirantibus, locuti sunt duo angeli sancti, te sic rediturum, utique in die judicii, quemadmodum ascendere te viderunt in sublimia cœli.
Tibi, Pater æterne, cum Filio et Spiritu Sancto, hymnus, virtus et gloria, in præsenti sæculoque futuro. Amen.
In die sacratissimo Pentecostes, discipulis (fere centum viginti hominibus) Spiritum Sanctum misisti in igneis linguis : qui omnium linguarum ac Scripturarum notitiam contulit eis.
Cujus novitate miraculi attoniti sunt Judæi, conversique sunt usque ad tria millia die hoc, prius increduli.
Tunc per manus Apostolorum fecisti prodigia et signa magna in urbe Jerusalem, et metus magnus irruit in omnem Judæorum perfidam plebem; habebantque credentes ad omnem populum gratiam magnam.
Te Jesum Nazarenum, virtutibus, signis et prodigiis divinitus approbatum, Patrisque definito consilio ac præscientia traditum, iniqui Judæi interemerunt, suspendentes ad lignum.3
Tua virtute claudum a nativitate Petrus sanavit : per quod quinque millia Judæorum ad te simul convertit.
Tu, Pater, Deus Patriarcharum, glorificasti Filium tuum Jesum, vitæ auctorem et Sanctum:4 quem occiderunt Judæi, petentes sibi dimitti homicidam seditiosum.
Honor, laus, virtus et gloria summæ Trinitati, Patri et Filio cum Spiritu Sancto, per sæcula infinita. Amen.
Non est in alio salus nisi in te, Domine Jesu Christe;5 nec aliud datum est hominibus nomen sub sole, in quo eos oporteat salvos consistere.
Quum te Deum orasset primitiva Ecclesia, motus est locus in quo stabat ipsa;6 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes verbum tuum cum omni fiducia.
Tua virtute, ad increpationem Petri subito exspiraverunt vir et conjux ipsius, furati de pretio agri.7
Tua supernaturali, admirabili potestate, sanabantur ad umbram Petri varia deprehensi infirmitate.8
Te jubente, angelus carceris ostia patefecit, conclusosque Apostolos inde eduxit, et tibi, o Christe, testimonium prædicationis ferre præcepit.9
Potestas, beatitudo, regnum et gloria Patri, Filio et Spiritui Sancto, quibus solis impendenda est latria.
Gaudebant, Christe, tui sancti Apostoli, quod digni habiti sunt pro te contumeliam pati.10
Tua gratia vidit Stephanus degens in terra, cœlos apertos et gloriam Dei, teque Filium ejus stantem a dextris virtutis11
Patris æterni; refulsitque facies ejus ut facies angeli.12
Te operante, sanavit Philippus diaconus multos obsessos, claudos et paralyticos in Samariæ locis:13 quem a conspectu eunuchi subito rapuit Spiritus, cujus admonitione fuit ad illum profectus.14
Per tuam infinitam, Christe, clementiam, Paulo tuos adhuc persequenti apparuisti, eumque ad cœlestia raptum, de arcanis fidei instruxisti, et in apostolum consecrasti.1516
In nomine tuo Petrus Æneam paralyticum reparavit, religiosamque feminam Tabitham a morte resuscitavit.17
Gloria infinita et honor perpetuus tibi, Trinitas supersancta, Pater et Fili ac Spiritus Sancte, unus Deus. Amen.
Te Deo mittente ac miserante, angelus claro die Cornelio centurioni apparuit, eumque de agendis docuit; et quod preces ejus ac eleemosynæ tibi placerent disseruit.18
Denique, quum Petrus Cornelio et congregatis cum eo evangelizaret, antequam eos baptizavit, misisti eis in signo visibili Spiritum Sanctum, qui donum linguarum eisdem donavit.19
Tu, Jesu, quem Pater unxit virtute et Spiritu Sancto, pertransisti docendo ac benefaciendo, omnesque a diabolo possessos curando.20
Petrum incarceratum, dire vinctum, et multis custodibus circumcinctum, eduxisti miro modo de carcere per angelum sanctum, tuæ virtutis ministrum.21
Herodem tibi Deo vero non dantem honorem, percussisti plaga per angelum:22 exspiravit enim superbissimus ille, consumptus a multitudine vermium, qui divinum sibi delectabatur impendi honorem atque præconium.
Omnis excellentia, adoratio, gloria tibi sit, Trinitas summa, omnipotens, benedicta. Amen.
Per te, Christe, peccatorum annuntiatur remissio, et de omnibus a quibus in lege Moysis justificari non potuit homo:23 in te namque omnis qui credit, justificatur a Deo.
Te Christum posuit Deus in lucem gentium, ut salus sis ejus usque ad terræ extremum.24
Te Domino operante, ad imperium Pauli erectus atque sanatus est claudus ex utero ortuque sui.25
Deus, qui cœlum, terram, mare, omniaque in eis contenta fecisti, in præteritis generationibus omnes gentes suas vias ingredi permisisti.26
Nec sine testimonio reliquisti te ipsum, dans pluviam, tempora fructifera, alimentaque omnium.
Tibi veneratio summa, regnum, majestas, Trinitas superfelix, Pater, Fili, Spiritus Sancte, quorum est una infinita potestas, indivisaque divinitas. Amen.
Per gratiam tuam credimus, Jesu Christe, salvari, qui fide purificas corda credentium tibi.27
Tu, Deus, qui mundum et omnia quæ in eo sunt condidisti, omnibus vitam et inspirationem dedisti, atque ex uno omne hominum genus super terram habitare fecisti.
Definisti statuta temporum omnium, et terminos habitationis eorum, ut quærant te Deum.
Tu non es longe a quolibet nostrum : quoniam in te vivimus, movemur et sumus, qui genus consistimus tuum.
Non in manufactis habitas templis; nec auro, argento aut sculptili seu artificiato cuicumque es similis.28
Prioris ignorantiæ tempora tu aspernans, tempore gratiæ omnes pœnitentiam agere fuisti adhortans.
Quoniam statuisti diem in quo judicaturus es orbem, per virum quem statuisti omnium justum ac infallibilem judicem.
Beatitudinis plenitudo, honor et omnipotentia tibi Patri et Filio cum Spiritu Sancto, quorum est una natura atque lætitia. Amen.
Viris fere duodecim baptizatis a Paulo, misisti mox Spiritum Sanctum in sensibili signo :29 qui statim orsi sunt loqui variis linguis in Domino.
Virtutes, Domine Jesu, non modicas per Paulum fecisti, per cujus sudariorum et semicinctiorum contactum, ægros et obsessos curasti.30
Demum te operante, patrem Publii a dysenteria et febribus liberavit, omnesque insulæ Melitanæ infirmos curavit.31
Tua virtute Eutychum suscitavit a morte, viperamque de manu sua excussit atque exstinxit in igne :32 quo viso, Barbari dixerunt eum Deum esse.
Meritis insuper Pauli, omnes secum existentes in navi liberasti a tempestate gravissima pelagi.
Fac nos apostolicam in omnibus sequi doctrinam, Deus trine, cui omnem optamus impendi honorem et gloriam. Amen.
Laus Dei ex Apocalypsi Joannis apostoli.
GRATIA33 nobis et pax detur a te Deo æterno, qui es, et qui eras, quique venturus es mundo.
Tu, Christe, testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, dilexisti et lavisti nos a peccatis nostris tuo in sanguine, fecistique nos Deo nostro regnum et sacerdotes in tempore gratiæ.
Ecce venies, Christe, cum nubibus, et videbit te omnis oculus, hi quoque qui te pupugerunt vulneribus.
Plangent34 se super te omnes terræ tribus, qui es Alpha et Omega, principium et finis, qui vere es, omnipotensque venturus es.
Tu, Christe, es primus atque novissimus;35 vivus, qui fueras mortuus.
Et ecce es vivens in sæcula sæculorum, habesque claves mortis ac inferorum :36 cui cum Patre et Spiritu Sancto est honor et gloria in via et patria Beatorum. Amen.
Vincenti dabis edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Deitatis cœlestisque patriæ.37
Fac nos fideles usque ad mortem, ut accipiamus a te vitæ æternæ coronam.
Nihil eorum quæ sumus pro justitia perpessuri, sinas nos timere : qui enim vicerit, non lædetur a morte secunda infernalis miseriæ.
Vincenti dabis manna absconditum, et calculum candidum, atque in eo nomen scriptum, quod non novit nisi qui accipit ipsum.
Renes et corda scrutaris, qui unicuique secundum opera sua retribues.38
Vincenti et perseveranti in finem, dabis potestatem super gentes et stellam matutinam in præmiis.39
Vigilantes nos effice, et opera nostra plena fac coram te, ut qualiter acceperimus, habeamus in mente exerceamusque opere.40
Tibi, Pater altissime, Patrique compar Unice, ac adorande Paraclete, magnificentia, adoratio, regnum omnisque nobilitas sine fine. Amen.
Vincentem, Christe Redemptor, vesties vestibus albis;41 nec nomen ejus de libro vitæ delebis, sed in conspectu Patris tui æterni eum fateberis.
Tu, Christe, sanctus et verax, habes clavem David:42 qui claudis, et nemo aperit; aperis, nemoque claudit.
Vincentem facies, Domine, columnam in templo tuo, scribens super eum nomen tuum et nomen Jerusalem novæ descendens de cælo.43
Tu, Christe, testis fidelis et verus, principium creaturæ Dei omnipotentis, fac nos emere a te devotissima prece aurum ignitum, probatum, ditans intima mentis.44
In hac vita paternaliter et benigne nos corrigas, Deus clemens et dulcis, qui quos amas, arguis et castigas.45
Tibi, Christe, cum Patre et Spiritu Sancto, honorem, laudem et gloriam offerimus infinitas. Amen.
Tu, Christe, qui ad ostium stas pulsans, ad aperientem ingrederis, cum eo cœnans.46 Tibi sit cor nostrum se semper aperiens.
Vincenti dabis sedere tecum in throno tuo: quemadmodum tu vicisti, et sedes cum Patre tuo, ejus in solio.
Tibi, Deus sublimis, indefessa voce cantant Beati: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
Dignus es, Domine Deus noster, accipere honorem et gloriam et virtutem: quoniam tu creasti omnia, et propter tuam creata sunt voluntatem.47
Vicisti, o Leo de tribu Juda, Christe, radix David, qui dignus es aperire librum, et solvere septem signacula ejus, quem alter non reseravit: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo.48
Benedictio, honor, gloria et potestas tibi Agno, cum Patre et Spiritu Sancto sedenti in throno. Amen.
Tibi, Christe, millia millium angelorum consona voce decantant hunc hymnum in regno polorum:49 Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem, sapientiam, fortitudinem, honorem, gloriam et benedictionem.
Salus tibi Deo nostro sedenti in throno, et Agno, cui procidunt angeli sancti, te isto glorificantes præconio:50 Benedictio, claritas, sapientia et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro, in sæcula sæculorum. Amen.
Absterges, Domine, omnem lacrimam ab oculis electorum.51 Non esurient, nec sitient, nec sole nec æstu affligentur, Rex universorum: quoniam duces eos ad fontes vitæ aquarum.52
Tu, Christe, Verbum Dei, habes in vestimento tuo et femore scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.53
Beati qui ad cœnam nuptiarum tuarum vocati sunt, Sponse tu virginum.
Ut tuam, Agne Dei, Judex mundi, posint iram impii fugere, desiderabunt montes et petras super se cadere, nec valebunt effugere.54
Tibi cum Patre et Spiritu Sancto honor et gloria sempiterna omni in ævo. Amen.
Footnotes
-
Act. 1, 2, 3. ↩
-
Ibid. 1, 1-8; 11, 4. ↩
-
Ibid. 22,23. ↩
-
Act. III, 13-15. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Act. V, 1-10. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Ibid. 19, 20. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Act. VII, 55. ↩
-
Act. VI, 15. ↩
-
Act. VIII, 5-8. ↩
-
Ibid. 39, 26 et seq. ↩
-
II Cor. XII, 2-4. ↩
-
II Cor. IX, 1 et seq. ↩
-
Act. IX, 33, 34, 40. ↩
-
Act. X, 1-6. ↩
-
Ibid. 44, 46. ↩
-
Ibid. 38. ↩
-
Act. XII, 4 et seq. ↩
-
Ibid. 21-23. ↩
-
Act. XIII, 38, 39. ↩
-
Ibid. 47. ↩
-
Act. XIV, 7-9. ↩
-
Ibid. 14-16. ↩
-
Act. xv, 11, 9. ↩
-
Act. xvii, 24-31. ↩
-
Act. xix, 5-7. ↩
-
Ibid. 11, 12. ↩
-
Act. xxviii, 8, 9. ↩
-
Act. xx, 9. 10; xxv, 3-6. ↩
-
II Cor. ix, 10, 11. ↩
-
Apoc. i, 11, 7. ↩
-
Apoc. 1, 1. 8. ↩
-
Ibid. 17, 18. ↩
-
Ibid. 11, 11. ↩
-
Apoc. II, 23. ↩
-
Ibid. 26, 28. ↩
-
Apoc. III, 2, 3. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Ibid. 14, 18. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Ibid. 20, 21. ↩
-
Apoc. IV, 11. ↩
-
Apoc. V, 5, 9. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Ibid. 11, 12. ↩
-
Apoc. VII, 10-12. ↩
-
Ibid. 17, 16. ↩
-
Apoc. XIX, 16. ↩
-
Apoc. vii, 9. ↩
Chapter 58 of 78